Organum rhetoricum et oratorium, concinnatum ex arte rhetorica Aelii Antonii Nebrissensis cum notis Gregorii Majansii ... et ex institutionibus oratoriis Petri Joannis Nunnesii ... cum ejusem auctoris annotationibus. Accedunt ipsiusmet nunnesii quaes

발행: 1774년

분량: 185페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

3O ANT. NEBRISS. ARS RHETORICA.tet. Nam est nonnunquam dura Propositio: quam si Auditor providet, non aliter praesormidat, quam qui ferrum Mediet, ante quam curetur, aspexit. At si re non ante proposita , securum, ac nulla denunciatione in se eonversum intrarit oratio, efficiet, quod promittenti non crederetur. Sed ut non semper necessaria, 2 aut etiam inpervacua Partitio ita opportune adhibita plurimum Orationi lucis, & gratiae confert. Neque enim id solum efficit, ut clariora fiant, quae dicuntur, rebus Velut exturba extractis, & in conspectu Auditorum positis 3 sed reficit quoque audientem certo singularum partium fine: non aliter quam facientibus iter , multum detrahunt fatigationis notata inscriptis lapidibus spatia. Nam exhaustis laboribus, nosse mensuram voluptati est ; & hortatur ad reliqua fortius exequenda, scire quantum supersit. Nihil enim longum videri neeesse est, in quo quid ultimum sit, certum est. Nec immerito multum ex diligentia partiendi tulit laudis Hortensius, cujus tamen Divisionem in digitos diductam nonnunquam Cicero leviter eludit. Nam est certus suus modus: & evitanda utique nimium concisa, velut articulosa Partitio. Nam& auctoritati plurimum detrahunt minuta illa, nec jam membra , sed frusta : & hujus gloriae cupidi, quo subtilius & copiosius divisisse videantur, & supervacua aD

sumunt; & quae natura singularia sunt, secanr: nec tam plura faciunt, quam minora. Deinde cum fecerunt mille particulas, in eandem incidunt obscuritatem, contra quam Partitio inventa est.

Divisa & simplex Propositio quoties utiliter adhiberi potest, primum debet esse aperta, atque Iucida nam quid sit turpius, quam id esse obscurum ipsum , quod

in eum solum adhibetur usum , ne sint caetera obscura tum brevis, nec ullo supervacuo Onerata Verbo. Non

enim de quo dicimus; sed de quo simus dicturi, ostendimus. Obtinendum etiam ne quid in ea desit : ne quid supersit. Superest autem sic fere, cum, aut in Species

52쪽

DE DIVISIONE, IEU PARTITIONE. CAP. XV. 3Ipartimur, quod in Genera partiri sit satis ; aut cum Genere posito, subjicitur Species: ut, Dicam de Virtute, Justitia , Continentia ; cum Jusilia , atque Continentia, Virtutis stini Species. Partitio proponit quid sit, de quo conveniat: quid, de quo ambigatur. In eo quod convenit, quid Adve sarius fateatur quid Nos in eo, de quo ambigitur: quae dicturi sumus : quae nostrae propositiones : quae partis adversae. Turpissimum vero non eodem Ordine exequi, quo quidque proposueris. De Confirmatione. Cap. XVI. r. Consirmatione nostrorum Argumentorum , & Res tatione objectionum , consistere omnem Artis Rhetoricae vim dictum est in superioribus. Cum igitur sit Argumentum I Rauio probationem praesans , qua eolligitur

aliud per aliud , ct quae , quod es dubium , per id quod

dubium non es , eon mae ; necesse est esse aliquid , in Caussa , quod probatione non egeat : alioqui nihil erit, quo probemus , nisi fuerit, quod aut sit Verum , aut Videatur . ex quo dubiis fides fiat. Pro certis autem habemus primum , quae sensibus percipiuntur, ut quae Vidimus , audivimus : qualia sunt signa : deinde ea , in quae communi opinione consensum est: Deos esse : sa) praestandam pietatem parentibus : praeterea, quae Legibus cauta sunt: quae persuasione , etiam si non omnium hominum; ejus tamen civitatis , aut gentis, in qua res agitur, in mores recepta sunt: ut pleraque in Jure, non Legibus , sed moribus constant: si quid inter utramque partem convenit: si quid probatum est : denique cuicumque Adversarius non contradicit. Sic enim fiet Argumentum. Cum Providentia Mundus regatur, adminifranda

rum sui faculi.

