장음표시 사용
31쪽
vertantur in sermone , & quotidiana consuetudine. propria Vero, quae eius rei verba sunt, de qua loquimur; ita Cicero, & Quincti l . verba, inquiunt, tum propria sunt, cum id segni ant, in quod primum denominata sunt. Pro hac explanatione servanda tradunt Rethores delectum simplicium verborum, ex quo reiicienda sunt, quae sequenti distico complectuntur. Sordida, prisca, nova, antiquata, poetisa, dura , Turpia. rara nimis, vel peregrina coe: Nam &faciunt orationem nimis lordidam, obscaenam, obscuram, asperam, & nimis ampullosam. De novandis verbis inquit Fabius non fine quodam periculo fingimus, s tamen fingere audebimus , praeceptum Horatii servandum erit de arte Poetica. Dixeris egregie, notum s callida verbum Redisiderit iunctura NOUum Huiusmodi esse possent Uersutiloquor, ruricola ,handiloquens &e. Poetica non arcerem ab oratione , si remotis ampullis & quibusdam poetarum fabul;s propriis verbis illustrantur. Asperitas consurgit ex tribus ,' continuatione consonantium, assidua eiusdem litterae repetitione, & heco in vocibus. Exem p a esse possent i. o felix Xersesque. a. o Tite tute tati tibi tanta tiranna tulisti. 3. Non cauponantes hellum, sed belligerantes. Contrarius asperitati est sermo hiulcus, & hians, qui nascitur e vocalium concursu , ut Baccae Eneae an senissimae pendebant. Sed hoc loco servandum , quod aliquando non est insuavis tum vocalium tum consonantium concursus , cujus usus prudentiae oratoris relinquitur.
DΕfinitur compositio verborum fructura , quae facit
Omnes orationis partes aequaliter perpolitas. Compositionis ergo Oificium est, ita inter se verba connecte-
32쪽
nectere , ut nihil in oratione st, aut obscurum, aut piae-Posterum, aut hiulcum, aut asperum, deinde omnia distinguere in concisa, membra,& periodos, ut verba ita Conjuncta numerose, & sonore cadant. Vis huius structurae tali suavitate orationem concinnit, ut licet res de qua agitur , perquam levis sit, sapor tamen, &mira delectatio sua sponte fluat, atque emanet.
DUO orationis genera communiter traduntur a Rhetoricae magistris; alterum pendens, alterum convolutum . De oratione pendente inquit Arist. lib. 3. cap. 9. dico pendentem , quae nullum per se habet exitum, nisi res, quae dicitur in exitum pervenerit; quae es insuavis, quoniam pronita. oratio convoluta es , quae circuitu essertur. Notandum ergo , quod suavitatem orationis maxime curarunt poetae, unde per eam adeo assentati sunt auribus, ut composita sint commenta , quae de Orpheo , Amphione, & aliis circumferuntur. Antiqui oratores cum animadvertissent se in oratione illa pendente , & in longum producta, quae nullis inciditur membris, nutilis clauditur periodis, ejusmodi suavitatem frustra con sectari, poetas imitari statuerunt, & in primis Trasima-cus, & Gorgias numerosam orationem in medium attulerunt , quae quia ambitu artificiose comprehensa , di mensa membris, partibusque finita , mira suavitate aures , animumque auditoris afficiebat, obviis ulnis ab omnibus suit excepta . Sed quia circuitum orationis Aristoteles periodum appellavit, de hac nobis hoc loco agendum est.
PEriodus definitur : Continuatio quadam commatum,m membrorum, ita apte inter Ie, o rotunde connexarum , ut m plenam sententιam , O conclusionem
33쪽
1o Rhetoricae Praecepta. finem per se habet , eamque interjectiam magnitudinem ,
quae facile oculis perlustrari possit.
Ermogenes vero appellavit clavim, quae aperit, clauditque Iententiam.
Periodus igitur constare debet initio, fine, & iusto spatio interiecto , initio, & fine, quia debet inchoare, & absolvere sententiam ; & spatio interiecto, ut spiritum dicentis iuvet, nec aures auditorum, longiori ambitu obruat, vel leviore fallat. Huius rei exemplum a Cicerone peti potest , & sequenti periodo in orati pro Caecinna : Si quantum in agro , locisque desertis audacia potes , tantum in foro , atque in judiciis im-
Pudentia valeret , non minus in causa Aulus Caecinna cederet Ebutii impudentiae, quantum in vi facienda cessit auda Iaa
Duae sunt partes periodi, membrum scilicet. & articulus .
