Rhetoricæ præcepta e selectissimis auctoribus compilata edit primo doctor Petrus Antonius Santucci de Cortona ..

발행: 1748년

분량: 263페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

1 8 Rhetoricae Praecepta. q. Quod deposita mentis pertinacia lubens audiat

eorum sententias, qui de re proposita judicium exprimunt. s. Quod loco, & tempore sententiam mutet, ac etiam cum ratione deponat. 6. Quod turbidis animi motibus compositis, rerum ordine servato, intentam cogitationem habeat, ut decore, prudenterque fiant omnia. I s. 7. Quod rerum cursum intueatur, actionesque praeteritas, & negotia vocet in iudicium, & examen. 8. Quod non temere euiquam arcana sui pectoris aperiat, committatque res suas; sed priusquam illum in consilium adsciscat, cognoscat, quo animo ille sit,& intueatur sagaci mente, num res suas acturas sit, an ardore cupiditatis, & invidiae cujusdam feratur.

tes homines, 1. Quod ii credantur rerum administratione digni. a. Quod divina quadam mente participes sint. 3. Quod eorum dicta tamquam oracula quaedam celebrentur quae sequi cupiat ventura posteritas, & si rerum natura pateretur , adscribi sibi vellet antiqui

4. Quod divina quadam eloquentia praediti fuit.

mus, ac frugalitatem, cuius est ita res omnes componere, ut vir temperatus mihil superfluum, aut luxurians domi suae patiatur. Hare virtus in Regibus, ac Principibus praecipue commendabilis est, &I. Cum aut in eorum victu, cultuque corporis , &elegantia nihil profusum, solutum nihil, ac languidum est; aut in cibo, aut in potu non praecipua, aut ex quisita prae ceteris, sed vulgaris, quotidianaque est ratio; aut vestitus non ad elegantiam, & ad ostentationem pretiosus , sed ad usum , & necessitatem est factus

a. Cum non abiecto nitidus , & sordido in iis omanibus corporis cultu dignitatem deprimit; sed medio

202쪽

Rhetortae Praecepta. I steritatem servando, non aliter amat, quam bellico pulvere, aut ornari, aut sordescere.

3. Cum frugalis simul, ac liberalis sbi tantum est

parcus, in alios vero profusus. 4. Cum ita parce cibis utatur , & vino . ut non ebrietate vitium , sed virtutes sobrietate nutriat ac

foveat.

4. LIBERALITAs, in cuius laudem eonsiderandum

est, quantum, quid, quando , quomodo, quibus largiri conveniat, & quo fine tum detur. I. Quidem liberalitatis munera , aut publica sunt, aut privata, pecuniae, vel agri, praesertim in Principe,' urbium cura , nundinarum , & Annonae r moderatio in tributis, & vectigalibus exigendis, quae populos supra vires gravari non patiatur, quaeque interdum vectigal , aut totum , aut ex parte remittat, si illud Praecipue exigatur , ut ab hostium incursibus populus defendatur e mens, & ratio in conferendis magistratibus; sit ille eligatur, qui morum probitate conspicuus pro suo jure sedem illam honoris sibi polliceri possit: munificentia in aedificiis, vel nobiliteri reparandis, vel de novo excitandiς, praesertim si communis utilitas in iis sit e celeritas in iis perficiendis, & perpetua eorum duratio. a. In donando nemini habenda est ratio; quamobrem laudem promeretur liberalis homo, si bonis det, &justa petentibus, non adulatoribus, & injusta rogantibus ; si miseris, & afflictis amicis, maxime vero sidonis splendidis usus sit, & verbis pie consoletur; s bene meritis, praesertim amictis; si non merentibus; si non civibus tantum, & domesticis; si exteris etiam,& remotissimis populis; si non postulantibus quorum verecundiam jam antevertat; si pueris ad eorum institutionem; si iis, quibus iam saepius bene fecerit,' si

impiis etiam, non autem, ut eorum foveat vitia, sed ut a flagitiosa vivendi ratione revocet. 3. Moderata debet esse liberalitas, ut eommendabilis sit, donandumque quantum res ipsa familiaris p M a titur ἐ

203쪽

18o Rhetoricae Praecepta.

titur; nec plus erogandum, quam domestica ratio postulet, aut ferre possit; vitium enim est opes suas prodige effundere. . Ut dedecus est, & rapina ex alieno donare, ita de suo maxima laus. 5. Laudem non meretur morosa liberali tas; ideoque prompte donandum, & celeriter, hilariter, & jucu de, libere, non coacte, ultro, & gratuito.