53쪽

es respubliea : ut administranda respublica sit, si liquebit

Mundum Providentia regi. Debet etiam nota esse recte Argumenta tractatur vis , & natura omnium rerum : & quid quaeque earum plerumque efficiat. Hinc enim sunt, quae dicuntur. Credibilium autem Genera sunt icia : Unum , firmissimum , quod fere accidit, ut , Liberos a parentibus amari. Alterum velut propensius : Elim qui recte valeat , incra intim perventurum. Tertium tantum non repugnans: In

domo furtum factum ab eo qui domi fuit. Ideoque Aristoteles in se eundo de Arte Rhetorica Libro diligentissime est exe. cuius , quid cuique rei; & quid cuique homini soleat accidere : & quas res, quosque homines, quibus rebus, aut hominibus, vel conciliasset, vel alienasset ipsa natura : ut , divitias quid sequatur , aut ambitum , aut superstitionem. Di id boni probent: quid mali perant: quid milites : quid rustici: quo quaeque modo res vitari, vel appeti soleat. Verum hoc exequi mitto : non enim longum tantum ; sed etiam impossibile , aut potius infini tum est: praeterea positum in communi omnium intelleiactu. Si quis tamen desideraverit, a quo peteret, Ostendi. Omnia autem credibilia , in quibus pars maxima consistit Argumentationis , ex hujusmodi fontibus fluunt. An credibile sit , a filio Patrem occisum : incestum cum filia commissum: & contra, veneficium in noverca, adulterium in luxurioso. Illa quoque, an scelus palam factum : an fasum dixerit propter exiguam summam 3 quia suos quisque horum velut mores habet : plerumque tamen; iion' semper: alioqui indubitata essent, non Argumenta , qualia sunt Mathematicorum , a quibus Demonstratio petenda est, ut inquit Aristoteles: quemadmodum ab Oratoribus Persuasio. Deinde excutiendi sunt Argumentorum Loci: quanquam quibusdam ii quoque, de quibus supra dixi, Loei

videntur. Locos appello Sedes Argumentorum , in quibus latent, & ex quibus sunt petenda. Nam ut in terra

non omni generantur omnia : neque aVem aut seram ro

54쪽

DE CONFIRMATIONE. CAP. XVI.

perias; ubi quaeque nasci, aut morari soleat , Ignarus& piscium quoque Genera alia planis gaudent s alia sa: xosis, regionibus etiam, litoribuique discreta sunt 3 nec helopem nostro mari, aut scarum ducas I ita non omne Argumentum undique venit: ideoque non passim quaerendum est. Multus alioqui error est ; & exhausto labore , quod non ratione scrutabimur, non poterimus invenire , nisi casu. De Locis multa sunt ab Aristotele VIII. Libri, Topicorum, atque a Cicerone, atque Boetio enarratore , aliisque Auctoribus perscripta multa : a qui bus tota haec ratio petenda est. De Ratioeinatione. Cap. XVII.

RAtiocinatio , i) quem Graeci Syllogismum appellant, es oratio ex tua re probabile aliquid eliciens , quod exposlaum , ct per se rognitum , Da se vi ct ratione eonfirmet. Hoe de Genere qui diligentius considerandum pu- taVerunt , cum idem usu dicendi sequerentur, paululum in praecipiendi ratione dissenserunt. Nam partim quinque ejus partes esse dixerunt: a) partim non plus quam in tres partes distribui posse putaverunt. Eorum controve

siam non incommodum videtur cum utrorumque rati

re exponere. Nam & brevis est 3 & non ejusmodi, ut alteri prorsus nihil dicere putentur. Et locus hic quidem in dicendo minime negligendus videtur. Qui putant 3

in quinque distribui partes oportere I ajunt primum con venire exponere summam argumentationis hoc modo. M Itur accurantur , quae consilio geruntur , quam quae Meeonsilio adminifrantur. Hanc Primam partem numerant. Eam deinceps rationibus variis , & quam copiosissiam is verbis approbari putant oportere hoc modo. Domus ea quae ratione regitur, omnibus infructior es rebus, ct apparatior ue quam ea , qua temere ct nullo eonsilio admi-

55쪽

34 ANT. NEBRISS. ARS RHETORICA. Isidus Imperator, omnibus partibus commodius regitur , quam

is qui stultitia temeritate alicujus administratur. Eadem navigii ratio est. Nam naυir optime cursum confiι ea, quae fientissimo gubernatore utitur.

