장음표시 사용
31쪽
IO ANT. NEBRIIS. ARS RHETORICA.
rerum , quae hominis, qua homo est, proprIae sunt. Peritia quoque Juris Civilis, atque Historiarum, Instruis menta Oratoris possunt appellari. Haec arma I habere ad manum , horum scientia debet esse succinctus; accedente verborum figurarumque facili copia , & Inventionis, ratione, & disponendi usu, & memoriae firmitate ι & Actionis gratia. Sed plurimum ex his valet animi praestantia,
quam nec metus frangat, nec acclammatio terreat, nec
audientium auctoritas ultra debitam reverentiam tardet. Nam , ut abominanda sunt contraria his vitia confidentiae , temeritatis , improbitatis, arrogantiae; ita citra constantiam, fiduciam , fortitudinem , nihil Ars , nihil studium , nihil profectus ipse profuerit: ut, si des arma timidis, & imbellibus. Verecundia vitium quidem, sed amabile, & quae virtutes facillime generet , dicimus esse interim adversam , multisque In caussa fuisse, ut bona ingenii studiique in lucem non prolata situ quodam secreti consumerentur. Sciat autem, si quis haec forte minus adhuc peritus distinguendi vim cujusque verbi, leget, non pro-hitatem a me reprehendi, sed verecundiam : quae est timor quidam reducens animum ab iis quae facienda sunt: inde confusio, & coepti poenitentia , & lubitum silentium. Quis porro dubitet vitiis ascribere affectum , propter quem facere honeste pudet Neque ego rursus volo eum, qui sit dicturus, sollicitum surgere , & colore mutari, &periculum intelligere : quae si non accident, etiam simulanda erunt. Sed intellectus hic sit operis, non metus:
moveamurque, non concidamus. Optima est autem emendatio verecundiae, fiducia : etiam quamlibet imbecilla frons, magna conscientia sustinetur. Sunt & naturalia, quae tamen, & cura juvantur, Instrumenta , VOX , latus, decor: quae qnidem tantum valent, ut frequenter samam ingenii faciant. De
32쪽
QUemadmodum jam inde ab initio dictum est , au
ctore Aristotele, duplex est finis : alter operatio, ut ' citharaedi citharam pulsare: alter opus ipsum, ut fabri lignarii, cithara; ita duplex est Finis Rhetoricae: opus ad quod omnia Artis praecepta diriguntur : idque est Oratio ad id quod dicendum est apte composita : Vel potius apte dicere ad persuadendum , etiamsi non persuadeat : Quae est operatio. Nam sicut in Rhetorices definitione diximus, multa alia sunt quae persuadent:& tamen ad Rhetoricam non pertinent. Isocrates Rhetoricen vim persuadendi opificem esse dicit. Cui astipulatur Gorgias in Platonis Dialogo: qui Gorgiae ipsius nomine de Rbetorica inscriptus est. Sed tandem a Socrate coactus i Vim dicendi persuadendi Finem Rhetorices esse confitetur. A quo non dissentit Theodectes , sive ipsius id opus est, quod de Rhetorice nomine ejus inscri-hitur ; sive, ut creditum est, Aristotelis : In quo est scriptum, Finem esse Rhetorices ducere homines dicendo in id, quod Orator velit. Cicero in hac parte sibi non satis constat: nam pluribus in locis scriput, Otatoris Officium esse dicere apposite ad persuadendum. In Rhetoricis etiam , quos sine dubio ipse non probat, Finem facit persuadere. Quod si verum est, a) praestabit hunc semper orator: temper enim bene dicet. Firmum autem hoc, quod opponitur adversus eos, fortasse sit, qui persuaciere Finem putaverunt. Noster orator Arsque a nobis finita non sunt posita in eventu. Tendit quidem ad victoriam qui dicit: sed cum bene dixit, etiamsi non vincat, id quod Arte continetur , officit. Nam & gubernator vult salva nave in portum pervenire: si tamen tem pestate fuerit abreptus, non ideo minus erit gubernator: dicetque notum illud , Dum elavum rectum teneam. Et
Medicus sanitatem aegri petit: si tamen, aut valetudinis Ba vi
33쪽
Ia ANT. NEBRIss. ARS RHETORICA.vi, aut Intemperantia aegri, aliove quo casu summa non contingit , dum ipse omnia secundum rationem fecerit, medicinae sine non excidet. Ita Oratori bene dixisse Finis est: nam est Ars ea in actu posita ; non in effectu. Quae igitur de Arte , Artifice, Materia , Instrumentis,& Fine Rhetorices in genere dicenda fuerunt, breviter perstrinximus. Nunc partes illius prosequemur. De quinque Artis Rbetoriea Partibus. Cap. VII.
inque Rhetoricae Partes oportet esse in Oratore, r
Inυentionem , Di os tionem , Elocutionem , Memo- iam , Pronuneiationem, sive Actionem : nam utroque modo dicitur. Inventio est excogitatio rerum vera rum aut verisimilium , quae caussam reddunt probabilem.
