Leonardi Lessii S. J. Opusculum asceticum : quinquaginta considerationum de L. nominibus Dei : in tres libellos viae purgativae, illuminativae, unitivae distributum

발행: 1862년

분량: 313페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

exponam, et solatium apud te inveniam. Nunquam praesentiae tuae me capiat olivio, lux

mea, dulcedo animae meae: nunquam obliviscar tui, sed Semper quocunque me converto, mentis meae oculis obverseris. Totus ubique praeSens es, et radios praesentias tuae dissundis per singula. Sicut enim invisibilis anima

in hominibus se foris aperit per motus et operationes, quae exterius parent in corporo, Sicut ipsius praesentiam clare cognoscamus: itatu, qui omnium es vita Supervitalis, si omnium esse Superessentiale, te galis manifeste prodisper ipsam creaturarum speciem, in qua elucet admirabilis sapientia et potentia tua. 0uid enim aliud est omnis creatura, quam impressio quaedam et imitatio aeternorum conceptuum montis tuae 2 Tu enim sigillum primaevum et

universale, creatura vero veluti forma ox impressione sigilli resutians: non in solida aliqua materia, quae detracto sigillo valeat speciom retinere sed quasi in stuxa et evanida, in nihilo. Unde ne ad momentum quidem constar potest, si sigillum absit: sed assidua praesentia et impressione est opus. Agnoscam igitur praesentiam tuam in omnibus, qui in singulis delitescens, Esso et speciem omnibus assiduo suppeditas. Amen.

242쪽

0NSIDERATIO VII. De inessabilitate Dei.

Asse e tu amoris et Eoli.

Dusabilis dicitur, 1. quia nullis verbis, nullis sermonibus exprimi potest prout in seipso est; etiamsi tot libri scribantur, quot etiam

totus mundus capere non POSSel. 2. Dina non solum nullis verbis externis repraesentari potest; sed etiam quia nulla mens creata absque lumine gloriae potest illum, ut est in se concipere, ac proinde nec verbis internis illum sibi vel aliis ro praesentare. Omnis enim conceptus mentis creatae quo illa Deum absque Iumine gloriae concipit, infinito abest a genuina rius repraesentatione. Undo infinito melius est unum verbum, quo Beati Doum sibi in mentibus suis repraesentans, ei exprimunt, quam Omnis sapientia hominum et Angelorum. Hoc modo non est inessabilis Boatis, sed nobis, et angelicae naturae, ΘX trabealitudinis statum. 3. Helbabilis dicitur, quia adeo est sublimis, infinitus, et immensus, ut neque a Beatis per lumen glorias adaequa te, Seu comprehensive ullo verbo mentis exprimi, aut repraesensari

243쪽

possit, sed solum a Reipso: et hoc modo est ipsis etiam Beatis ineffabilis. PRECATIO. Ad inultibilitatem Dei.

Ex lib. 2. de Immortalitate animorum, caP. ult.

O invisabilia Deus, quis potesι de te loqui, et quis potest silere de tep Ba aliquid fari, Deus meus, qui tinguas infantium faeis esse disertas,

et aperis ora mulorum. 0uam mire ei benigne nobificum agis, o infinita majestast Pu solem tuum oriri facis super bonos et malos, et pluis super justos et injustos. Tu in perduelles, qui Ieges tuas proculcant, BO men tuum blasphemant, providentiam pernegant, Ecclesiam oppugnant, copioSe thesauros tuae bonitatis effundis, omnibus hujus vitas copiis eos locupletans, et ad poenitentiam, ut etiam aeternorum participes fiant, invitans. duaeris nos, cum nihil desit tibi. Amas, nec aestuas: Zelas, Pt Securus es: irasceris, et tranquillus es: poenitet te, non doles: DPera mutas, et non mulas consilium. Nunquam inops, et gaudes lucris: nunquam avarus, et uSuras exigis. Reddis dobila, nihil debons; donas debita, nihil perdens. Et quid dicimus, Deus meus, vita

