장음표시 사용
41쪽
ab ANT. NEBRIIS. ARI RHETORICA. dirum est PrIncipium Orationis , per quod animus Auditoruris, aut Judices, constituitur,Vel apparatur,ad audiendum. Narratio est rerum gestarum , aut perinde ut gestarum expositio. Dioiso est , per quam aperimus quia conveniat : & quid in controversia sit: & per quam exponimus quibus de rebus simus dicturi. Commatio est nostrorum argumentorum expositio cum asseveratione. Confutatio est contrariorum locorum di lutio. Conclusio est Attificiosus terminus Orationis.
Fuerunt & clari quidem Auctores , a quibus solum
videretur oratoris officium docere. Namque , & Affectus; duplici ratione excludendos putabant: primum, quia vitium esset omnis animi perturbatio 3 deinde , quia Iudicem a veritate depelli misericordia, vel ira , similibusque, non oporterst: & Voluptatem Audientium petere, cum vincendi tantum gratia diceretur, non modo agenti supervacuum 3 sed vix etiam viro dignum arbitrabantur. Plures vero qui nec ab illis sine dubio partibus ratio nem orandi submoverent; f hoc tamen proprium atque praecipuum crederent opus , sua confirmare ; & quae ab
Adversario proponerentur; refutare. - GHoc in loco videtur commodissime tractari posse Quaestio illa, sitne Oratori licitum fallere Judicem in
persequendis litibus 3 aut Senatorem, in consulationibus; aut in concionibus, Populum I atque pro communi omnium utilitate aliquando mentiri. Quod si orator est vir bonus dicendi peritus, quid turpius, & bono viro indignius , quam ob ullam Caussam mentiri Atqui si hoc aliquando non Ιiceret; qui de Atte Rhetorica scripserunt, 3 non de Coloribus, de Confesso , & de difficilium Cautarum Defensione praecepta tradidissent: nisi aliquando vis, & facultas dicendi expugnaret ipsam veritatem. Quibus ego cum de Arte primum responderosi etiam pro viri boni officio, si quando eum ad defensionem nocentium ratio duxerit, satisfaciam. Pertractare
42쪽
enim quomodo aut pro fallis; aut etiam pro injustis aliquando dicatur, non est inutile , vel propter hoc solum, ut ea facilius, & deprehendamus , & refellamus: quemadmodum remedia melius adhibebit, cui nota quae nocent, fuerint. Neque enim Academici, cum in utramque disserunt partem , non secundum alteram vivunt. Neque Carneades ille, qui Romae, audiente Censorio Catone, non minoribus viribus contra Justitiam dicitur disseruisse, quam pridie pro Justitia dixerat, injustus ipse vir
fuit. Uerum , & virtus quid sit, adversa ei malitia detegit : & aequitas fit ex iniqui contemplatione manifestior:&- plurima conrrariis probantur. Debent ergo Oratori sic esse Adversariorum nota consilia, ut hostium, Imperatori. Verum & illud quod prima propositione durum videtur, potest afferre ratio , ut vir bonus in defensione Caussae velit auferre aliquando Iudici veritatem. Quod si quis a me proponi mirabitur 3 quanquam non est haec mea proprie Sententia ; sed eorum , quos gravissimos sapientiae Magistros aetas vetus credidit) sic judicet, pleraque esse , quae non tam factis , quam Caussis eorum, vel honesta fiant, Vel turpia. Nam , si hominem occidere saepe virtus; liberos necare, nonnunquam pulcherriamum est 3 asperiora quaedam adhuc dictu , si communis utilitas exegerit, facere conceditur. Ne hoc quidem n dum est intuendum, qualem Caussam vir bonus 3 sed etiam quare , & qua mente , defendat. Ac primum eou-σedant mihi omnes oportet, quod Stoicorum quoque asperrimi consitentur , facturum aliquando bonum virum, ut mendacium dicat: ω quidem nonnumquam levioribus ea sis : uti pueris aegrotantibus utilitatis eorum gratia
multa singimus : multa non facturi promittimus: nedum flab M Incaute descripsi Antonius Nebrissensis Quinctiliani verba
ex Institutionum oratoriarum lib. I 2. cap. I. Cui nemo concedere
debet, neque potest, quod contrarium est octavo , & obiter etiam quinto Divini Decalogi praecepto. Itaque tota haec d sputatio & falla,& absurda est: & homine Cliristiano indigna: ideoque aliis literarum formis eam excudi jussimus.
