Organum rhetoricum et oratorium, concinnatum ex arte rhetorica Aelii Antonii Nebrissensis cum notis Gregorii Majansii ... et ex institutionibus oratoriis Petri Joannis Nunnesii ... cum ejusem auctoris annotationibus. Accedunt ipsiusmet nunnesii quaes

발행: 1774년

분량: 185페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

Iare, certe non Inelegans, utpote ex probatissimIs Auctoribus dessumtum : sed ejus doctrina inferior est , &Artificium, minus laboriosum; cujus major facilitas, quia difficillima Artis ibi non docentur, Lectores alliciebat. Illud formis Typographicis recudi dessiit, Nebrissensis, Piscipulis deficientibus: hoc typis frequentissime repe- tebatur , Suareetii Sociis magis magisque in dies invalescentibus. Tabulis Rhetorieti idem propemodum contigit. Turriculanae utilissima doctrina plenae cum Auctore suo sepultae fuerunt. SuareZianae, quae Veluti Index erant, propter facilitatem qua discebantur, praevaluerunt, &ipsi met earum Auctori nocuerunt, ejus Arte Rhetoriea neglecta. Praeterea Nannesiana Prgymnasmata ex ejus Libro primo Institutionum Metoricarum descripta , & edi- in Caesaraugustae apud Eximinum Sanchez, 2396. ad Suareetiana m Artem supplendam , ut ipse Editor admonuit In Praefatione ad Lectorem, de medio sublata fuerunt, substitutis Tabuliι SuareZianis.

24 Nihil igitur jam deest, nisi iit Consilium meum'

paucis aperiam. Aries restitui, & instaurari debent eo ipso modo , quo literis renascentibus renovatae fuerunt, & ad summam perfectionem deductae. Audiamus igitur, & sequamur maximos Hispanorum Magistros, AElium Antonium Nebrissensem, & Petrum Joannem Nunnesium, Valentinum, praestantissimos Artis oratoriae Doctores. ,

22쪽

ARTIS RHETORICA

' i COMPENDIOSA COAPTATIO

EL ARISTOTELE, CICERONE, ET QUINTILIANO,

'ANTONIO NEBRISSENSI CONCINNATORE.

AD CLEMENTISSIMUM IN CHRISTO IESU PATREM

ae Illustris mum D minum', Dominum Francisum Si monidem , S. R. E. Cardinalem Hispanum , cte. 4 Elii Antonii Nebri . in Complutenis Gymnasio Artis Rhetori- cae Professoris , Praefatio in ejusdem Artis areviarium ex variis Auctoribus collectum.

Polus apud Platonem in eo Libro, qui de Arte Rhe

torica Gorgias inscribitur, interrogatus a Chaerephonte, Quam Artem profiteretur 3 Multae , inquit, Artes , ct Seientia Iunt in hominibus ex peritia perite adiuventa. Peritia namque facit vitam nosram per Artem ueperitia vero per fortunam incedere. Cui sententiae in magnis Moralibus astipulatur Aristoteles. Ubi plurimum, inquit , es fortuna , ibi minimum est artis, ct peudentiae: atque e contrario , ubi plurimum es artis , ibi m nimum escasus , ct fortunae. Atqui si ulla est Ars , in qua plurimum fortuna dominetur ; ea nimirum est Rhetorica. Est enim omnium difficillima: quippe cujus fructum possit percipere nemo, qui non sit bonus vir; idemque dicendi peritus. Nam quid difficilius, ut ait Pittacus, quam esse bonum virum t Quid magis arduum, quam ut persuadeas, copiose ornateque dicere s Hinc est illud Ari-

23쪽

stolis: i quod jam transiit in proverbium : Virtus moralis, , Ars intellectiva eirca dis ite Oersantur. Itaque non sine causa in Oratore ca) Cicero scribit, quosdam

mirari solitos, quod in uno seruulo complures optimi poetae; atque e diverso in multis taculis vix orator unus tolerabilis sit repertus 3 cum praesertim Ars dicendi constet ex verbis trivialibus atque protritis; & ex sententiis communi omnium sensu receptis. Cujus rei causa est in promptu. Nam in eo excellere, in quo aemulos non habeas 3 & eos Vincere, qui non repugnent, nihil habet quod sit magnificum. At in eo in quod omnes manibus

pedibusque nituntur, quodque per omnem Vitam agunt, alios superare 3 non 'admirabile modo , verum etiam divini cujuidam operis munus est. Sed ad rem.