6. Si spectetur finis, ille liberalis est, qui solo honestatis amore ducitur, non ut dedecus extinguat , vel subitos placet, quique nulla spe retributionis do

nata

s. MUNIFICENTIA , quae cum liberalitate magnam habet similitudinem , quaeque magnis in rebus magnos, & decoros sumptus praeteribit e tria sunt operum ac sumptuum genera: Sacra, publica, & privata. Sacra ea sunt, quae Deum, & religionem respiciunt, ut donaria in templis dicata , materia vel opificio, mirifica, Sacrarum aedium constructiones, supplicationum illustres pompae, & quaecumque ad divinum cutitum reseruntur. Publica ea vocantur, quae ad commune bonum, & civium, aut patriae utilitatem , atque de cus pertinent; haec sunt urbium munitiones, instaurationesque magnificae , stratae Viae, porticus , aquae ductus, muri, Navalia, congiaria, epulum, donationes,& hujusmodi. Privata ea sunt, quae ad privatum, ac domesticum usum spectant, quae singula tum privata, tum publica, ideo laudem merentur, si honestatem habeant , utilitatem, & diuturnitatem.

6. PUDICITIA, ET CASTITAS , cujus cum im

veniantur ubique offensiones quam plurimae, ex ea quidem cuilibet uberrima laudum messis emergit , sed adolescenti praecipue, eoque pulchro, &sortunato; ad Iescenti inquam, quod lubrica ejus aetas si , & ad vitium facile flectatur ; pulchro quod iis maxima sit inter pudicitiam, & venustatem ; fortunato, cui licere videtur, quod lubet Uerum pudicus homo commenda

ri potest

204쪽

Rhetoricae Praecepta. 18 Ir. Ab oculorum modestia , qua muliercularum curiosum conspectum fugit, & lubricam societatem. a. A viarici fuga , qua puellarum commercium, Corruptoresque castitatis, eaque omnia , quae castitati adversantur, devitat. 3. Α nuptiis in ipso adolescentiae ingressu celebratis , tamquam iis sibi occasionem ademerit non aliis voluptatibus fruendi, quam iis, quae conceduntur. q. Ab ipso coniugio, quod Sanctum sit, servatis pudicitiae legibus. 3. A coelibatu, quo ab omnibus voluptatum blandimentis se subripiat. 6. A diligenti custodia castitatis; si non se cupidius in luxum , deliciasque ingurgitet, si lautitias reipuat, ac nimiam mollitiem ; si cupiditatem immoderatam comprimat ; si alio poenitentiae genere sibi dolorem inserat; si Deum adeat, ac precibus interpollet regem eastitatis . atque in sinum magnae Matris, virginumque Reginae confugiat; si sacramentorum denique usum adhibeat in tutelam; si eum sceleratis nullam societatem ineat , si non minus severo vultu , quam Ue horum aculeis eos verberet , qui dicto , vel facto pudorem laedunt; si nihil patiatur in aedibus, quod castitatis amantes oeulos offendat, & procul amandet turpes hi istorias picturis illuminatas, vel filis inter Peristromatis insutas; si turpia Mimorum spectacula, &comaediarum devitet.

. ANIMI MAGNITUDO, in qua laudamus

x. Rerum sublimium, ae honestarum appetitum, famae se ilicet, immortalitatis, & gloriae.

2. Contemptum rerum omnium terrenarum , praemiorum, divitiarum , periculorum, & mortis ipsius praeter unicam nominis gloriam, quam solam magnanimi intendunt. 3. Rerum magnificarum cogitationem, nunquam

humilium, & abiectarum, 8. FORTITUDO, euius laudes sunt, s quis animo impavido pericula contemnat, repellat, & fram

205쪽

1ga Rhetoricae Praecepta. gat ; si in eadem se immittat ; si sortiter excipiat .

V. CONSTANTIA qua quis laudari potest, primo

si in re semel suscepta contineat animum adversus omin

nes minas, ac terrores.

a. Si dissicultatum objectum non frangatur; sed potius audacior fiat, noc potius desistat, quam boni propositi consecutionem attingat.

3. Si denique firmus, & immutabilis sit , vel sibi

arrideat, vel adversetur fortuna. X. PATIENTIA, qua commendamur primo si res adversas non inviti toleremus. a. Si moderate seramus iniurias. 3. Quod qui gravia moderate tulit, toleravitque putienter, regno dignus, & imperio credatur. . Quod mala experti, longe in alios se melius ge

runt.