43쪽
2 2 ANT. NEBRIss. ARI RHETORICA.
ab homine occidendo grassator aυertendus sis 3 aut hosti pro salute patriae fallendas : ut hoc quod Hias in fervis quoque reprehendendum es , si alias in ipso sapiente laudandum. Id s constreris; multa jam video posse evenire , propter quae Orator bene fuseipiat tale Caussa genus , quale remσ-ta ratione honesta non suscepisset. Sit aliquis in latus Tyranno 3 atque ob id Reus: utrumne falvum eum nolet is,
qui nobis finitur Orator i An s tuendum fusceperit; non tam fasi defendet , quam qui apud Judices malam Cauffam tuetur s Quid φ Si quadam benefacta damnaturus es
Judex , nisi ea non esse facta convicerimus 3 non veI hoe modo servabit Orator non inoeentem modo , sed etiam laudabilem eloem Quid i Si quadam justa natura ; sed comi ditione temporum inutilia Civitati siemus 3 nonne utemur
Arte dicendi, bona quidem , fed malis Artibus smillima tDa nune ut erimine manissesso prematur vir bonus, ct ne quo vincere honese Ciυitas non posit; nonne et eommunis utilitas Oratorem adυoeabit Non igitur fuerit ab re , quod videmus a Conesonatoribus fleri, ut Religionis ti- more Auditores ac iant: multa fluere , multa Amulare, dissimulareque nonnumquam , etiam aliquando mentiri. Nam
quid ego de Divo Hieronymo dieam , qui ut Eusoebium virginem a Deularium literarum studio deterreret, laoit se ante Tribunal Judicis verberatum , propterea quod Ciceronis libros legebat φ Lge Apologiam illius ad Rus num , in qua fatetur merum illud fomnium fuisse : neque fomniis esse eredendum: praesertim cum illud terrendae Virginis eaussa feri erit. Hac omnia eo pertinent, ut Uenderemus ad praeparandos Auditores non modo necessarias esse partes illas Orationis, qua Asbeniensium deereto sunt Oratoribus prohibita 3 verum etiam aliquando esse opses fanD , aut apparentibus argumentis, s id facere fuerit e re publiea. Nunc de Ingulis Orationis partibus desseremus. De
44쪽
23 De Exordio. Cap. XIII. od Principium Latine, 1 vel Exordium dicItur,
majore quadam ratione Graeci Videntur Proae mium nominasse: quod a nostris Initium modo significaturi, illi satis clare partem hanc esse ante ingressum rei, de qua dicendum ut, ostendunt. Nam sive prointerea quod οἱ ἀκ est cantus, & citharoedi pauca illa, quae antequam legitimum certamen inchoent, emerendi favoris gratia canunt, Prooemium vocaverunt; oratores quoque ea quae prius quam Caussam exordiantur, ad conciliandos sibi Judicum animos praeloquuntur , eadem apellatione signarunt. Sive quod οιμον iidem Graeci viam ape llant, id , quod ante ingressum rei ponitur , sic vocare est institutum; certe Prooemium est, quod apud Judicem dici prius quam Caussam cognoVerit, prosit. Exordiorum duo sunt Genera: Principium, quod Graece apellatur Prooemium , & In nuatio, quae Epodos nominatur. Principium est, a quo statim Auditoris animum nobis idoneum reddimus ad audiendum. Id ita sumitur, ut Attentos , ut Dociles , ut Benivolos , Auditores habere possimus. Attentos habebimus, si pollicebimur, nos de rebus magnis, novis, inusitatis , verba facturos: aut de iis rebus , quae ad rempublicam Pertineant; aut ad eos ipsos qui audient; ant ad Deorum immortalium Religioneni, 3 aut pietatem nos esse dicturos: &, si, rogabimus, ut attente audiant: & si numero exponemus res, de quibus dicturi sumnus. Doeiles habere poterimus, si summam Cauta breviter exponemus : & si attentos eos faciemus: nam docilis est ille, qui attente vult audire.
- 1 Quinct. Orat. lib. . InitIs. 1 Cornific. lib. I. Rhetor. cap. 3ὶ Descripsit hoc Nubi issensis ex Rhetorica primo ad Herennium, p. . Debuerat autem Ethnicismum tollerer quemadmodum in alio. rum transcriptione multa resecavit, di omisit.
