Rhetoricæ præcepta e selectissimis auctoribus compilata edit primo doctor Petrus Antonius Santucci de Cortona ..

발행: 1748년

분량: 263페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

28 Rheroricae Priecepta. Eae figurae compreh ndunt illas, quae fiunt, vel adiectione, vel detractione, vel similitudine.

De Figuris, quae fiunt per, Adjectionem.

FIunt istae figurae repetitione alicuius vocabuli ,

quod ponitur in oratione, non ad necessitatem , sed ad ornatum termonis, quae repetitio cum Vocetur

ad ted fio , quia adjicit verbum non necessarium; ideo istae figurae dicuntur figurae adiectionis. Harum prima est Epixeusis , latine duplicat o , quae duplicat idem vocabulum , vel statim, ut Cic. Crux, crux, inquam , infelici, aerumnoso parabatur ; vel interposita aliqua conjunctione ad majorem vehementiam dicendi , ut idem Cic. Viυis, ωυis , non ad deponendam, seu ad confirmandam audactam ; vel parenthesi , ut dictus Tullius a. Phil. n. D. Hasa posta pro aede Iovis Sta

toris, bona me miserum, consumptis enim lacrιmis in- Mus tamen animo heret dolor bona, insciam G. Pompei voci acerbissmae praeconis subjecta . Praeterea non tantum verbum, sed etiam aliquando, fervescente oratione , integrum sensum congeminat, ut Cic. Nunc etiam audes in horum eo pedium venire , proditor patriae, proditor, inquam, patriae nunc audes etiam in horum conspectum venire . Haec figora fit tum ad vehementiam, tum ad dilucidationem orationis.

Anaphora latine repetitio , in principio membrorum repetit idem vocabulum. Cic. r. in Cat. hilne te nocturnum praesidium palatii : nihil urbis vigiliae; nihil timor populi; nihil eonfensus bonorum omnium moverunt RAntistrophe latine converso, contraria est anaphorae; nam repetit idem vocabulum in fine membrorum Cic. Doletis tres exercitus P. R. use interfectos λ interfecit Antonius. Desideratis cives eos eripuιt Antonιus.

Res vilicta est lixit Antonius.

52쪽

Rhetoricae Praecepta. 29 Complexio repetitionem , & conversionem complectitur repetit enim idem vocabulum in principio, idemque, ted diversum a primo in fine membrorum. Cic. pro Mil. Quis eos poseulavit Z Appius. Quis produxit Appius. Haec figura valet potis Iimum in exagerandis virtutibus, seu vitiis. Sit explicanda haec sententia . Scipio extin sit Carthaginem ; ita per hanc figuram poterit explicari . sivis victorem Paenum compressit Τ Scipio. Quis Annibatis debacchantem potentiam profravit λ Scipio. Quis aemulae Reipublicae vires extin- fit, soloque muros aequavit λ Equidem Deorum immortalltim consito tam egregium opus prauare valuit incredi- filis , ac prope dietisna virtus Scipionis. Epanalepsis latine resumptio verbum repetit in principio, & fine sententiae. Cic. Phili p. a. Susulit ilium diem fortuna P. R. Num etiam de aulpiciis iudicium interitas Caesaris susulit tClimax latine gradatio, vel ascensus, quas quibusdam gradibus de nomine in nomen, illud semper repetendo descendit vel ascendit. Cic. pio Sesto Roscio

Ame. In urbe luxuries creatur, ex luxurie exi pat aυaritia necesse es , ex avaritia erumpit audacia , inde omnia Icelera gignuntur.