Cum Propositio sit hoc pacto approbata , & duae partes transierint Ratiocinationis ; tertia in parte ajunt, quoa ostendere velis, id ex vi Propositionis oportere assumere, hoc pacto. Nihil autem omnium rerum melius quam omnis Mundus admini ratur. Hujus Assumptionis quarto in lo- eo aliam porro inducunt Approbationem hoc modo. Nam ct Agnorum ortus, ct obitus desinitum quendam ordinem

fervant: ct annua commutationes non modo quadam ex

necessitate semper eodem modo flunt; verum ad utilitates quoque rerum omnium sunt accommodatae : ct diurnae no-ὶiurnaeque vicissitudines nulla in re unquam mutata quidquam nocuerunt. Quae Agno sunt omnia non mediocri quodam eonsilio naturam Mundi adminisrari. Quinto inducunt loco Complexionem eam , quae aut

Id Inseti solum , quod ex omnibus partibus cogitur, hoe modo, Consilio igitur Mundus administratur : aut in unum locum cum conduxerit breviter Propositionem , & Αλsumptionem, id adjungit, quod ex his conficiatur , adhunc modum. Quod si melius geruntur ea, qua conssio, quam quae sise consilio administrantur : nihil autem omnium

rerum melius administratur , quam omnis Mundus 3 eon-

Alio igitur Mundus administratur. Quinquepartitam igiatur hoc pacto putant esse Argumentationem. Qui autem tripartitam esse dicunt, ii non aliter putant tractari oportere Argumentationem 3 sed Partitionem horum reprehendunt. Negant enim neque a Propositione , neque ab Assumptione Approbationes earum separari oportere : neque Propositionem absolutam , neque As sumptionem sibi perfectam videri, quae Approbatione com firmata non sit. Quare quas illi duas partes numerant,

Propositionem, & Approbationem, sibi partem unam videri , Propositionem: quae si approbata non sit, Propostis non sit Argumentationis. Item quae ab illis Assumptio,

56쪽

DE RATIOCINATIONE. CAP. XVII.& Assumptionis Approbatio , dicitur 3 eandem sibi Assumptionem solam videri. Ita fit, ut eadem ratione Argumentatio tractata , aliis tripartita; aliis quinquepartita videatur. Quare evenit, ut res non tam ad utum dicendi peristineat , quam ad rationem praeceptioniS.

Sed quae Proposito in se quiddam continet perspiacuum, eo quod constare inter omnes necesse est; hane Velle Approbare , & Firmare , nihil attinet. Ea est hujusmodi. Si quo die isa eaedes Romae facta es, ego Alb nis eo die fui, interesse in caede non potui. Hoc quia perse Picue verum est, nihil attinet approbari. Quare astumi statim oportet hoc modo: Fui autem Athenis eo die. Hoc, si non constat, indiget Approbationis, qua inducta Complexio sequitur. Sunt & alia duo Argumentorum Genera , quibus maxime utuntur Oratores : Exemplum , & Inductio. Illud Graeci Paradigma, hoc Epes en appellant. Potentissimum

est inter ea, quae sunt hujus Generis , 3 quod proprie

Vocamus Exemplum. Id est Rei gesae, aut ut rasae utialis ad persuadendum id quod intenderis , commemoratio. In tuendum igitur, totum simile sit, an ex parte: ut aut Omnia ex eo sumamus ; aut quae utilia erunt. Simile est: Iure oecifus es Saturninus, scut Graechi. Dissimile : Brutus Oeeidit liberos proditionem molientes. Manlius Oirtutem Alii morte mulctaυit. Contrarium : Marcellus ornamenta

Dracusanis hostibus resiluis: Verres eadem foriis absulit. Inductio es oratio, quae rebus non dubiis eaptat assen sonem eius , cum quo disputatio est. Nam illa, 6 qua plurimum Socrates usus est, hanc habuit viam; cum plura interrogasset, quae fateri Adversario necesse esset; novissime id , de quo quaerebatur, inferebat, cui simile conce-sisset. Id est Inductio, sed quod illic interrogatur 3 hic fere sumitur. Sit igitur illa interrogatio talis: Nod est pomum generosissimum Nonne quod optimum Coacedetur. Quid

s Lib. s. cai. II.