45쪽
24 ANT. NEBRIIS. ARS RHETORICA. Benivolas Auditores facere quatuor modis possumus:
a Nostra, ab Adversariorum , ab Auditorum Persona, dia Rebus ipsis. A nostra Persona benevolentiam contrahemus, si
nostrum officium sine arrogantia laudabimus : aut in Iempublicam quales fuerimus; aut in parentes, aut in amicos; aut in eos ipsos, qui audiunt, aliquid referemus : dummodo haec Omnia aci eam ipsam rem , de qua agitur , sint acommodata. Item, si nostra incommoda proseremus , inopiam , solitudinem , calamitatem : & si orabimus ut no- his sint auxilio , & si simul ostendemus in aliis spem nos habere noluisse. Ab Alversariorum Persona benevolentia captabitur, si eos in odium , in invidiam , in contemptionem addu
In odium rapiemus, si quid eorum spurce , superbe, perfidiose , crudeliter , confidenter , malitiose , flagiti se factum proferemuS. In Invidiam trahemus, si vim, potentiam , factionem, divitias, incontinentiam , nobilitatem , clientelas , hospitium, sodalitatem , affinitates Adversariorum proferemus:& his adjumentis magis quam veritati eos confidere ape
In Contemptionem adducemus, si inertiam , Ignaviam, desidiam , luxuriam Adversariorum proferemuS. Ab Auditorum Persona benevolentia colligetur, si res eorum fortiter , sapienter , mansuete, magnifice judicatas dicemus: & quae de his aestimatio ; &quae Judicii spessit, aperiemus. A RZbus ipsis benivolum efficiemus Auditorem, si nostram Caussam laudando extollemus 3 Adversariorum, per contemptionem deprimemus. Tria sunt tempora s) quibus Principio uti non possumus, quae diligenter sunt consideranda. Aut cum turpem Caussam habemus: hoc est, cum ipsa res animum Au-
46쪽
DE EXORDIO. CAP. TIII. 2yditoris a nobIs alienat: aut cum animus AuditorIS perluasus esse videtur ab iis qui ante contra dixernnt: aut cum defessus est eos audiendo , qui ante dixeiunt. Si Caussa turpitudinem habebit, exordiri poterimus his rationibus: hominem, non rem; aut rem , non hominem spectari oportere : non placere nobis ipsis, quae facta dicantur ab Adversariis: & esse indigna , aut nefaria. Deinde cum res auxerimus, nihil simile a nobis factum ostendemus: aut aliquorum Judicium de simili Caussa, aut de eadem , aut de minori, aut de majori proseremus. Deinde ad nostram Caussam pedetentim accedemus : & similitudinem conferemus. Item, si negabimus, nos de Adversariis, aut de aliqua re eorum dictu- .ros: & tamen occulte dicemus interjech:one verborum.
Si persuasus Auditor fuerit: id est , si Otatio Adversariorum Auditoribus fidem fecerit, his nos rebus insinuabimus ad Caussam. De eo quod Adversarii firmissimum
sibi adjumentum putaverunt, primum nos dicturos polli-Cebimur : aut ab Adversarii dicto exordiemur , & ab eo maxime, quod ille nuperrime dixerit : aut dubitatione utemur , quid potissimum dicamus: aut cui loco primum respondeamus cum admiratione. Si defessi erunt audiendo, ab aliqua re quae risum movere posit, exordiemur: ab Apologo , a Fabula verisimili. 4i promiserimus aliter, ac parati fuerimus, nos esse dicturos 3 nos non eodem modo, ut caeteri soleant, verba facturos. Quid alii faciant ; quid nos facturi simus, breviter exponemus. Inter Prine tum , & Insinuationem hoc interest : O quod Prineipium ejusmodi debet esse , ut statim apertis rationibus quas praetcripsimus, aut heniVolum , aut attentum , aut docilem faciamus Auditorem : at Insinuatio ejusmodi debet esse, ut occulte per dissimulationem ea dem illa Omnia conficiamus , ut ad eandem commoditatem in dicendo pervenire possimus. Verum hae tres utilitates tametsi in tota oratione sunt comparandae , hoc est, ut Auditores sese perpetuo nobis atteatos, dociles,
63 Cornificius tib. I. cap. 7.
47쪽
as ANT. NEBRISI. ARS RHETORICA.& benivolos praebeant; tamen hoc per Exordium Caussae
In exordienda Caussa illud est servandum, ut lenis
sit sermo , ut usitata verborum consuetudo , ut non apparata Oratio esse videatur.