Nobiliore fit stilo , quando leviora initio subjicit ,& ad graviora per comparationem ascendimus, U. g. Praeclarum est amare in Christo pauperes; praeclarius cum Christo esse pauperem; liberale est tribuere facultates ; liberalius se ipsum . Generosum est colligere mendiculos, generosius velle vivere mendicato, rarum est de solio pannosos paterne respiceres rarius solium, S. sceptrum pannis, & inopia commutare. Fiaec figura ita accepta adhiberi solet ad augendum insigne aliquid, seu turpiter, seu honeste factum. Pol iptoton latine traductio mutat dictionem illam Variando seu per casus , ut Senatus es summi imperii consilium. Senatui reipublicae cura demandatur, Senatum in dubiis, periculos que rebus omnis Civitas respicit ; sive per numeros , ut grata semper sngulis fuerunt ,

53쪽

go Rhetoricae Praecepta.

runt, quae commodi eorum causa constituta sunt, gra- Ius ille superior Ayricanus fuit Senatorιbus ; sive per genera, ut pleni sunt omnes libri, plenae Iapientium misces, plena exemplorum Uetusas. Pariter haec figura orationis vehementiam , & ve- nullatem, quae etiam fit variando verba per tempora, nomina per conjugata. Synonimia latine communio es nominum , vel veraborum ρdem signiscantiam congerιes . Cic. in pis. Ego

te non vecordem, non Iuriolum, non mente captum, non

iragico illo Orse , aut Athamante dementiorem putem. Et in Cat. Ahit, evasit, excessu , crupit. Adhibetur haec figura ad comparandam dignitatem, Zc armoniam orationis . & fieri solet, quoties uno verbo non satis videtur dignitatem , vel magnitudinem rei explicare ; ideoque in eam significationem plura congerimus.

Polysinheton latine coniunctio , coniunctionum copia articulos ornat . Cic. Ille me prae ceteris, m colit,

Nec Prece, nec pretio, nec moυet illa minis. Fit haec figura ad maiorem vehementiam, Sc ardorem dicendi.

Emphasis latine sgnificatio fit eum subest in verbis tacita quaedam significatio , quae pronunciatione significetur , e. g. Cretensis fidem habes, id est, nulla fides habenda est homini doloso, & mendaci.

De Figuris per detractione.

FIgurae, quae fiunt per detractionem, detrahunt in oratione aliquod vocabulum, quod in ea non stnecessarium. Harum prima est. Synedoche latine intellectio , sed diversa a tropo , quae subtractum verbum ex ceteris intelligit. Cic. in Verrem. Videre coniux , ipse caehinnari e. Subintelligitur, coepit. Zeugma , latine adiunctio plures sensus uno verbo

54쪽

Rhetoricae Praecepta. 3Iconnectit. Cic. Nulla possessio, nulla vis auri, pluris

quam υirtus rediimanda est. Asyntheton lati ne dissolutio , sine copulis exponitententiam, ut concitatiorem emciat orationem. Virg. Ferte citi flammas, date vela, impellite comas:

De Figuris similitudinis.

FIgurae huius generis dicuntur figurae similitudinis,

quum vox voci terminatione fere similis, sed sensu dissimilis subjungitur. Harum prima eis. Paranomasea latine an nominatio, quae in oratione voces fere similes iisdem literis, aut paululum immutatis connesiit . Cic. in Antonium . Cum in gremio

minarum mentum, mentem deponeres.

Haec figura tripliciter solet fieri, vel mutatione litterae, ut orbis, urbis , lacus, oe locus, orator, arator ; vel adjunctione, ut fama, m flamina, leges ,

legiones; vel translatione, ut parvus, o pravus. Reducuntur anagramata, quibus ex vocibus programmatis componuntur, alite voces diversae significationis sumendo easdem pene litteras, quae programma componunt , e. g. Sit programma. Stesano Protomartire , fit anagramma iisdem literis , sed diversa collocatione. Santo morio fra pietre. Reducuntur voces aequivocae , de quibus superius actum fuit . Reducuntur carmina retrograda , quae inverso calle eodem modo leguntur, hoc est, seu a principio. seu a fine legantur, Codem modo leguntur , ut est illud de Papilione: In girum imus noctu, ecce ut consumimur igni. Omeoptoton latine similiter cadens figura est, in qua Uerba in eadem tempora , o nomi a in eosdem casus donunt, ut : Quod tam comune, quam spiritus vivis , terra mortuis, mare Istifluantibus, litus eiectis. Omeotoleuton latine similiter desinens elocutio est, insiua membra, heu articuli simili exitu clauduntur. Cic. pro Mil. Est tamen felix Imperator. ut eius volvvtati, Nora modo , ciυes asenserint, socii obtemperarim, hostes obedierint,