Dispositio est ordo & distributio rerum , quae demonstrat, quid, quibusque in locis sit collocandum. Eloeutio est idoneorum verborum, & sententiarum ad inventionem accommodatio. Memoria est firma animi rerum , & verborum , & dispositionis, perceptio. Pronunciatio est vocis, vultus, & gestus, moderatio cum venustate. His quinque partibus ut plurimi maximique Auctores tradiderunt, omnis Orandi ratio constat. a) Sermo namque , quo quidem Voluntas aliqua enunciatur , habeat necesse est , & rem , & verba. Ac si brevis est , & una conclusione finitur; nihil fortasse ultra desiderat: at Oratio longior plura exigit: nam opus est in primis multa invenire : ac deinde inventa suo quaeque loco disponere. Neque tantam refert quid , & quo ordine dicamus : sed quomodo: opus est igitur Elocutione. Sed neque omnia, quae res postulat, dicere 9 nec suo quaeque loco poterimus , nisi adjuvante Memoria. Quapropter ea pars qua ta erit. Verum haec omnia corrumpit, ac propemodum perdit indecora, vel voce , vel gestu, Pronunciatio. Huic igitur necessario tribuendus est quintus locus. His adjecerunt quidam sextam Partem , ita ut Inventioni suta
1 Cornificius ad Herennium , Lib. I. cap. a. 1 Q tinct. I lit. Orat. lib. I. cap. I.
34쪽
DE QUINQUE ARTII RHETORICAE PARTIBVI. CAP.VII. 13 necterent, Judicium ; quia primum esset invenlre; deinde , iudicare. Ego porro nec invenisse eum credo , qui non judicavit. Neque enim contraria , communia , stulta invenisse dicitur quisquam ; sed non vitasse. Et Cicero quidem in Rhetoricis Judicium subjecit Inventioni. Mihi autem tribus primis partibus videtur esse permixtum : nam neque Dispositio sine eo, nec Elocutio fuerit : ut Pronunciationem quoqtae vel plurimum ab eo mutuari putem. Quod hoc audacius dixerim , quod in Partitionibus Oratoriis ad easdem de quibus supra dictum est, quinque pervenit partes. Nam cum dupliciter primum divisisset Inventionem ac Elocutionem 3 Res, ac Dispositionem Inventioni; verba, & Pronunciationem Elocutioni dedit: Quintamque constituit communem ac velut custodem omnium , Memoriam. Q Iod vero paulo ante
diximus de Iudicio , non modo Inventioni , sed aliis quoque Rhetorices Partibus permixtum; 3 nunc mea quidem opinione latius adhuc patere videtur, ut ne a te tentiis quidem ac verbis saltem singulis possit separari. Nec magis Arte traditur , quam gustus, aut Odor. Ide que nos quid in quaque re sequendum cavendumque sit, docebimus, ut ad ea judicium dirigatur. Praecipiam igitur, ne, quod effici non potast , aggrediamur: ut co traria vitemus , & communia : ne quid in eloquendo corruptum,obscurumque sit. Quod referatur oportet ad sensus, qui non docentur. A Judicio non multum distat Consilium: differunt tamen : quod illud ostendentibus se adhibetur; hoc latentibus, aut omnino nondum repertis, aut dubiis.
De Inoentione ς ct primo de Disi ne Caussarum fecundum obstantiam, ct fecundum aeeMens. Ca P. VIII. AD Inventionem, quam diximus esse primam Rhetorices partem , Quinctilianus refert a) tria Genera Caussarum : Demons ratioum, Deliberativum , Iudiciati. Ad eandem quoque refert tres Status Caussarum , Conjecturalem, Legitimum , Iuridicialem. Sex Praeterea Orationis partes,
35쪽
I ANT. NEBRIss. ARS RHETORICA. Exordium, Narrationem, Diot onem, Confirmationem, Comfutationem, Perorationem. De quibus singulis breviter disi rendum est: atque in primis de tribus Caussarum Generibus, quas supra diximus esse Rhetorice, Materiam propriam.