57쪽

36 ANT. NEBRISs. ARS RHETORICA.equus generosis mus Nonne qui optimus s Et plura in eundem motum. Deinde cujus Rei gratia rogatum est: id homo φ Nonne is generosissimus , qui optimust Fatendum erit.

De Usu Argumentorum. Cap. XVIII. TRaditum fere est I Argumentum oportere esse confessum. Dubiis enim probari dubia qui possunt φQtiaedam tamen , quae in alterius Rei probationem ducimus , ipsa probanda sunt. Occidisti virum: eras enim adultera. Prius de Adulterio convincendum est; ut, cum id coeperit esse pro certo , fiat incerti Argumentum. Illud hoc in Loco monere inter necessaria est , nulla esse firmiora , quam quae ex dubiis facta sunt certa. Caedes a te facta est, eruentam enim vestem habuisi ; non est tam grave Argumentum , si fatetur , quam , si convincitur. Nam, si fatetur, multis ex caussis potuit cruenta esse vestis.

Si negat, hic Caussae cardinem ponit: in quo, si victus fuerit, etiam in sequentibus ruit. Non enim videtur in negando mentiturus fuisse, nisi desperasset id posse defendi , quod confiteretur. Firmissimis Argumentorum singulis instandum: infirmiora congreganda sunt: quia illa

per se fortia non oportet circunstantibus obscurare , ut . qualia sunt, appareant. Haec imbecilla natura , mutuo auxilio sustinentur. Itaque, si non possunt valere, quia magna non sunt, Valebunt, quia multa sunt: quae ad ejusdem rei probationem omnia spectant: ut, si quis haereditatis gratia hominem occidisse dicatur : Haereditatem sperabas, magnam hareditatem : ct pauper eras: tum maxime a creditoribus appellabaris 3 ct ossenderas eum e us haeres eras : ct mutaturum Tabulas fiebas. Singula levia sunt, & communia : universa vero nocent, etiamsi non ut fulmine, tamen ut 8randine. Quaedam Argumenta ponere satis non est, adiuvanda sunt: ut, si Cupiditas caussa sceleris fuit; quae sit vis ejus: si ira , quantum efficiat in animis homiuum talis affectio. Ita & fit

58쪽

DE USU ARGUMENTORUM. CAP. xvIII. 37m lora erunt ipsa , & plus habebunt decoris, si non nudos, & velut carne spoliatos artus Ostenderint. Multum etiam refert, si Argumento nitemur Odii: utrum hoc ex invidia sit; an ex injuria; an ex ambitu; Vetus, an novum ; adversus Inferiorem , Parem , an Superiorem ; Alienum , an Propinquum. Suos habent omnia ista tractatus: & ad utilitatem partis ejus, quam tuemur , referenda sunt. Nec tamen omnibus semper, quae invenerimus Arisgumentis , onerandus est Judex : quia & taedium afferunt, α fidem detrahunt. Neque enim potest Judex credere satis esse ea potentia, quae non putamus ipsi sufficere, qui dicimus. In rebus vero apertis argumentari tam sit stultum, quam in clarit simum solem mortale lumen inferre.

Altera ex Asseveratione probatio est. et Ego hoc feci. Tu mibi hoe di eisi. Et, O faeinus indignum i Et similia.

Quae tamen non habenda sunt inter magna praesidia , cum hoc in eadem Caussa fieri ex utraque parte similiter possit. Illae firmiores ex sua cujusque Persona Probationes, quae credibilem Rationem subjectam habent. Q situm etiam, potentissima Argumenta primone ponenda sint loco , ut occupent animoS 3 an summo , ut inde dimittant: an partita primo summoque, ut Homerica dispositione in medio sint infirma : an a minimis crescant. Quae, prout Ratio Caussae cujusque postulabit, ordinabuntur , uno, ut ego censeo , excePto , ne a P

tentissimis ad levissima decrescat oratio. Sed jam ad

Confutationem VeniamuS.

De Confutatione, sDe Reprehensione. Cap. XIX. Gnfutatio es , i)per quam argumentando Adversario

rum Consirmatio diluitur, aut in matur , aut elevatur. Haec fonte InVentionis eodem utetur , quo utitur

Confirmatio : propterea quod , quibus ex Locis aliqua res confirmari Potest, iisdem potest ex Locis infirmari.

