Leonardi Lessii S. J. Opusculum asceticum : quinquaginta considerationum de L. nominibus Dei : in tres libellos viae purgativae, illuminativae, unitivae distributum

발행: 1862년

분량: 313페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

serio spatio, ultra quod non possunt Re extendere : intra quod infinitis modis possunt se contrahere. O innes sormae tam Suhsiantiales, quam accidentariae habent modum quendam inhaesionis, informationis, et unionis cum Suo subjecto, et omnia subjecta habent unionem cum suis formis et accidentibus. Omnes partes roi continuae habent modum quendam unionis inter se. Similiter omnes gradus formarum quae possunt in senii et remitti, habent quandam inter se unionem per intimam quanda in et mutuam penetrationem et cohaesionem. Secundum hosce modos, in rebus creatis quotidie sunt innumerabiles mutationes, quibus Semper aliter, et aliter Se habent; quarum Omnium Deus prorSus eSi incapax, cum omnino sit illimitatus, et per essentiam suam unde quaque perseeius, et Supra omnia croata infinito elevatus , ita ut a nulla re creata affici vel tangi

queat.

2. Simplar dicitur, non solum quia est eX-pers omnis compositionis, sed etiam quia est infinite purus, subtilis, ac spiritualis, et Supra omnia corporalia et spiritualia sua puritato infinite olevatus. Duo enim res aliqua Pst purior et subtilior, eo est simplicior. Unde etsi elementa sint expertia omnis compositionis

272쪽

ossentialis, ut multi teneni, et hac ratione sint aeque simplicia; tamen si puritatem gpectemus, aliud alio est simplicius. Aqua enim est simplicior terra et aer aqua; Et coeli puriores ac simpliciores elementis. Duaro cum essentia divina sit infinitas puritatis ac sublimitatis sntpote purus actus infinite elevatus non solum Supra Omnia corpora, sed etiam supra Omn s Spiritus creatos et creabiles) merito infinito Simplex censenda est; ita ut omnes spiritus Angelici, ipsius comparatione, non Videantur esse spiritus, Sed naturae crassae, impurae et concretae instar corporum. Batione hujus et subtilitatis et simplicitatis fit 1. ut ipse Omnia penetrare et pervadere possit, et Omnibus rebus intimo praesens existere , Omnia quo intus in abscondito creare, formare, con SerVare, perficere, tenere et omnibus occultissime cooperari. Vide lib. Sapientiae cap. 7. v. 22. st 23. 3. Ratione hujus simplicitatis fit, ut Dous sit infinito porsectior et excellentior, quam si haberet omnes persectiones per diversas formas inter se compositas Et unitas: quia infinite persectius et excellentius ot sublimius est, habere omnes persectiones per unam simplicissimam formam, quam per formas diversas;

273쪽

formae enim diversae sunt limitatae secundum certam Speciem, unde non possunt constituero Deitatam, vel esse ipsa Delias. Illa vero forma, quae in summa simplicitato omnem persectionem continet, necessario est illimitata si infinita, et ens a se; unde est ipsa Deitas. PRECATIO. Ad simplicitatem et puritatem Dei. Ex lib. 7. de Perfeci. cap. 3Vae miseris, qui extra te per rerum infimarum multiplices classes et inextricabilem multitudinem divitias, voluptatos et honore8, tanto labors, tanta solicitudine, tanto aeternae salutis periculo quaerunt lΡοterant haec omnia in to multo felicius et facilius inventro et possidere, non ad hujus dumtaxat vitae brevo momentum, ut haec mundana, sed per totam aeternitatem. In te enim haec omnia sunt purissima, et simul collecta, et immensa. In to est auri dΘcus, gemmarum

pulchritudo, latifundiorum fructus, hortorum amoenitas, palatiorum magnificentia, oppidorum opulentia, regnorum gloria. 0uidquid in his omnibus est Suave, gloriogum, honorificum, amabilo, id totum in te copiosissime, purissime,

274쪽

unitissimo et sempiterno continetur, Omnibus impersectionibus, quas in creatis bonis reperiuntur, Semotis. Si ita est, quid mihi est in coelo, et a te quid volui super terram, Deus cordis mei, et purS i mea Deus in aeternum p Concede mihi, o unicum bonum meum et omne bonum, te unum quaerere, te unum invenire, te unum amare, is uno frui, te unum tota anima possidere, et in hacnua et in altera. Amen.

c0NSIDERATI0 XVI. De immutabilitate Dei.