Alioqui nihil est , de quo non possit orator dicere: nam &conqueri potest, & consolari, & mitigare, & concitare, &terrere: confirmare, praecipere , obicure dicta interpretari , narrare , deprecari, gratias agere , gratulari, Objurgare , execrari, describere, mandare, renunciare, optare , opinari, & alia hujusmodi: quae proprie in nullo trium illorum Generum continentur.Igitur Genera Caussarum , quae recipere debet orator , tria sunt: a) Demom, frativum, Deliberativum , Judiciale. Demo rativum Genus est , quod attribuitur In alicujus certae Personae laudem, aut vituperationem. Deliberatioum Genus est, quod positum in consulatione habet in se suasionem aut dissuasionem. Judiciale est, quod positum in controversia habet in se Accusationem , aut Petitionem, cum Defensione. Sed haec divisio cauta secundum illius substantiam facta est : hoc est , Generis In suas formas; & formarum rursus in subjectas species. Est & altera Caussae divisio secundum accidens in qua tuor Genera : 3 Honesum , Turpe , Dubium , Humile. mnesum Genus Caussae putatur , cum aut id defendimus, quod ab omnibus defendendum videtur; aut opis pugnamus , quod ab omnibus Videtur debere oppugnari : ut pro viro sorti contra paricidam. Turpe Genus Caussae intelligitur, cum aut honesta res oppugnatur 3 aut defenditur turpis, ut pro paricida comitra virum fortem.
Dubium Genus est, quod habet in se partem honestatis, & turpitudinis partem : ut , si accusetur, aut de fendatur adulter, qui Tyrannum occidit. Humile Genus Caussae est, cum res contemnenda ant
36쪽
fertur. Quinctilianus vi addit quintum Genus, hoc est, Admirabile , quod opponitur Humili. Hoc Adoxon appellat , quod in nulla sit hominum opinione : illud, Paradoxon, quod sit admirabile , hoc est , praeter hominum opinionem : ut, si velimus ostendere quod nemo peccat nisi ignorans: aut, quod nihil est bonum , nisi quod sit honestum. Proposita igitur aliqua Caussa , vel data oratione , quae sit ex Arte profecta ; primo attendendum est, quod sit Genus Caussae: puta , Oratio pro Milone , manifestum est, quod sit in Genere 'udietali: & in e)us Generis specie altera, hoc est , Defensione; tum quaerendum est de Caus, Statu, nam tres sunt , quemadmodum statim dicemuS. De Caussae Statu. Cap. IX. CVm omnis Caussa aliquo Statu contineatur, prImo dicendum est quid sit Status: tum, quot, & qui sint Status , quos Cicero, Consitutiones , vulgus JuriRConsultorum , Litium eonteflationes appellat. Quae non modo in Genere Iudicialis sed in alii, quoque Generibus quaeri debent: quem d modum paulo post dicemus. Dictus est autem Status , i quod in eo sit primus Caussae congressus, vel quod in hoc Causa consistit : & nominis quidem haec origo: nunc , quid sit. Statum quidam dixerunt primam Caussarum confictionem , quos recte sensisse, parum elocutos puto : non est enim Status prima conflictio; sed quod ex prima conflictione nascitur. Ut si quis dicat: Sonus est duorum corporum conflictis , erret, ut opinor : non enim sonus est conflictio; sed ex conflictione provenit. Esto exempli Caussa, Oeeidisi hominem: Non oeeidi: nondum est Status Caussae ; sed oeaestio quae suboritur : An occiderit. Unde & a quibusdam Quae sis: ab aliis Caput est appellatum. Quod vero dictum est Statum esse primam Caussae conflictionem . plerosque in errorem induxit, qui crediderunt, Statum semper ex prima Quaestione ducendum : quod est vitiosissimum. Nam quaestio
37쪽