Ars dicendi tametsi cunctis hominibus est ingenIta, quemadmodum , & Grammatica, & Dialectica; omnes

enim emendate, argute, ornateque loqui nituntur : Ars tamen & consuetudo perficit ut ea quae in nobis natura inchoaverat, ad summam reducantur. Sed eo Rhetorica

difficilior est, quod ejus materia longe lateque patet: neque illius amplitudo potest ullis terminis coarctari. Sed cum sint hujus Artis libri complures a clarissimis Auctoribus Graecis , & Latinis editi: eoque res deducta sit, ut nihil addi posse videatur 3 nescio quo tamen modo aliquid desideratur adhuc , quod sit adeuntibus rem tam arduam quasi opus introductorium. Ad quod faciendum

tu me, Pater optime, identidem hortatus es, illa, opinor, ratione ductus, ut in hoc pulcherrimo totius Orbis Hispani, ne dicam Terrarum Gymnasio, eloquentiam cum sapientia jungens, hanc quoque partem inhonoratam non relinqueres: ad quam exequendam hic meus labor nonnihil posset conducere. Sed post Ciceronem , & Quintilianum , qui nullum post se scribendi locum hac de reposteris reliquere ; quid ego ausim in tantae rei difficultate φ Introductorium , inquis , quale illud fuit, quod in

t Iib. 2. Ethicor. cap. I. αὶ Lib. I. cap. I.

24쪽

PROLOGUs. 3LatInas litteras edidisti: magninue cum tua, atque Nationis nostrae gloria per omnes nominis Latini gentes ci cunfertur. Oho , dispar ratio est illius atque hujus negotii. Illic habebam complures mei similes, quos imia tarer : hic paucos, & qui me longius ab imitatione su moverent. Illic sunt multa , quae possum mihi vel peculiari quodam jure meo vindicare, quae prioribus fuerant incognita , atque etiam posteris lariasse , nisi a me acceperint : hic vero quid ego inveniam , nisi quod est in ore omnium vulgoque protritum ἶ Illic praeterea res erat mihi cum pueris litterarum rudibus: hic vero cum viris , & quidem eruditissimis, qui forsan opinione quadam falsa , quam semel de me acceperunt, aliquid egregium , novum , admirabile a me expectant. Quare ne mihi in hoc opere tale aliquid accidat, quale in illis Introductionibus ue fuerunt enim qui dicerent, me nihilhene dixisse , nisi in iis quae ab aliis accepi 3 in ceteris

vero aberrasse 3 nihil ex ingenio meo, neque unum quidem verbum apponam , niti fortasse ad connectenda inter se Artis Praecepta , ne quis possit me calumniari, quod vetera atque aliena pro novis meisque Vendo. Et ne quis

falso de me existimet quod sum Orator, qu Ia de Arte Oratoria Praecepta trado 3 sciat Ciceroni placuisse , di nihil esse facilius, quam de arte scribere: nihil dissicilius quae ex arte dicere. Quid igituri Quemadmodum

ait Horatius: - Fungar vice eotis , acutum

Reddere qua ferrum valet, exors ipsa secandi. Vale.

ιγ De larent. Rhet. lib. I. cap. 6.

25쪽

ANACEPHALEOSIS OPEMS.

Praeparatio operis. Cap. I. De Partitione. Cap.XV. An Rhetorica sit Ars; De Confirmatione.Cap.XVI. quides. Cap. II. De Syllogismo. Cap. XVII. De Artifice. Cap III. De Usu Argumen-

26쪽

Quinque res in qualibet Arte esse neeessarias. Cap. I. od in cereris Artibus , quarum finis est aliquod

opus, usu evenit, ut quinque propemodum res sint necessariae, Ars , Artifex , Materia, Instrumenta, Finis 3 id quoque in Arte dicendi majorem in modum exigi debet. Ars est, per quam Artifex operatur. Artifex est, qui per Artem operatur. Materia est, circa quam Ars versatur, & Artifex. Instrumenta sunt, quia bus opus ex Materia perficitur. Finis est opus ipsum ab Arte , & Artifice profectum. Esto exempli causa. Ars caelandi est, per quam caelator caelat. Aurum , argentum , aes , sunt Materia circa quam caelator , & Ars ca landi versantur. Caelum , limaci scobina , sunt Intrumenta , quibus Arti sex in conformanda Materia utitur. Vas caelatum, sive signum , est Finis in Arte caelandi. Sed quia , ut Aristoteles ait, duo sunt genera Finium , alterum opuS , alterum operatio 3 & in caelatura quoque duplex potest esse Finis, aut ipsum opus caelatum; aut is ne caelare; pari modo in Arte dicendi opus est in primis Artificio , per quod Artisex operetur: id est Rh torice , quae Latine Oratoria dici potest. Opus est etiam Artifice , qui per Artem operatur : is est Rhetor, qui Latine Orator. Opus quoque est subjecta Materia, circa quam Rhetor , & Rhetorica , versentur: ea proprie est In triplici genere causarum , Demonstrativo, Deliberatuvo , judiciali. Opus est praeterea Instrumentis , quibus operetur, ingenio videlicet, multimoda eruditione, antimi praestantia, voce, latere , decore. Ad haec opus est omnia superiora. ad certum finem dirigere: is est Oratio apte composita , sive bene dicere ad persuadendum.