Affectu Perseverandi in obsequio Dei.

Immutabilis dicitur 1. ut causa omnis firmitatis et immutabilitatis in rebus creatis. Ipse enim mundum, totumque universum in Suo esse, in suo loco, in . statu gloriae, quam peracto judicio universali virtuto divina accipiet, immutabiliter in aeternum conservabit: similiter Angelos et homines, quod ad naturam ipsorumpi statum gloria o vel damnationis attinet. 2. 0uia nulla quantumvis minima potest ei fieri accessio vel decessio: non Substantiae, non potentiae, non magnitudinis, non persectionis, non intellectionis, non volitionis, non loci, non

275쪽

situS, non modi alicujus, qualiscunque demum is sit. Pereant omnes homines, omnes Angeli, intus mundus, omnia rodeant in nihilum; ipso nihil in so amitiei, ipse aeque plenus gaudio, plenus beatitudino et omnibus bonis asstuenserit. Omnia enim illa retinet in luco sapientiae, et in omni potentia virtutis Suae, in qua illi semper omnia sunt prae Sentia, eaque immutabiliter possidet, ita ut nullo modo possint ipsi excidere; et ad minimum nutum ipsius omnia rursum in suis naturis exissent, ipsique Servient. Unde rerum omnium interitus nihil ei damni asserre potest: quod insinuatur Psalmo 91: Cum morti fuerint peccatores sicut foenum, et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem, ut intereant in saeculum saeculi, tu autem aliis simus in aeternum, Domine. duasi dicat: Tu ox interitu illorum, nihil do tua celsitudino et gloria amitteS.

Ratio immutabilitatis ipsius est, quia quid quid se habet vol habero polost, habet actu

Per Suam essentiam. Unde non potest ei novi aliquid accedero vel decedere, nisi eSSen ita aliquo modo varietur, quae prorSus BSi immutabilis, utpote infinite supra Omne mutabile elevBta.

276쪽

PRECATIO I. Ad immutabilitatem Dei.

Ex lib. 3. de Perfeci. cap. 4.

Tibi Regi saeculorum immortali et invisibili,

apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio, soli Deo ei Domino meo, honoret gloria ab omni creatura in terra et in coelo. et supra omnem creaturam in altissima et inaccessibili luce sapientiao et divinitatis tuae. Tu omnis immortalitatis et stabilitatis auctor, tu gluten et nexus omnium. Per te angelicao naturae et animae rationales et immortales et inexterminabiles constant. Per to coelorum firmitas, qui solidi velut aere fusi sunt. Per te terra in aeternum Stat, suis librata ponderibus in medio universi, tamquam centrum immobile. Per te elementorum et ma-

ieriae in dissolubilis natura. Tam potenti manu his omnibus speciem impressisti, ut nulla arte eradi, tam valide contines intrinsecus, et cohaerere facis, ut nulla vi possint dissipari. Interea sicut aquae dilabimur, et tantum inconstantia stabiles sumus, in omnem caSum pro nissimi. Sed tu, Domine, qui posuisti Armamentum in medio aquarum, qui mars rubrum in marmoreos parietes ereetisti, consirma super nos

277쪽

oculos tuos, et da nos in columnam ferream, et murum aeneum. Adde fidei nostrae robur, spei nostrae sirmitatem, charitati nostrae constantiam, et in omni bono opere perseverantiam.

Amen.

PRECATIO II. 4d eandem, ibidem Aufer a nobis mentis inconstantiam, ne in bono propoSito fluctuemus, novΘ unquam deseramus quod semel a nobis bene Occoeptum. Nihil enim magis noxium ad prosectum, quam instabilitas animi nusquam consistentis, et levi momento huc illuc instar arundinis impulsi. O beatae mentes, quid eristis in anima mea

videre, quid egistis videre 2 Certe nihil aliud nisi arundinem vento agitatam, et folium, et lanuginem, omni statu mobilem. Sed quamdiu sic et sic in diversa, per dipersa rapiar 8 O columnae coeli, quis mihi dabit, ut velut hedera nobis innitar, vobis inhaeream, per vos ascendam ad immulabilem Deum p Non desinam invocare

vos donec ponam in petra pedes meoS, nec amplius moveantur veStigia mea.