Membrum , quod color , seu intercisio dicitur, est oratis perfecta quidem sensu, sed adhuc suspensam ef-
ciens auditoris mentem , quae idcirco aliquid aliud eκ- pectet. En vobis exemplum desumptum a Cic. pro leg. Nan. Quamquam mihi semper frequens eo pectus υe Uer multo iucundis smus, hic autem locus a dagendum amispli mur, ad dicendum ornatissmus es visus Quinctil.
Videtis perfectum sensum , non tamen absolutam sententiam; unde sequitur , tamen hoc aditu laudis , qui semper optimo cuique maxime patuit, nou mea me V tantas , sed meae vitae rationes ab ineunte aetate fusi pta prohibuerunt.
Articulus , qui comma , & intercisio , vel incisim nuncupatur, est pars membri uno, vel pluribus verbis Konstans; cum nimirum verba intervallo, & caesa oratione distinguuntur. Cic. pro Flacco : Equidem exsimo in huiusmodi regione; atque Provincia , qua mari cincta, partibus disincta , infulis circumdata Gre. Hinc .colligitur, quod ex verbis simplicibus fit articulus, ex articulis membrum, ex membris periodus, quae bimembris
34쪽
Rhetoricae Praecepta. IIbris dicitur , si conii et duobus membris, trimembris si tribus, quadrimembris si quatuor, magna si pluribus quam quatuor. monocolon si uno, quadrata tandem si quatuor , quae sibi invicem respondeant , connexaque inter se omnia sint, ut est illa Ciceronis pro Caecinna, quam supra citavimus. Artificium periodi quatuor exigit ; delectum verborum, distinctionem partium , numeri suavitatem , α figurarum dignitatem. In verborum delectu quatuor considerantur; Vis significationis in exponendo splendor , seu decorum insensu, granditas, & amplitudo, in sono suavitas, &asperitas. Quantum ad vim significationis , Tullius in partibus orationis, enumerat sexdecim genera verborum , quae in se habent significationem. illustria, quae rem ponunt ante oculos, ipsamque actionem oculis subjiciunt. Qualia sunt ea apud Claud. de Zefiro libro a. de rap. Proserp.
Quaque volat, vernus sequitur color, omnis in he bam Turget humus, medioque patent convexa sereno 2 Sanguineo splendore rosas, vaccinia nigro
Induit, oe dulci violas ferrugine pingit. a. Usitata , quae facile ab omnibus intelliguntur , ut sunt ea Cicer. O acerbam mihi memoriam temporis , o loci. 3. Gravia, quae maiorem vim bonitatis , vel malitiae ostendunt, ut est eb.iritas , quod magis significat , quam amor, Sacrilegμs, quod magis, quam sur. q. Plena, & sonantia, quae ex pluribus syllabis longis constant, ut sunt ea Cicer. De me semper populus
Romanus , de me omnes gentes loquentur, nulla unquam obmutescet aetas.
5. Composita, ea scilicet, quibus duo in unum componuntur ; huiusmodi sunt contradicere, perelegans
o. Facta, hoc est inventa ab ipso Oratore. Ex iis alb
35쪽
i1 Rhetoricae Praecepta. qua inveniuntur apud Cic. Epist. ad At. Uliam Apietatem aut Lentulitatem valere apud me plusquam ornamenta virtutis, existimas . Fiunt autem nova verba per similitudinem, cum aliquod verbum ad similitudinem alterius emngimus; si enim dicitur puerasco, etiam dici potest adolesco, iuvenesco, senesco . si parricida , fratricida pariter , & Groricida; vel
imitatione , cum nimirum in verbo essingendo naturam rei imitamur, ut hinnire, p0ire , garrire , in emngendis quibus equi vocem gallinae &c. imitamur; vel inflexione, cum scilicet ex verbi inclinatione alicujus novum , longiusque verbum essingimus, Mi a bibo bibo fus, a coeno carnosus; vel adjunctione , cum more Graecorum duo in unum congerimus, ut ignipotens, interclusum σe. 7. Cognominata, hoc est synonima ea, quae habent fere eamdem significationem , qualia sum ea Cic. pro Mil. Haec tanta virtus ex hac urbe expetietur, exter minabitur , eiicietur. 8. Non vulgata videlicet , quae sunt supra vulgarem
9. Superlata, quae fidem excedunt, ut sunt Hi perbolica .ro. Translata, hoc est metaphofica. xi. Dissoluta, vel disiuncta, cum aut plura membra ita proseruntur, ut unumquodque habeat suum verbum,& integrum sensum; sic Cic. pro Mil. Me Patria expulerat, bona diripuerat, domum incenderat, liberos vexaverat; aut singula verba caeduntur , ut veni , vidi, vici. II. Relata cum paribus paria redduntur, ut sunt contraria. I 3. Iterata, quae initio verborum repetuntur. Cic. pro
Mil. Caruit foro postea Pompeius, caruit senatu, caruit publico. I 4. Duplicata, ea scilicet , quae geminantur. Cic. Vos , vos appello, fortissimi viri. 35. Crescentia, quae nimirum ab inferioribus ad superiora
36쪽
Rhetoricae Praecepta is Igriora esserunt orationem. Cic. pro Mil. Valeant ciυes mei suet incolumes, sint florentes, sent beati. I 6. Periphrastica cum pluribus explicatur quod poterat paucioribus. Cereς apud Claudianum dictura , coinmendo tibi filiam.