XI. IUSTITIA, ET RELIGIO IN DEUM, LT

SUPEROS, qua homines spectabiles sunt. I. Si tum corporis, tum naturae, tum animi bona, soli Deo benegrati, accepta referant omnia. a. Si divinum nihil sibi unquam assingant. 3. Si in rebus divinis pietatis sensum, in sacrorum ceremoniis frequentandis modestiam, in usurpandis reis verentiam, in commendandis ardorem, & industriam praeseserant. 4. Si Deum templis, & donariis colant. s. Si precibus, ac vocibus supplices adeant; si propagandae Ecclesiae, atque amplificandae religionis ardore conflagrent; si templorum ruinas instaurarint i si pristini cultus decorem reddiderint urbibus , haereticorum audaciam represserint, ac debilitarint , C tholicorum fiduciam erexerint,' si sacra religionesque sanctiores tueantur; si honore , & observantia Sacros Antistes prosequantur; si prostratos in tutelam receperint; si sedibus suis restituerint, si inter ipsos sedere , cum ipsis psallere , hymnosque componere glorie sum ducant; si tandem coelestes spiritus, aut divinum

206쪽

Rhetoricae Praecepta a vinum namen sibi interdum auxilio venisse glorien

XII. IUSTITIA , ET CHARITAS in patriam,

qua laudem promeremuri. Si pro ea non dubitemus subire labores , & pericula, mortemque ipsam oppetere, si modo profuturi simus. a. Si beneficia, quaecunque illa sint, in eam contulerimus 3. Si illatas iniurias gravius, quam nobis factas ulcisci uoluerimus.

XIII. PIETAS IN PARENTES , cuius laudes.

sunt

1. Si illorum observantes simus. a. Si dictis obtemperantes. 3. Si grati, & benefici. q. Si preces, de vota pro eorum longiori vIta faciamus .

s. Si summis post mortem honoribus eo& prosequu

XIV. PIETAS IN FRATRES, quae lucet

I. In amore, & concordia, qua vivunt inter se, summis licet in honoribus. a. In obsequio, quo sese invicem venerantur.3. In beneficiis, quae alteri licet interdum immerenti alter confert. XU. In Principes amor & veneratio, quos si ut terrestres Deos veneremur, eorumque omnia magui faciamus, magna commendatione digni existimabimur. XVI. In praeceptores, & senes honor, & observantia, quae laudes nobis nanciscitur I. Si praeceptores observemus obsequiis, & officiis, eosque grato animo colamus. a. Si senibus assiirgamus, eosque Veneratione prose

XUII. Charitas in omnes, quae homines commen dabiles facit. , I. Si aegrotos amicos invisitent, M 4 a. In

207쪽

a8 Rhetoricae Praecepta.

a. Si in rebus adversis opem ipsis ferant. 3. Si sincero amore diligant, qui tamen ab iustitia discedere non debet. 4. Si aequalitatem inter impares aliquam faciat, nec potentior in inferiorem, viribus suis innixus, praevaleat . s. Si cum magna fiducia versetur inter amicos, e iam suspectos.

XVIII. Fides, quae est perillustris ad laudem ; si conventa, & pacta sine tabulis, &sgnis, fideliter domus ; si stemus verbis, & promissis, si hostibus eam quoque praestemus , postpositis etiam magnis comis

modis.

XIX. Clementia , quae maxime imperatoribus decora , eos commendat: a. Si prorsus a sanguine abhorreant. a. Si debitas victis poenas omnes remittant. 3. Si quando ducantur ad puniendum, id coacti faciant, nec per se, sed per aliquem alium. . Si victores offensi nedum victis vitam , sed libertatem, & fortunas redonarint. s. Si aliquibus vincula iniecerint, non ut eos, punirent, sed ne se reddiderint indignos clementia, quod iis accidisset, si impune abeuntes, occasionem peccandi iterum arripuissent

XX. JUSTITIA, ET SEUERITAS , quae Prim

cipes ad immortalitatem nominis vehit, i. Si nihil contra ius , aut obtineri per gratiam, aut per metum expugnari , aut impetrari precibus , aut utilitatis aliqua spe remitti , ac condonari patiatur.

a. Si hominibus, & Deo debitum solvat, illis quod suum est reddendo; huic cultum, timorem , & am

rem.

3. Si saluberrimis edictis, ac severiore rerum di- stiplina impios coerceat. q. Si aequa lance sine personarum exceptione praemia, suppliciaque decernat.

208쪽

Rhetoricae Praecepta. 18ss. Si in deligendis Regni praefectis, & administris, non

gratiae, non favori, non opibus , non nobilitati quidquam det, sed optimos quosque morum integritate, prudentia, sapientia , litterisque commendatos muneribus regni praeficiat. 6. Si Sapientibus & senibus , qui naturae sunt temperatae, in consiliis utatur, & constantiam adhi

beat .