244쪽

mea, lumen et dulcedo cordis moi quid dicimus, cum do te loquimur; qui Rupra Omne eloquium inessabilis, supra omnem m ntem incomprehensibilis Sed hoc ipsum do to dicendum et cognoscendum erat, tΘ Omni eloquio et cogitatione esso praestantiorem. Vae Omnibus qui ignorant tel Vae, vaΘ omnibus, qui cum norint te, non serviunt tibi, non Servant sanctissimas leges tuasi Vae, vae, Vae omnibus, qui oppugnant, vel contemnunt ut faciunt haeretici et atheistaG salutarem doctrinam, quam per Filium revelasti, et per sponsam ejus Ecclesiam Catholicam nobis proposuisti l Tu qui lans os omnis honi, lucem mi

gerationum tuarum super miSeras istorum Omnium mentes effunde, ut advertant caecitatEm et errores suos; ut videant aeternae salutis

discrimen, quod certissimo illis impendet; ut amplectantur lucem doctrinae tuae, quam Per Ecclesiam Omnibus proponis, et sic illuminati

tuam majestatem ac providentiam agnoscant, timeant, Bment, laudent, venerentur, si hic pro tempore hujus vitae, et postea in omnem Reternitatem. Amen.

245쪽

De immortalitate Dei.

aiiectu aspirantis. ad homini immortale.

Immortalis dicitur, 1. quia cum ita sit simplex substantia per se subsistens, non potest ullo modo mori per dissolutionem, sicut homo moritur, quando anima solvitur a corpore. Verum haec immortalitas est Deo communis cum omnibus naturis simplicibus per Se subsistentibus: quae quia simplices Sunt, non possunt dissolvi in partos essentiae; et quia per Se Subsistunt, non pendent ab aliquo subjecto, ad cujus interitum vel aliorationem debeant Perire, Sicut omnes animae seu vitae tam animalium quam plantarum, corpore destructo debent perire, quia separatae a subjectis, nullam possunt habere flanctionem, ac proindo illis non est debita conservatio. 2. Dicitur proprie immortalis, quia natura Sua talis est, ut nullo modo possit desinereeSSΘ, aut amittero vitam suam. Cetera Vero omnia natura Sua talia sunt, ut omnem vitam Suct m, et naturam, et totum Psse suum poSSint

amittere, unde Apostolus ad Timoth. 6. qui Solus habet immortalitatem. Ratio est: quia cum Deus Sit ens primum, summum, et landamen

246쪽

tum Omnium, non potest ullo modo esse dependens ab aliquo alio, ac proindo non potest do- Sinere esSQ, aut amittere vitam per subtractionem influxus, seu dependentiae ab aliqua causa. ItaquΘ natura sua est omni modo immorialia. Cetera vero omnia fotiam Angeli et Beati, quorum natura et vita videtur maximo immortalis) cum natura sua dependeant ab assiduo Dei inlluxu, quo ipsa cum tota sua vita naturali et beata creantur, formantur et con- Servantur, etiam natura sua talis sunt conditionis, ut possini amittere vitam utramque, et desinere osse, Deo, qui illa libere conservat, influxum suum subtrahente. Unde Angeli, etsi a philosophis et theologis scholasticis absoluto dicantur natura sua immortales, eo quod

nihil in so habeant quod possit illis mortem

adserre, et quia nulla res creata potest illos Perimere, cum sint naturae simplices per Se subsistentes: tamen a SS. Patribus dicuntur natura sua esse mortales, et sola Dei benignitato ac gratia immortales. Ubi gratiam vocant liberum et gratuitum Dei influxum, quo naturam eorum con Servat: qui tamen, quia na-lurao eorum est debitu S, non est supernaturalis, sod naturalis. Dicitur autem stratuitus, quia non est ex meritis ipsorum, Sicut et crea-

247쪽

tio gratuita est. Ita quo sunt natura Sua immortales respectu potentiae creaturarum, et fiunt natura sua mortales comparationo ad potentiam divinam. 3. Dicitur immortalis, quia prorsus immutabilis: ita ut non solum non possit amittere vitam, Sed nec quidquam aliud eorum quae ipsi insunt; non Enim potest ei quidquam detrahi, vel de majestato et magnitudine, Vel de gloria et gaudio, vel de luco et sapientia, vel dopace et tranquillitate animi, vel de assuentia bonorum omnium. Nihil etiam in consiliis et decretis ejus immutari intrinsecus in mento ipsius potest. duod si vel minima immutatio in ipsum cadero posset, jam non egSet immortalis quoad omnia; nam in omni mutation B, qua aliquid amittitur, veluti mors quaedam, Se cundum id quod amittitur, intervenit. PRECATIO.