- Same gratissima tellus Quam nos praetulimus coelo tibi gaudia nostri Sanguinis, m caros uteri commendo labores. Possumus hic suadere numerum multitudinis, pro numero singulari; ut vos appello Caesares. Splendor, seu decorum hoc habet, ut splendidam orationem efficiat. Ad hoc profecto ordinata partium distributio, transitiones , & quaedam remotionis formulae, de quibus inserius . Praeterea tribus servatur
I. Subjectarum rerum proportione, cum nimirnm res amplissimae amplissimis vocibus explicantur. a. Affectibus rite expositis , ut si laudabilia iucunde, miserabilia demisse , periculosa timide dicamus. 3. Commutatis moribus , cum scilicet voces personis accommodantur, aliter enim loquitur vir Urbanus, aliter rusticus, aliter improbus, aliter probus, aliter puer, aliter senex &c. Granditas, seu amplitudo sex modis efficitur. r. Posita definitione loco nominis, ut ars MAe dicendi pro Rhetorica . a. Metaphoris, & epithetis , quae debent esse talia , quae semper aliquid addant rei, quam explicant. 3. Libertate numerorum, cum scilicet numerum multitudinis pro singulari usurpamus, & secundum Quinctilianum , cum numerum angularem pro numero multitudinis adhibemus. q. Nominum, verborumque distinctione , cum nimirum , aut verba in nomina , aut nomina in verisba commutamus pro maiore amplitudine orationis; ut si pro moderatione Reipublicae dicamus potius ;B, qui Reipublicae habenas moderatur.
37쪽
1 Riaetoricae Praecepta. s. Adiunctione copularum, eum nimirum in oratione copulaS Irequentamus; ut Virg. Molemque o montes insuper altos
o. Quadam ratione antimati, hoc est contra pugnantis, cum deficientibus bonis mala ab aliquo removemus; ut se quis non es dives, non. tamen es pauster . Noth-smum quod granditas abhorret a conciso Sermone me. Suavitas, quae comparatur ad delet lationem , atque auditorum voluptate , orationi conciliabitur , si verborum structuram, de qua supra dictum est , servabimus ; asperitas asperam facit orationem , quae quidem adhibenda est in obiurgationibus, & increpationibus , in quibus uti oportet tale, & aceto, non tamen felle, & dente ; idque facimus ad utilitatem , vel nece ssitatem, & hac utuntur superiores in inferiores, velamiel in amicos. Structura fit vel formalis imperandi, ut Cic. in Catil. Muta iam tuam mentem, mihi crede oblivisceris caedis, is incendionem ; vel interrogationibus, ut idem ibidem. Quid es Catilina, quod te delectare possiti
Asperitati proxima est vehementia , quae adhibetur in adversarios , vel aequales, quos liberiori stilo ex gitare docet. Ad hanc rem faciunt epitheta, & verba ad contumeliam conficta, ut gurges bonorum, fax, psis Reipublicae. insuper si digito demonstremus, ut Cic. Tu, tu, Antoni, Caesarem interfecisi.