55쪽

3 1 Rhetoricae Praecepta.

rint , sed etiam venti , tempestate que obsecundarint. Hysocolon latine compar oratιonis membra sere aequali namero syllabarum dimetitur. Cic. pro lege Mam Tam periculosum bellum Pompeius extrema Deme apparavit , ineunte vere suscepit, media aestate confecit. Antithesis latine contrapositum, ex contrariis verbis conficit orationem . Uirgilius. ε . a. . Audetque Urra concurrere virgo . Haec figura habet maiorem venuitatem, si antithesis equalitate membrorum continuetur, e. g. FasTa iuυenum , consiιa υirorum , vota Ienum p si verba inve tantur, e . g. Dum cogitas agenda, non agis cogitanda ;vel semibovemque virum, semivreumque boυem; si coniugatis ornetur, e. g. vites odit, divitias amat; aut si idem sit agens, & patiens, e. g. ιi terras ignibus urit, uritur igne novo', aut demum , si idem negemus quod affirmamus , e. g. Sparta ibi muros habet , ubi non habet.

De Figuris Sententiarum.

Λ Ggredimur jam partem elocutionis, in qua totius

L A rei cardo vertitur cum etenim totum oratoris opus in eo sit, ut doceat, delectet, & moveat, nemo evadet bonus Orator qui has figuras ignoraverit; propterea quod illis tantum cocemus, delectamus, & movemus. Figurae igitur quae a Graecis schemata dicuntur , definiri solent ornatus quidam orationis, a communi ratione dicendi remori. Figurae autem Sententiarum dii inguuntur a figuris verborum in eo, quod illae in ve

his, illae in rebus ipsis splendorem habent , & digni

tatem .

Triplicis generis adsignantur; aliae docent ; aliae delectant; aliae movent. De

56쪽

Rhetoricae Praecepta .

De Figuris aptis ad

docendum. 33

DIcuntur istae figurae aptae ad docendum , quia illis

instruimus, atque docemus. Harum prima est . Substentatio , cui locus potissimum est in narrationibus . Hae suspendimus auditoris mentem n wr Iemper inquirendo , eaque rericiendo , donec rem exprimamus , quam animo reconditam penemus. Cic.

Ver. 7. Res delata ad sum flatim , ut par fuit, ius D eius homines , qui nominati fuerant , comprehensi sent , advectique Libeum , domino denunciatum est, ueadesset, caussa dicta damnati sunt. Quid deinde Quid censetis P Furtum fortasse , aut pradam expectatis ali-ςuam λ Nolite usquequaque eadem quaerere ; in metu beruli, furandi quis locus esse potes Deinde multis inter tectis sequitur etiam e Nunc mihi expectare videmini

Iudices r quid deinde factum D; quod se nihil unquam feciν sne aliquo quaestu , aut praeda . Quid in eiusmodi re feri potes, quod commodum es t Expect

se facinus , quam vultis improbum , vincam tamen expectationem omnium . Nomine sceleris , coniurationi queaamnati , supplicium adducti, ad pallum alligari , repente multis millibus hominiam inexpectantibus , soluti sunt, o Leonidae illi Domino νedditi. Haec figura eloquentior evadit, cum dubitationem habet adjunctam. Valet ad exagerandum, vel minuendum factum, tum in laude, tum in vituperatione. Alia substentationis species est, cum per varios a ctores rem circumferimus, & inquirimus, eui tribuenda sit a singulis eam reiiciendo ; donec illum inveniamus, in quem nostra se se ferat oratio. Hoc modo tractari posset de morte Christi, primo increpando carnifices , e quibus deferatur in praei rem , ex praetore in Hebraeos, ex Hebraeis in judam

57쪽

34 Rhetoricae Praecepta.

traditorem, contra quem postremo acuat oportet suum stilum oratio.

Valet ad laudandum, vituperandum, minuendum , & iocandum.

Praeoccupatio fit eum nos proertimur ea , quae ab adversariis obiici possunt , m es tacitarum obiectionum

cum proentisne merso.