278쪽

L0XSIDERATIO XVII. De Deo, ut est pater futuri saeculi. Isai. 9.

st otii filialis amoriS.

Hoc nomen convenit Christo duplici rations, Secundum humanitatem et secundum divinitatem; et quatenus secundum divinitatem ei tribuitur, convenit etiam toti Trinitati. Dicitur

itaque pater futuri saeculi 1. 0uia est auctor si propagator Omnium justorum et filiorum Dei, qui erant futuri tempore novi iestamenti, et omnium honorum istius status; sicut enim omnes Judaei Secundum carnem propagati sunt ex Jacob per duodecim filios, veteris testamenti patriarchas; ita omnes justi, qui sunt Judaei et Israelitae Spiritales, propagati sunt a Christo, qui fuit verus Israel, per duodecim Apostolos, novi

testamenti patriarchas. Vocatur autem hoc tempus, Saeculum Venturum, quia temporct veteris testamenti erat in summa expectation . 2. Altiori modo, quia est auctor et parens omnium beatorum hominum, qui in futuro saeculo post rosurrectionem regnabunt in coelo. Ab ipso enim omnia sua bona acceperunt: ipse eos ab aeterna morie liberavit, ipso illis

279쪽

omnia salutis media, omnemque gratiam, quavitam aeternam obtinere POSSent, meruit. Ita quo ipso est auctor omnis gloriae corporis et animae, qua in coelo fulgebunt. Ipse inter Sanctos erit sicut sol inter sidera. 0uaro cum ipse suis meritis sit causa hominibus illius beatissimi status, et omnis gloriae, quam ibi obtinebunt, merito dicitur pater futuri saeculi.

3. Dicitur pater futuri saeculi secundum divinitatem. Nam divinitas causa fuit quod Christus genus humanum redemerit, et a divinitate merita vim illam nos salvandi habu orunt. Denique divinitas est causa principalis efficiens omnium donorum gratiae et gloriae, et illius cortissimi status. Undo Christus, quatenus Deus, non solum est pater futuri saeculi, qua parte hoc saeculum complectitur hominos beatos Sicut quando consideratur ut homo), Sed etiam qua parte complectitur Angelos. Nam Angeli Omnem Suam gloriam, et osse suum dei forme habent a Christo, non ut est homo, sed ut est Deus. Unde omnes sunt filii Dol, utpote deificati et dei sormes per dona gloriae.

280쪽

PRECATIO Ad Deum, ut est pater futuri saeculi.

Ex lib. s. de Perfecti cap. 5.

Saepe diri. Domine, quia ego Servu3 tuus ego servus tuusI serpiam tibi omnibus diebus vitae meae jam clamabo, Abba pater amabo te, quia ego tilius tuus, et filius ancillae tuae, id est, miris tuae, id est. Ecclesiae tuae, id eAt, congregationis hujus sanctae tuae. Et quare non amem te pSiquidem reducere nos per amorem instituisti in nostrum principium, unire tuae bonitati et pulchritudini, iransformare in te ipsum. Nullus orat ad hoc efficacior modus quam amoris. Amor enim est vis ecflatica et unitiva, faciens, ut a nobis excedamus et in te transferamur. Non potpramus in te muthri per na- iuram, eSSe nostro creato Salvo manente, sine quo nullius rei sensum, nullam capacitatem boni habere possumus, cum absque en mera Vanitas simus, si nihil. Duod fieri non poterat per naturam, molitus es per amorem. Hunc millo modis in nobis accendis, ut ejus ardore in to colliquescamus et absorbeamur, Sicut aquae gutta in vini dolium immissa, in vinum convertitur, Si colorem et Saporem SpecteS,

SEARCH

MENU NAVIGATION