DUO praecepta traduntur ad explicandam periodum in sua partes, & membra, quoad primum, quoniam ad intexendam periodum brevis sententia quaedam solet semper assumi , Orator excogitare debet , quibus locis illam explicare possit ; quoad secundum autem , quoniam singula membra aliquo artificioso
38쪽
Rhetoricae Praecepta. Is nexu suspendi debent, donec periodi sensus cum ipso circuitu absolvatur , Oratori sciendum restat, quae illa sint, quibus membra in oratione suspenduntur. Quantum ad primum, pluribus modis explicari potest sententia. I. Definitione per epitheta conglobata. Cic. explicatuis rus quod viderat Curiam inflammari, sic amplificat: Vidimus templum Sane litatis , amplitudinis , consilii publici, caput arbis, aram sociorum, portum omnium gentium, sedem ab universo populo concessam, uni ordini inflammari, excindi, funesari. a. Synon imis delectis; idem Cic. arguens Antonium, quod ausus si sacram domum ingredi , ita sententiam explicat: O audaciam immanem, tu ingredi illam domum ausus es 8 Tu Sanditissmum illud limen intrare Z Tu illartim aedium Piis Penatibus os importunissimum ostendere ' An tu illa vestibula, no-sra spolia cum ad exist , domum tuam re intrare
3. Enumeratione partium ; rursus idcm Cic. dicturus, quod Clodius ab omnibus lugeretur, sic sententiam amplificat : Pub. Clodii mortem aequo animo nemo ferre potes e luget Senatus, maeret equester ordo, tota civitas confecta senio est, squallent municipia, assis tantur Coloniae , agri denique ipsi tam beneficum , tam falutarem, tam mansuetum civem desiderant. . Singulis verbis per comparationem exuositis. Idem saepius praecitatus. Cic. dicturus se adducere in judicium hominem scelestum, ita sententiam exponit: Non enim furem, sed ereptorem e non adulterum sed expugnatorem pudicitiae : non facrilegum , sed hostem sacrorum, religionumque morr scarium, sed crudelissimum carnificem vivum, sociorumque in vesrum iudicium adducimus. s. Circumstantiis, quae septem enumerantur uno carmine contentae:
Quis, quid, ubi, quibus auxiliis , cur , quomodo ,
39쪽
16 Rbetoricae Praecepta. Cicero dicturus , quod & religionibus Deorum , &summae Reipublicae praepositi Pontifices sint , finali causa lic amplificat : in amplissmi , o elarissemieiυes Rempublicam bene gerendo, Pontifices , religiones religionibus sapienter interpretando Rempublicam eonis
6. Denique affectibus, adiunctis, contrariis, similitudine, comparatione , & ceteris oratoris locis, quorum exempla palsim apud oratores inveniuntur. Alterum praeceptum continetur quibusdam particulis , quae vim habent suspendendi sensum in orationo . Hae sunt omnes, quae correlativae dicuntur, ut quamquam, eis, quamvis, quibus respondent tamen, verumtamen , nihilominus f praeterea , quoties , toties rqualis, talis : quantum, tantum me. Valent etiam particulae negativae iteratae. Cic. pro Lege Man. Cuius adolescentia ad Scientiam rei militaris , non alienis praeceptis, sed fuis imperiis, non offensionibus belli , sed vi tortis , non stipendiis , sed triumphis es traducta.
AD comparandam orationis suavitatem tria requiruntur, Vocum quantitas , syllabarum certus numerus, vocum idonea collocatio, & structura. r. Uocum quantitas haberi potest syllabarum mensura, quae non est comparanda ex lege , qua usurpatur in carmine; sed solum habenda est earum quaedam ratio, ut ex illis consonantia consurgat. Σ. Syllabarum certus numerus servandus est , ne importuna rerum copia obruat, vel inopia vacuas reddat aures. Quapropter auricularum iudicio mensurandae sunt in oratione partes , quae si longiores , quam aures ferant, indicentur, restringendae erunt, si breviores, fusius explicandae. Solent etiam adsignari a Rhetoricae magistris quidam pedes locandi in
40쪽
Rhetoricae Praec pia. II principio. medio, & fine; Sed quia hoc negotium
esset valde operosum, neque semper cuique orationi accommodatum, fatis erit, si vobis p. aecipiam , quod scilicet in principio adhibenda sunt vel ba quaedam , quae gravia sint, in fine vero periodi ea , quae graviori sensu cadere videantur . Ceterum ita pedes in oratione connectendi sunt , & hoc praecipue in fine membrorum, ut nimirum verborum Uelocitas tardis corrigatur , & tarditas velocibus mo
Structura, seu collocatio exigit has conditiones, quae supra traditae sunt, cum de elegantia, & compositione actum fuit, scilicet, ne voces sint viles, asperae, subsultantes, invenustae, trajectae &c.
OUemadmodum vario stilo incedere potest oratio, ita varius est periodi character. Et quia orator dicere potest periodice, membratim, & incisim, ideo periodus alia esse potest rotunda , alia concisa , alia
Periodus rotunda, quae alio nomine dicitur volubilis , est illa , quae simpliciter circuitu essertur , de qua iam satis dictum est Concisa ea es, quae accuratiori silo tractata dιligenti cura in suis quibusque partibus dimetitur , ita ut non
solum membra membris, Ied verba verbis respondeant. Artificium huius periodi exigit eas omnes figuras, quae accommodatae sunt ad hanc diligentem,&accuratam Verborum omnium mensuram , ut sunt repetiti nes, subjectiones, anthites es, compares, simi lit cr desinentes, similiter cadentes, & alia: omnes, quae conducunt ad hanc accuratam . & sedulam in partibus qualitatem & dimensionem. Periodus mixta es ea , quae participat de utroque , scitieet de volubili, de conci . Hujus praecepta B peten