ANT. NEBRISI. ARI RHETORICA.stio nulla non habet utique & Statum: constat enim ex Intentione, & Depulsione. Sed aliae Quaestiones sunt propriae Caussarum , de quibus ferenda sententia est: aliae adductae extrinsecus, aliquid tamen ad summam Caussae conferentes: velut auxilia quaedam. Quo fit ut in controversia una plures Quaestiones esse dicantur. l'orro harum levissima quaeque primo loco fungitur. Namque &illud frequens est , ut ea quibus minus confidimus, cum tractata sint , omittamus; interim sponte nostra velut donantes , interim ad ea quae sunt potentiora , gradum ex his fecisse contenti. Simplex autem Caussa etiamti varie defenditur , non potest habere plus uno , de quo pronun- Cietur ι atque inde erit Status Caussae : quod & Orator sibi praecipue obtinendum ; & Judex spectandum maxime intelligit, In hoc enim Cauta consistit Caeterum Quaestionum Status possunt esse diversi Quod , ut brevissimo Pateat exemplo , cum Reus dicit: Non occidi, Cohjecturalis Status nascitur: semper autem firmius est non fecisse. Itaque Statum esse in eo judicabo quod dicerem: si mihi plusquam unum dicere non liceret. Quod si Reus diceret, Oeeidi; sed jure occidi , Qualitatis utitur Statu: estque Quaestio, An iure oeeiderit i Recte igitur est appellata Caussarum prima eonfictio ; non Quaesionum. Sic in caussa pro Milone circa primas Quaestiones , quae sunt ante Narrationem positae , non judicabo confixisse Caussam: sed , ubi totis viribus insidiator , Clodius , ideoque jure
interfectus ostenditur. Et hoc est quod ante omnia coninstituere in animo suo debet orator, etiamsi pro Caussa plura dicturus est, quid maxime liquere Iudici velit. . De tripliei Caussarum Statu. Cap. X. Sritus Caussarum alii plures, alii pauciores esse dixeiarunt. Cicero i tres ponit , Conjecturalem , Legitimum , Iuridicialem. Coniectaralis est , cum de facto controversita est : ut, Oeeidisi: Non oceidi. Hic de facto quaeritur , quod per conjecturas tamen assequi possumus,
I Cornificius ex Hermete, Doctore suo, M. I. cap. 22.
38쪽
DE TRIPLICI sTATU CAUSSARUM. CAP. IX. II
inde & Conjecturalis dictus : cognominatur quoque In fialis ab eo quod reus negat id , quod actor intendit. L gitima Constitutio est , cum in Scripto , aut ex Scripto aliquid controversiae nascitur. Ea dividitur in partes sex , in Scriptum , & Voluntatem , sive Sententiam : in . Contrarias Leges, In Ambiguam, in De itionem, in Translationem , in Ratiocinationem. 1
Ex Scripto , & Sententia nascitur controversia , cum videtur Scriptotis Voluntas cum scripto ipsb dissentire. Ex eontrariis Legibus controversia constat , cum alia Lex jubet, aut permittit; alia vetat quidpiam fieri. Ex Ambiguo Controversia nascitur, cum res in unam sententiam scripta, duos, aut plures sensus significat. Ex Desinitione constat Caussa cum in controversia est, quo nomine, factum appelletur. Puta , furtum , an sacrilegium : paricidium , an homicidium. Ex Transatione Constitutio nascitur , cum, aut Tempus differendum , aut Accusatorem mutandum , aut J
dices declinandos Reus dicit. l.
Ex Ratiocinatione Controversia constat, cum res sine
propria Lege venit in jusicium 3 quae taliten ab aliis Leagibus similitudinem quandam aucupatur. Iuridicialis Constitutio est , cum inter actorem , &reum de facto convenit; sed jure, an injuria factum sit, quaeritur. Eius Constitutionis paties sunt duae, quarum una, Absoluta 3 altera, Assumptiυa nominatur. Absoluta
est cum id ipsum quod factum est , ut aliud nihil foris
assium atur, recte factum esse dicemus. Ea est hujusmodi: Oeeidisi: Oeeidi. Hic factum nihil extra sumendo, jure & aequitate defenditur. Assumptiva pars est , cum .per se Defensio infirma est: sed assumpta j extranea re Comyrobatur. Assumptivae partes sunt quatuor, a COH-e sto, Criminis Remotio, Transatio criminis , Comparatio. Cone sto est cum Reus postulat sibi ignosci. Idque aut purgando se , quod non consulto fecerit; sed aut per fortunam 9 am per imprudentiam, ara per necessitatem.