An Rbetorice sit Ars : ct quid M. Cap. II. DUbitabit vero quispiam sitne Ars bene dicendi. Nam cum indocti, & barbati, & servi pro se loquuntur alIquid, dicunt simile principio , narrant, probant, confutant : &, quod vim habeat perorationis, depre

27쪽

6 ANT. NEBRISI. ARS RHETORICA.cantur. Ante Thysian praeterea , & Coracem, primos Aristis inventores, multi fuere diserti, qui sola natura duce perorarunt causas. Sed quod sit Ars, confirmatur maximorum virorum auctoritate, qui libros de Arte Rhetorica inscripserunt: essetque indignum, si cum aliarum rerum , quae sunt minus dignae, sint Artes ab homnibus excogitatae ue Rhetoricen , maximum atque pulcherrimum

opus, in tam sublime fastigium putemus sine Arte pervenisse. Erit igitur non solum Ars; sed quemadmodum apud Platonem Polus interroganti Socrati I respondit, Omnium Artium pulcherrima. Rhetorica vero ab Isocrate , Gorgia, Theodecte, alituque compluribus , Vis facultasque persuadendi definitur. 2 Sed & pecunia interdum persuadet, & gratia , &auctoritas, & dignitas , & aspectus ipse sine voce. Per

suadent etiam verbis meretrices, adulatores , mendici. Atque e diverso non semper Orator persuadet. Apollodorus Oratorem fortunae subjicit, ut, si non persuaserit, non sit Orator. Aristoteles ab eventu excludit; cum dicit, Rhetoricen esse vim inoeniendi omnia in Oratione per sua ilia. Celsus Rhetoricen non de veris , sed de similibus veri esse putat. Non enim, ait, bona conscientia; fed oictoria litigantis es praemium. Quod , si verum esset; Rhetorica pessimo cuique arma daret ad nocendum. Sit igitur Rhetorices vera definitio Ars bene dicendi. Nam &Oratoris omnes partes complectitur, & mores, cum h

ne dicere non possit nisi bonus. In idem recidit Chrysippi sententia, cum dicit esse Seientiam rectὸ dicendi. De Artissee. Cap. III. SI Igitur Oratoria est Ars recte dicendi, erit certe Orator quemadmodum a M. Catone definitur I Vir bonus dipendi peritus. Verum id quod ille posuit prius;& ipsa natura potius ac majus est, utique Vir bonus.

Quod

r)-, Chaerephonti. Vide Platonis Gorgiaη.

Σὶ Quinct. Instit. orat. lib. 2. cap. I S. i) Quinct. Instit. Oria. lib. I 2. cap. I.

28쪽

' DE ARTIFICE. CAP. III. 7

Quod si uti Illa dicendi malitiam instruxerIt, nihil fit publicis privatisque rebus perniciosius eloquenti L Ipsa

quoque rerum natura in eo, in quo praecipue induliisse homini videretur , quoque nos a ceteris animalibus separasse ; non parens, sed noverca fuerit, si facultatem dicendi , sociam sceIerum , adversam innocentiae, hostem veritatis invenit. Mutos enim nasci, & egere omni ratione , satius fuisset, quam providentiae munera in mutuam municiem convertere. Longius tendit hoc iudicium meum : neque enim rantum id dico , eum , qui sit orator, Virum bonum esse oportere; sed nec futurum quidem Oratorem , nisi virum bonum. Nam certe nequCintelligentiam concesseris iis , qui proposita honestorum ac turpium via pejorem sequi malint; neque prudentiam, cum gravissimas frequenter legum , semper Vero malae conscientiae poenas a semetipsis improviso rerum exitu induantur. Quod si neminem malum esse nisi stultum eundem , non modo a sapientibus dicitur; sed vulgo quoque semper est creditum ς certe non fiet unquam stultus, orator. Adde quod ne studio quidem operis pulcherrimi vacare mens nisi vitiis libera potest. Primum quod in eodem pectore nullum est honestorum turpiumque consortium : & cogitare optima simul, & deterrima , non magis est unius animi, quam e)usdem hominis bonum

esse, ac malum. Deinde quod mentem tantae rei intentam vacare omnibus aliis, etiam culpa carentibus, curis oportet. Praeterea omnino Orator id agit, ut anditori

quae proposita fuerint, Vera, & honestὶ videantur. Utrum igitur hoc facilius bonus vir persuadebit; an malus' Bonus quidem , & dicit saepius vera , atque honesta : sed etiam, si quando aliquo ductus officio falso haec affirmare conabitur, majore cum fide necesse est audiatur. At malis hominibus ex conceptu opinionis, & ignorantia recti nonnumquam excidit ipsa simulatio ue frequenterque accidit, ut his etiam vera dicentibus fides non adhibeatur. De