. Si tantum faciat, quantum iure possit, quantum liceat, quantum deceat, quantum honestum si, &iustum

8. Si nihil ex arbitrio faciat , sed juxta leges, &iura pronunciet; statutis iuris obtemperet, non indubgeat propriae voluntati, nihil paratum, & meditatum e domo ferat, sed sicut audit, ita & judicet. 9. Si iudicaturus, non odium, non invidiam , non metum , non libidinem , non cupiditates , sequatur; sed habeat in consilio consuetudinem, leges, religionem , aequitatem, & censcientiam. Si tandem ut hostes suos fraenet, in eos sit iuste severus. XXI. VERECUNDA MODESTIA , quae cultores suos laudibus effert. r. Si honorum, & dignitatum gradus quos alii avi de ambire solent, contemnant, fugiantque. a. Si moderatis contenti sint, cum summos obtinere possint. 3. Si nullum admittant , nisi constet apud omnes , illum sibi meritis suis pridem deberi. 4. Si se praebeant legibus, institutisque Reip. pareant, quamvis ob dignitatem , & potestatem summam illis

teneri non videantur.3. Si quos honores vix admittunt, eos tantum Ed- mittant, ut superiorum, vel parentum voluntatibus obsequantur. 6. Si benevolentiae , ae optimae voluntatis significatione peramenter, & humaniter amplectantur omnes,& praeveniant. .

7. Si suprema in dignitate locatis, demisse , & h mili-

209쪽

186 Rhetoricae Praecepta. militer se gerant , nihil unquam gloriose de se praedicent , nihil sentiant ; sed ut in lingua servent mentium de se, ita in fronte ruborem explicent.

De Vituperatione.

ae diximus de laude , eadem in contrariam paristem sumpta ad vituperationem facere possunt , ut a parentibus, si qui nati sunt claris genitoriabus , ab iis degeneres fuerint ; a nobilitate , sit nuda virtutibus sit; a proceritate, & viribus corporis, sit ctabundae sint, & superbae ; a pulchritudine , si lasciviens, & inverecunda; a divitiis, si sordide retentae , fi ad turpitudinem effusae, si ad fastum , & elationem insumptae, & ita in reliquis. Sin .autem nulla insint, vel fortunae, vcl eorporis, vel animi bona, quae contraria sunt laudi , ea vituperationi deserviunt.

De Dispositione & Elocutione

Generis Demonstrativi.

PRO hac re multa eonsideranda videntur. I. Stylus, in quo omnes verborum, omnes sententiarum illigari debent lepores, delectus scilicet ve horum, concinnitas, & figurae, quarum praecipuae sunt Anti theses, Isocola, Distributio, Prosopopria, &'aliae hi, similes. a. Argumenta , quae plus habere debent suavitatis , ac splendoris quam incitati caloris, & vehementis impetus, & tu quibus tractandis talis esse debet ora. tor , ut quae per se pulchra sunt, & excelsa, grato

quodam orationis flore vestita proponat,. multis suavitatis condimentis temperet,i sententiis exquisitis exornet, clam insigni varietate doctrinae; ad quam rem maxime , conserunt definitiones conglobatae , partium enu-

210쪽

Rhetoricie Praecepta. I 87merationes, adiuncta, similitudines, effecta, contraria, sententiae graves, fluentesque periodorum exitus. 3. Modus, quo ita se gerere debet in laudationibus orator, ut quidquid laudandum suscipiat, honestae laudis materiam, & argumentum praebeat, nec veritatem velit augere mendacio ; quare procul absint assentati nes, abeant longe falsa , & quae vera amplificatione

augentur, cum moderatione augeantur.

4. Exordium, quod omnibus eloquentiae floribus in structissimum esse debet, varie, & a variis rebus incho ari poterit. I. Si dixeritis, vos adeo immensam commendationis molem offendere , ut in meritorum amplitudine inhabiles ad perficiendam , vel haerentes ad exordiendan Orationem inveniamini . Deinde propositionem hane excipiatis ratione , cur inhabiles , vel haerentes; mox ingenii imbecillitatem subiungatis, Rursus afferatis causam, cur compellamini ad dicendum ; tandem totius Orationis propositionem dilucide , & eleganter statuetis.

a. Si spectetis, apud quos, ubi, & de quo dicatis ,& inde sumentes initium ostendamini; vel timidi accedere ad laudationem viri propter impolitam dicendi rationem, quae ejusdem merita deturpet potius , quam extollat; vel alacres eamdem laudationem adire propter insignem illius memoriam , quae ad dicendum vos ex citat, allicitque, quibus sequetur ratio, deinde amplificatio per effecta tractabitur, & mox propositio. Sin

incipiatis a me tu , causas afferatis oportet, cur licet impares sitis ad tantum munus obeundum , ad dicendum tamen animum applicetis . In vituperatione ea dem servanda sunt, attento causae genere.

Apud veteres Oratores variae pro hisee Epidictieis causis imagines exordiorum , & omnes illustres facile

occurrent.

Ceterum, quum laudatio vobis aliqua erit tractanda . Proaemio magis, quam Insinuatione opus erit, ni s sorte quaepiam res praeter opinionem dissicilis obvia

SEARCH

MENU NAVIGATION