39쪽
a8 ANT. NEBRISI. ARS RHETORICA. Aut depreeando, cum & peccasse se & conlusio Reus seess- se confitetur : & tamen postulat ut Judex sui misereatur. Ex Remotione criminis causa constat, cum a nobis nouerimen; sed culpam ipsam amovemus: & vel in Hominem transferimus 3 vel in Rem quampiam conserimus. Ex Transatione criminis Causis constat, cum fecisse nos non negamus 3 sed aliorum peccatis coactos fecisse dicimus : Ut Orestes cum se defendit, in Μatrem conferterimen, quod iIla Patrem occiderit. Ex Comparatione Caussa constat cum dicimus necesse
fuisse alterutrum facere: & id quod fecerimus satius fuisse facere. Quae igitur Constitutiones 3 & quae Constitutio num partes sint , satis videor ostendisse.
De Ratione, Iudicatione, O Continenti. Cap. XI. IGitur reperto Caussae Statu , Ratio quaerenda est. Ratis es, i) quae Caussam Deit, & continet Defen onem:
hoc modo. Orestes, cum confitetur se occidisse Matrem, nisi attulerit facti rationem , pervertit Defensionem. Ergo affert eam quae nisi lutercederet, ne Caussa quidem esset. Illa enim , inquit, Patrem meum occiderat. Ergo, ut ostendi , Ratio ea est, quae continet Desensionem : sine qua ne parva quidem dubitatio potest remorari damnationem. Inventa Ratione Firmamentum quaerendum est : idest, quod Accusationem continet, & quod affertur contra Rationem Defensionis, de qua ante dictum est. Id constituetur hoc modo. Cum usus fuerit Orestes Ratione, hoe pacto , Iure occidi: illa enim Patrem meum occiderat; utetur Accusator Firmamento hoc modo. Sed non abs Te tamen occidi, neque indemnatam poenas pendere oportuit. Ex Ratione Defensionis , & ex Firmamento Accusationis Judicii Quaestio nascatur, oportet: quam nos Iudicationem , Graeci Grinomenon appellant. Ea constituitur ex conis junctione Firmamenti, & Rationis defensione, hoc modo. Cum dicat Orestes . Se Patris uisit endi causa Matrem ocinoidisse, rectumne fuerit, a filio sine judicio CIytaemn
40쪽
DE RATIONE, IUDIcATIONE,ET CONTINENTI.CAP.XI. . Is
stram occidi. Ergo hac Ratione Judicationeiar reperire convenit. Reperta Judicatione , omnem rationem totius Rationis eo conferri oportebit. In omnibus Constitutionibus, & partibus Constitutionum , hac via Judicationes
reperientur praeterquam in Conjecturali Constititione. Nam iis ea nec Ratio quare fecerit, quaeritur : fecisse enim n gatur: nec Firmamentum exquiritur: quia nec subest Ratio. Quare ex Intentione, & ex Inficiatione Judicatio consti tuitur hoc modo. Intentio est, Occidisi Ajacem. Inficiatio , Non oeeidi. Judicatio , Occideritne. Ratio omnis utriusque Orationis, ut ante dictum est, ad hanc Judicationem conferenda est. Si plures erunt Constitutiones, aut partes Constitutionum , Judicationes quoque plures erunt in una Cauta: sed omnes simili modo reperientur. Sed ea quae de Statu, Ratione, Judicatione, & Continenti dicta sunt, videntur ad Judiciales tantum materias pertinere : quorum inscitiam cum omnia tria Genera fuerimus executi, res
ipsa deprehendet. Nam cum omnis Caussa posita sit in Controversia 3 necesse est ex Statu suboriatur Quaestio generalis : puta, in Genere Demonstrativo, siquis Uticensis Catonis laudandi provinciam susceperit; Caesar qui in illum duos Anticatones scripsit, vituperandum esse potius dicat; maxima Quaestio ex Statu suboritur : An Catost laudandus φ Atque in Deliberativo rursus, siquis suadere velit bellum in Mauritanos gerendum , alius vero dissuadeat 3 summa Quaestio erit, An bellum in illas stgerendum. Quod si rursus Adversarius admittat gerendum,
sed non hoc tempore, aut tanto apparatu, aut tali genere , aut sub ilio Duce beIIi 3 alii essent Status Caussarum : Proinde , aliae Quaestiones. De sex orationis Partibus. Cap. XII.
Imentio , inquit Cicero, i in sex orationIs partes
consumitur : in Exordium, Narrationem , Divi nem, Confirmationem, Confutationem, & Conclusionem. Exor- C a d tim x Cornificius ad Herennium, Rhetorico primo, cap. se