29쪽

8 ANT. NEBRISs. ARs RHETORICA. De Materia Rhetorices. Cap. IIII. .

MAteria Rhetorices , ut plures maximique hujus Aratis Auctores tiadiderunt, I est omnis res, quae cumque ad dicendum iubjecta erit. Nam & Socrates apud Platonem dicere Gorgiae videtur, non in verbis esse Materiam ; sed in rebus. Et in Pbaedro palam non in iudiciIs modo , & In coniscionibus ; sed etiam in rebus privatis ac domesticis Rhetoricen esse demonstrat. Et Cicero quodam loco Materiam Rhetorices vocat Res, quae subjectae sunt ei: sed certas demum putat esse subjectas. Aliubi vero de omni bus rebus Oratori dicendum arbitratur : his quidem verbis. Quamquam Uis Oratoris professioque i a bene dicen. di boe fuscipere ae polliceri Oideatur , ut omni de re quae- ςμmque si proposita , ornate ab eo copioseque dicatur. Atque adhuc alibi. a Verum enim vero Oratori quae fiant in hominis vita , quandoquidem in ea Ter fatur Orator , atque

ea es ei subjecta Materies , omnia quaesita , audita , Iecta; disputata , tractata, agitata esse debent. Dicet vero quispiam : Omnium igitur Artium peritus erit Orator , F de omnibus ei dieendum est Possem hic Ciceronis respondere verbis : 3 Mea quidem sententia nemo esse poterit omni laude eamulatus Orator, nisi erit omnium rerum magnarum atque artium Uentiam eonfeeutus. Sed mihi satis est, ejus esse oratorem rei, de qua dicet, non inscium. Neque enim omnes ea as novit: & debet posse de omnibus dicere. De quibus ergo diceti De quibus didicit. Similiter de Artibus quoque, de quibus dicendum erit, interim discet: & de quibus didicerit, dicet. Quid ergo non aut faber de fabrica melius; aut de Musice m sicus i Si nesciat Orator quid sit, de quo quaeratur, Pland melius. Nam & litigator rusticus illiteratusque de

si Inter quos ininctilianus Instit. Orat. lib. 2. cap. 2Iω

30쪽

DE MATERIA RHETORICEs. CAP. IIII. oea a sua melius , quam Orator qui nesciet quid In lite sit, dicet; sed accepta a Musico, a Fabro , sicut a Litiga-

re, melius Orator, quam Ipse qui docuerit. Verum &Faber cum de fabrica , & Musicus cum de Musica, si quod confirmationem desideraverit, dicet, non erit quidem Orator; sed faciet illud quasi Orator. Sicut cum Vulnus imperitus deligavit, non erit Medicus; sed faciet ut Medicus. Gorgias quidem adeo Rhetori de omnibus Putavit esse dicendum , ut se in auditoriis interrogari pateretur , qua quisque de re vellet. Hermagoras quoque, dicendo materiam esse in Caussa, & in Quaestionibus, omnes res subjectas erat complexus. Sed quaestiones si negat ad Rhetoricen pertinere, dissentit a nobis. Si autem ad Rhetoricen perrinent, ab hoc quoque adjuvamur: nihil est enim quod non in Caussam , aut Quaestionem cadat. Aristoteles tres faciendo partes orationis , Iudicialem, Deliberatiυam , Demonsiratiυam , s pene G ipse oratori

subjecit omnia: nihil enim non in haec cadit. Nos vero dicamus , Materiam Rhetorices propriam tria esse Genera illa Caussarum , quae primus omnium Aristoteles posuit: sicut Caelaturae, argentum , aurum , & electrum : Versari tamen aliquando circa Materiam , quae sit aliarum Artium Propria : quemadmodum aeris , & ferri, qua quidem utuntur aeratius faber, atque ferrarius.

De Insrumentis Rhetorieae. Cap. V. INstrumenta praeterea sunt necessaria, sine quibus sor mari materia in Id quod velimus effici opus, non potest. Sed illa non tam ad Artem , quam ad Artificem pertinent. Neque enim scientia desiderat Instrumentum, quae Potest esse consummata, etiam si nihil faciat. Sed illis opifex indiget; quemadmodum Caelator, caelo 3 & penicillo , Pictor. Sunt autem Instrumenta partim diligentia

nostra comparata; partim naturalia : quanquam utraque inchoantur a natura; perficiuntur autem usu , & con uetudine. Itaque cognitio rerum naturalium, atque earum B re-

1 Mistoteles citi alam ridetur appellare,qu- alii inliberiaipam.

SEARCH

MENU NAVIGATION