Haec plurimum valet in exordiis, confutationibus,& confirmationibus t utilis est , ac necessaria, qui Atollit ex auditorum animis impedimenta residentia, &magis nostram eonfirmat causam. Requirit autem magnam Oratoris prudentiam, debet enim praevidere auditorum lansus, & pcnitus noscere, quid vel prodesse , vel obesse caume possit . Insuper animadvertat oportet , ne quid afferat , quod ab auditorum iudicio dii crepet. Cic. I. in Uerrem. Siquis υ0irum Iudices, aut eorum, qui adsunt, forte miratur , me qui tot annos in causis, iudicii que publicis ita sim versatus, ut defenderim multos, laeserim neminem, subito Nunc mtitata voluntate ad accusandum 'descendere ; is si mei consilii causam rationemque cognovirit , una, σ rd , quod facio, probabit, in hac causa profecto neminem mishi esse praeponendum astorem putabit. Fit per confessionem, emendationem, praedictionem , praesumptionem, depulsionem.

Subiectio concedit, fatetur aliquid, sed satim aliud firmius opponit . Vel ea , quae ab adυersariis dici

possunt , breviter , ac per partes proponuntur, tum ad singula respondetur , omnibus repudiatis melius totum concluditur.

Haec maxime illustrat orationem , praecipue, cum aliquem interrogamus , & subito nos ipsi per firmam sententiam respondemus. Divus Hieronymus Epist. x I. ad Russinum . Quid agis , frater , in hoc seculo , qui maior es mundo Paupertatem times λ beatos pauperes Christus appellat e pa re terreris λ At nemo Atheleta sne sudore coronatur : de cibo regitas λ sed fides famem non rimet : super nudam metuis humum ex a ieiuniis

58쪽

Rbetoricae Praecepta. 3 I

membra collidere P yed Dominus recum iacet : Squalliis di capitis horret inculta caesaries P Sed caput tuum Chriasus es e re terret infinita eremi vasitas ρ sed tu Pa. radisum mente deambula : Delicatus es, vis gaudere eum saeculo, oe regnare cum Chrso. Fit etiam sine interrogatione. Div. Cyprianus Epist.. 7. Non fovetur in culcitris corpus mollιter ; sed refrigerio, o Chrsi solatio fovetur. Humi iacent fessa la-horibus viscera ', sed paena non es eam Chriso iace-νe m. Ualet ad ornandum , hortandum , dehortandum , docendum ac refellendum. Communicatio figura est, qua causae nostrae confiden- res, vel ipsos adversarios confulimus, vel cum iudicibuς quid faciendum si, quidve factum oportuerit, deliberamus. Cic. Σ. in Uerrem. Nunc ego vos consulo , iudices, quid mihi faciendum putetis , id erum consilii profecto taciti dabitis, quod ego mei mihi necusario capiendum intelligo. Interdum communicationi coniuncta est responso .& expeditio propositae dubitationis. Cic. pro Quinctil. Ego pro te nunc boc consulo, pos tempus in aliena re, quod

tu in tua, cum tempus erat consulere oblitus es. Quaeronis te C. Aquili, L. Luculle, M. Marcelle, υadimonium

mihi non obiit quidam socius, nis meus, qui cum

mihi nec tudo vetus, controversia de re pecuniaria r cens intercedit e Postulante a Praetore, ut eius bona mi

hi podere liceat i an cum Romae domus eius, uxor, ILhera sent, domum potius denunciem quid est, quod hac tandem de re vobis posse videri t prosello F recte vesram bonitatem cognovi , non multum me fallis, s consulamini , quid fi: s responsuri e primum expectare : deindes latitare , ne diutius ludificare videatur , amicos convenire , quarere , quis procurator fit, domum denunciare m.

Valet est refellendum , essicax est ad stuporem, ad Iaciendam fidem , ad sedandam iracundiam , ad exci

59쪽

que Rbetoricae Praecepta.