Vitiosum Exordium est , quod in plures Caussas potest accomodari, quod & Vulgare dicitur. Item Vitiosum est , quo nihilominus Adversarius uti potest : quod Commune apellatur. Ilcm illud , quo AdVersarius ex contrario poterit uti. Item Vitiosum est: quod nimium apparatis verbis compossitum est : aut nimis longum est : dc quod non ex ipsa Caussa natum Videtur: quod Separatum vocatur in quo etiam Tran satum includitur ut prope cohaereat cum Narratione, & quod neque benivolum, neque docilem, neque attentum facit Auditorem. De Narratione. Cap. XIIII
MAxime naturale est , I di fieri frequentissIme
solet , ac debet, ut praeparato Per haec , quae dicta sunt, Auditore, res, de qua Pronunciaturus est, indicetur Plerique semper narrandum putaVerunt, quod falsum esse pluribus coarguitur. Sunt enim ante omnia quaedam tam breves Caussae, ut Propositionem potius h beant , quam Narrationem. Id accidit aliquando utrique parti, cum Vel nulla expositio est , vel de re constat: sed de jure quaeritur : ut, Filiusne, an frater debeat esse intesato haeres et Pubertas annis, an babitu corporis onmetur. Aut cum est quidem in re Narrationi locus; sed ante aut Auditori nota sunt omnia 3 aut priore loco recte exposita. Sed ut has aliquando non narrandi Caussas pito ; sie ab illis dissentio , qui non esse Narrationem existiment, cum reus, quod objicitur, tantum negat. Ego autem magnos secutus Auctores, duas esse in Judiciis Narrationum species existimo 2 alteram ipsius Caussae; alteram rerum ad Cautam pertiuentium Expositionem. Non occidi hominem , nulla Narratio est : convenit: sed' i erit iὶ minct. Iab. q. cap. 2. Initis.
48쪽
DE NARRATIONE. CAP. XIIII. 27, erit aliqua & interim etiam longa circa argumenta ejus criminis de ante acta vita, de Caussis propter quas innocens in periculum deducatur; de aliis quibus incredibile id , quod objicitur , fiat. Cumque Prooemium idcirco comparatum sit, ut Auditor ad rem accipiendam fiat conciliatior , docilior, & intentior ; & Probatio nisi Caussa prius cognita, non possit adhiberi; protinus Judex notitia rerum instruendus videtur. Sed hoc quoque Interdum mutat conditio Caussarum: nisi forte. M. Tullius in oratione pulcherrima , quam pro Milone scriptam reliquit, male distulisse Narrationem videtur; tribus praepositis Quaestionibus: aut profuisset exponere quomodo
insidias Miloni fecisset Clodius, si reum qui a se hominem occisum fateretur, defendi omnino fas non fuisset: aut si jam praejudicatione Senatus Milo damnatus esset: aut Cn. Pompejus, qui propter aliquam gratiam Judicium militibus armatis clauserat, tanquam adversus existimaretur. Ergo hae quoque Quaestiones vim Prooemii obtinebunt , cum omnes Iudicem Praeparaverint. Narrationum igitur tria sunt Genera. 2 Unum cum exponimus rem gestam , & unumquodque trahimus ad utilitatem nostram vincendi caussa : quod pertinet ad eas Caussas de quibus Judicium futurum est. Alterum, quod intercurrit nonnunquam , aut fidei, aut criminationis, aut transitionis, aut alicujus apparationis , vel laudationis caussa. Tertium genus est, quod a Caussa Civili remotum est: in quo tamen exerceri conVenit, quo commodius illas superiores Narrationes in Caussis tractare possimus. Ejus Narrationis duo Genera sunt: unum quod in Negotiis; alterum quod in Personis positum est. Id quod in Negotiorum expositione positum est, tres habet partes , Fabulam , Hisoriam , Argumentum. Fabula est , quae neque veras, neque verisimiles continet res; ut hae, quae a tragoedis traditae sunt. Hi ria est res gesta 3 sed ab aetatis nostrae memoria