59쪽

3 8 ANT. NEBRIIS. ARS RHETORICA. Omnis Igitur Argumentatio reprehenditur , si aut ex iis , quae sumpta lunt , non conceditur aliquod unum, Plurave : aut his concessis, Complexio confici ex his negatur: aut si genus ipsum Argumentationis vitiosum ostenditur: aut si contra firmam Argumentationem alia aeque firma , aut firmior ponitur. Ex iis quae sumuntur , aliquid non conceditur, cum aut id , quod credibile dicunt, negatur este ejusmodi. Aut quod comparabile putant, dissimi e ostenditur. Aut Judicatum aliam in partem traducitur. Aut omnino Judicium improbatur. Aut, quod signum esse Adversarii dixerunt, id ejusmodi negatur esse. Aut si Complexio, aut una , aut ex utrinue parte reprehenditui. Aut si enumeratio falsa ostenditur. Aut si simplex Conclusio falsi aliquid continere demonstratur. Nam omne, quod suis mitur ad Argumentandum , sive pro probabili, sive pro necessario, necesse est sumatur ex his Locis. Quare obis

servare diligenter oportet ca & quid sumatur ue & quia

ex his conficiatur.

Ipsum autem genus Argumentationis, Vitiosum his de caussis ostendetur. Si aut in ipso vitium erit; aut si non ad id , quod instituetur, acommodabitur. Atque in ipso vitium erit, si omnino totum falsum erit, si commune, si vulgare , si leve , si remotum , si mala definitio , si controversum, si perspicuum , si non concessum,

si turpe , si offensum , si contrarium, si inconstans , si

Falsum est , in quo perspicue mendacium es: hoc modo : Non potes esse sapiens , qui pecuniam negligit. Soera

tes autem pecuniam negligebat: non igitur sapiens erat. Commune es , quod nihilo magis ab Adversariis, quam a nobis faeit: hoc modo : Idcirco , Iudices , quia Deram Caussam habebam, brevi peroravi. Vulgare es , quod in aliam quoque rem non probabilem, si non concessum si, transferri poysit: hoc modo : Si osram Caussam non haberet, υobis feJudices, non commisisset.

60쪽

DE CONFUTATIONE SIVE REPREHENSIONE. CAP. X lx. 39Leve est, quod aut pol tempus dieitur : hoc modo: Si in mentem venisset, non commisisset. Aut perspicue rem turpem levi tegere vult defenssione, hoc modo: Cum te expetebant omnes, florenti simo Regno reliqui: nune defertum ab omnibus, Summo pericla , sola ut resiluam , paro. Remotum ess , quod ultra quam fatis est , petitur : hoc modo: Quod si non P. Seipio Corneliam siliam Tiberio Grae-ebo collocasset, atque ex ea duos Gracchos procreassset , tantae feditiones natae non essent. Longius enim repetita est, quam res postulabat. Maia Desinitio est, cum aut communia describit, hoc modo : Seditiosus est is , qui malus , atque inutilis est civis' nam hoc non magis seditiosi , quam ambitiosi, quam calumniatoris , quam alicujus improbi hominis vim describit: aut falsum quiddam dicit, hoc pacto. Sapientia specunia acquirendae intelligentia. Aut aliquid non grave, nec magnum continens. Stultitia es immensae gloriae cumpiditas. Est haec quidem stultitia sed ex parte quadam, non ex omni genere, definita. Controversum es , in quo ad dubium demonstraniadum, dubia caussa affertur : ut, si quispiam Volens probare odium alicujus in alterum , a erat caussam illius odii, Quod nunquam de illa bene fenferit 3 aeque dubium est utrumque. Perspicuum es , de quo non es controversia : ut, si quis cum Orestem accuset, planum faciat, ab eo Matrem esse occisam. Non concessum es, cum id quod agitur, in controversia est : ut, si quis cum Ulyssem accuset, in hoc maxime commoretur , Indignum esse ab homine ignavissimo virum fortissimum , Ajacem , esse necatum. Turpe es , quod aut eo Loco in quo dicetur , aut eo homine qui dicat, aut eo tempore, quo dicitur; aut iis, qui audiunt, aut ea re, de qua agitur, indignum propter inhonestam rem Videtur.

Offensum es , quod eorum qui audiunt, voluntatem

SEARCH

MENU NAVIGATION