Concessio exornatio est , in qua videmur aliquid iniquum, vel pati, vel adυersario concedere saucia eatiffa . Fit vel serio , vel ironice . Serio fit a Cic. pro S. R. Am. Utrum quid agatur , non vides , aut apud quos agatur λ agitur de parricidio quod fine multis cau-H βjcipi non potes ; apud homines autem prudentissimos agitur, quι intelligunt nemιnem, ne minimum quiadem maleficium sne caussa admittere : Elio : causam proferre non potes, tamets flatim vicisse debeo ; tamenae meo iure decedam , O tibi, quod in alia caussa non

concederem, in hac concedam fretus huius innocentia. Non quaero abs te , quare Patrem S. Rosius oeciderit,ssumo quomodo occiderit.

Ironice fit ab eodem Cic. quarta in Uer. Quae essi a praetura λ eripis haeredιtatem, strea Venerat a propinquo , Uenerar tesamento , Uenerat legibus, cuius haeredi ratis eum ille aliquanto ante te praetorem esset mortuus , controissa fuerat nulla , mentionem fecerat nemo. V rum Oo r eripe haereditatem propinquis, de prioritis; praedare in honis alienis, nomine citatatis; mei te leges,lsamenta, voluntates mortuorum, iura virorum et Numanam patriis Heraclium honis exturbare oportuit Concessio fit etiam , vel concedimus id, quod ei nocet , cur conceditur , etes cum eoncedimu ea , negari non pol unt, ut alia maioris momenti deesse dicamus. aut meliora subiungamus.

Concessioni similis est permissio , nisi quod haec iula multo gravior est, & amarulentior. Cic. r. in Cat. Perge Catilina , quo e si s egredere aliquando ex κrbe; patent portae, proficiscere et nimium diu te Imperato rem illa tua Manliana eastra demerant f educ tecum etiam omnes tuos : purga Citatatem sila. Interpretatio dictum, aut jactam alicuius iuxta sen tentiam , o mentem nostram non iuxta auditoris sensum interpretatur. Cic. o. in bar. Supribum es, Judiaces , o non ferendum dicere , Praetorem is Provincia homini honesto, locupleti, splendido, unde mihi mesa -- lata; hoc eji enim dicere, es dignus tu, qui habeσs,

60쪽

Rhetoricie praecepta. 37

qtis tam bene facta sunt : meae dignitatis ista' tint . Figura elegantior, sit ex duabus partibus , quas interdum habeat, unam tanquam altera deterlorem , alteram tamquam alia meliorem interpretemur. Alexander dixerat . Nis Rex essem , Diogenes esse vellem . Plutarcus hoc dictum ita interpretatur : Non dixit , nisi Rex essem , Diogenes essem , non dixit , nis dives essem oec. neque enim praehabebat Sapientiae fortunam ;aut vili lacerna diadema,sed dixit, nis Alexander essem, Diogenes essem ; id es , nis opere potius, quam verbis certum esset philosephari : nise universum tantianentem , non tam passibus, quam Uistoriis circuire t nisse barbaras gentes graecis inuitutis excolere , non equiadem in otio demens , potentiam meam ad luxuriandam contulissem ; sed frugalitatem Diogenis aemulattis fui sem. Huc pertinet factorum , atque dictorum , quae brevia sunt, prolixior interpretatio , quae ut plurimum, his notis conficitur, quasi dicat, ides, hoc es, ut ego

arbitror, ut opinor oec. Correctio duplex est e altera verbum retractat, seu corrigit : altera sententiam. Primo modo verbum retractat , nullo alio meliore subiecto. Cic. pro Mur. Atqκe haec cives, cives inquam, s hoc nomine eos appellare fas es, qui haee de Patria sua evitant ρ modo

verbum pro verbo aptius reponit . Cic. pro Caecin.

O sultitiam l flultitiam ne dicam , an impudentiam gularem . Secunda , quae sententiam corrigit, hoc modo fit, cum scilicet id , quod prius dictum est, acute, subtiliterque corrigi videtur . Cic. a. Ossic. Italiam omna re , quam domum non suam maluit s quanquam Italia ornata, domus sua mihi videtur ornatior.

Haec figura elegantior est, si fiat adhibita etiam Paranomasia : ur hunc medicum laudabo , seu potius mendicum PFit etiam correctio , cum ex ignorantia aliquid omisisse fingimus, & adversarium interrogamus; se

C p alio

SEARCH

MENU NAVIGATION