Ad immortalitatem Dei.

Ex lib. I. de Perfeci. zRP. 3.

O quando mortale hoc induet immortalitatem, et eorruptibile hoc incorruptionem p rare eorpus quod corrumpitur aggravat animam, nisi tu, Domine, sublepes nos; et spiritus tuus promptus

248쪽

erigat hanc carnem infirmam. Acue, Domine, desiderium meum ad immortalia bona, et animum redde rebus intimis altiorem.

Trahe montem meam ad te, O bonitas immensa: adstringe eam tibi Supra creata omnia vinculo insolubili, nexu amoris aeterno. 0uid enim quaeram aut Optem extra te, qui omnis boni os plenitudo et fons et finis ot suavitas, omni bono melior et excellentior' Ergo coteris neglectis semper te cogitem et amem, tibi inhaeream, et in te commorer, i laudomat benedicam, et Omnes Vires BDimcte meRΘ, omnisque vita mea serviat tibi. Vilescant mihi omnia transitoria propter te, et chara mihi sint omnia tua, et tu, DeuS mBUS, Supra omnia. Persico me secundum altissimum beneplacitum tuum in cognitione et amoro tui, et transfermo totum in teipsum, ut unus tecum Spiritus officiar. Amen.

0ΝSIDERATIO IX. De altitudine Dei.

Assectu unionis cum Deo.

Dous dicitur ercelsus et allissimus e 1. ut causa omnis celsitudinis si sublimitatis, qua est in rebus creatis; sive ea sit ratione loci 11. .

249쪽

et magnitudinis, quo modo coeli excelsi dicuntur: si v ratione officii et dignitatis, sicut PrincipeS, reges, Pontifices, excelsi sunt: sive ratione naturae, sicut Angeli, qui rebus omnibus corporalibus longe sunt excelsiores: sive ratione persectionis et Status sicut Beati, oti inprimis humanitas Christi, deinde B. Virgo, Maior Christi. 0mnis hujus colsitudinis ordinator, limitator, distributor ac largitor est Deus, qui omnes partes universi corporei et incorporei pulcherrimo ordino distribuit. 2. 0uia ipse solus pere sublimis et egcelsus; nam omnis celsitudo quae est in rebus creatis, ipsius celsitudini comyarata, non eSi cel si iudo, Sed Solum imago, vel umbra celsi iudinis ipsius. omnes enim reges et prindipes, imo omnes Angoli et Beati sunt servi illius et mancipia natura sua, quamvis ipsct Sua benignitate, per communicationem spiritus Sui, o os in sili 0s adoptarit, et nomino filiorum Ap pellet. 3. Propriissime dicitur ercelsus et altissimus,

quia ipse et secundum essentiam Suam, et Secundum Omnes Suas persectiones, est infinito elevatus supra omnem creaturam non Solum actu existentem, Sed etiam Supra omnem P08Sibilem, et mento conceptibilem, quantum Vis

250쪽

ea sublimis, potens, SapienS, magna, Pulchra, sancta concipiatur. Unde non solum dicitur altissimus, quia excelsior, vel altior omnibus aliis, sed quia infinite altior, adeo ut inter supremam creaturam existentem et ipsum sint

infiniti gradus specierum angelicarum SurSum tondendo. Idem dicendum do gradibus beatitudinis. Unde omnis creatura quantumvis eX- celsa est infinito, ut sic dicam, intervallo infra ipsum locata, etsi in eodem spatio. Hinc fit ut inter creaturam et ipsum Deum sit in- sinitum quoddam intervallum, non distantiaolsci, Sed naturae seu gradus; quod mystici theologi solitudinem vocant. PRECATIO. M altitudinem Dei.

Ex lib. 3. de Perfeci. cap. 4.

Ascendo spiritu, ascendo et ments Super Omnem altitudinem locorum, osticiorum, naturarum, Statuum, et te Deum meum quaero qui in altissimis habitas. Conantem me cum electis tuis ad te volare juoa, Domine, et tecum rape. Tange apicem animae nostrae radio lucis

tua , et mentem nostram traho sursum ad te supra omnium mutabilium Sphaeras, Supra SO-

SEARCH

MENU NAVIGATION