49쪽
28 ANT. NEBRISS. ARS RHETORICA. Argumentum est ficta res, quae tamen fieri potuit: velut argumenta comoediarum.
Illud genus Narrationis quod in Personis positum
est, debet habete sermonis festivitatem , animorum dissimilitudinem , gravitatem, lenitatem, spem , metum, sulpicionem , deiiderium , dissimulationem , misericordiam , rerum varietates , fortunae commutationem , insperatum incommodum , subitam laetitiam , jucundum
Illud vero quod ad Veritatem pertinet, quomodo tractari debeat, aperiemus. Tres conVenit res habere, Naris rationem , 3 ut brevis , ut dilucida , ut verisimilis sit. Rem breviter narrare poterimus , si inde coeperimus narrare , unde necesse erit: & si non ab ultimo initio repetere volemus : & si summatim , non particulati in narrabimus. Et si non ad extremum ; sed usque eo, quo opus erit, persequemur. Et si Transitionibus nullis utemur. Et si non deerrabimus ab eo , quod semel coeperimus exponere. Et si exitus rerum ita exponemus , ut ante quoque
quae facta sint, sciri possint: tametsi nos reticuerimus. Et omnino non modo id quod obest ; sed & id quod neque obest, neque adjuvat, satius est praeterire. Et ne his, aut saepius idem dicamus, cavendum est : etiam ne id quod semel supra diximus, deinceps dicamus. Rem dilucide narrabimus, si, ut quidque primum
gestum erit, ita primum exponemus. Et rerum , ac temporum ordinem conservabimus, ut gestae res erunt; aut ut potuisse geri Videbuntur. Hic erit observandum , ne quid pulturdate, ne quid contorte, ne quid ambigue, ne quid nove dicamus : ne quam in aliam rem trant eamus: me ab ultimo repetamus : ne longe persequamur : ne quid, quod ad rem pertineat , praetereamus. Et si sequemur
ea , quae de brevitate dicta sunt. Nam quo brevior , eo dilucidior, & cognitu facilior Narratio fiet. Verisimilis Narratio erit, si ut mos , ut opinio , u natura postulat, dicemus: si patia Temporum , Person
ιὶ , Cornificius Db. I. cap. s.
50쪽
rum dignitates , consiliorum Rationes, Locorum Opportuis nitates constabunt , ne refeIIi possit, aut temporis parum fuisse , aut Caussam nullam ; aut Locum idoneum non fuisse , aut Homines ipsos facere, aut pati non potuisse. Si vera res erit, nihi ominus haec omnia narrando confervanda sunt. Nam saepe Veritas, nisi haec servata sint, fidem facere non potest. Sin erunt ficta , eo magis erunt
De Divi lane , seu Partitione. Cap. XV.DDiso , sive Partitio , I est nostrarum, aut Adver
sarii propossitionum , aut utrarumque ordine collata enumeratio. Hac quidam utendum semper putant, quod
ea & fiat Caussa lucidior ; & Judex , intentior , ac docilior, sit scierit, & de quo dicimus, & de quo dicturi
sumus. Rursus quidam periculosum id Oratori arbitrantur duabus ex caussis : quod nonnunquam & excidere soleant, quae promiserimus, & si qua in partiendo praeterierimus , occurrere. Quod quidem nemini accidet, nisi qui plane vel nullo fuerit ingenio; vel ad agendum nihil cogitati praemeditatique detulerit. Alioqui quae tam manifesta , & lucida est Oratio quam rectae Partitionis sequitur enim naturam ducem , adeo ut memoriae id maximum sit auxilium via dicendi non decedere. Quapropter ne ilIos quidem probaverim , qui Partitionem vetant ultra tres Propositiones extendere : quae sine dubio , si nimium sit multiplex ; fugiet memoriam Auditoris; &turbabit intentionem. Hoc tanten numero, velut Lege, non est alliganda, cum positi Caussa plures desiderare. Alia sunt magis , propter quae Partitione non est sem-Per utendum. Primum, quia pleraque gratiora sunt, si Inventa subito , nec domo allata 3 sed inter dicendum exe ipsa nata videantur. Unde illa non injucunda schema. ta : Pene excidit mihi: & , Fugerat me : dc, Recte admones. Interim vero etiam fallendus est Judex, & variis artibus subeundus: ut aliud agi, quam, quod nOS Petimus , Pu