Opera, cum delectu variae lectionis / edidit Th. Ladewig. --

발행: 1866년

분량: 381페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

AENEID0S LIB. III. 53 Inpulit et teneras turbavit ianua frondes,

Numquam deinde cavo volitantia prendere Saxo, Nec revocare situs aut iungere carmina curat.

Inconsulti abeunt sedemque odere Sibyllae. Hic tibi ne qua morae fuerint dispendia tanti, Quamvis increpitent socii et vi cursus in altum

Vela vocet possisque sinus inplere Secund0S. Quin adeas vatem precibuSque oracula p0SC3S.

Ipsa canat vocemque Volens atque Ora reSolvat.

Illa tibi Italiae populos venturaque bella Et quo quemque modo fugiasque ferasque laborem,

Expediet cursusque dabit venerata Secundo S. Haec sunt, quae nostra liceat te voce moneri.

Vade age et ingentem factis fer ad aethera Troiam. Quae postquam vates Sic ore effatus amico eSt, Dona dehinc auro gravia Sectoque elephanto Imperat ad navis serri stipatque carinis Ingens argentum Dodonaeosque lebetas, Loricam consertam hamis auroque trilicem Et conum insignis galeae criStaSque comantiS, Arma Neoptolemi. Sunt et sua dona parenti. Addit equos, additque duces Remigium supplet; socios simul instruit armis. Interea classem velis aptare iubebat Anchises, seret vento mora ne qua ferenti. Quem Phoebi interpres multo conpellat honore: Coniugio, Anchisa, Veneris dignate Superbo, Cura deum, bis Pergameis erepte ruiniS, Ecce tibi Ausoniae tellus: hanc arripe Veli S. Et tamen hanc pelago praeterlabare DeceSSe eSt;

Ausoniae pars illa procul, quam pandit Apollo. Vade, ait, o felix nati pietate. Quid ultra

Provehor et fando surgentis demoror austros Nec minus Andromache, digressu maeSta Supremo, Fert picturatas auri subtemine vestes

Et Phrygiam Ascanio chlamydem nec cedit honori Τextilibusque onerat donis ac talia fatur:

Accipe et haec, manuum tibi quae monumenta mearum Sint, puer, et longum Andromachae teStentur 3 morem, Coniugis Hectoreae. Cape dona extrema tuorum,

O mihi sola mei super AstyanactiS im 3g0. 450455460465470 475480485Α en. III, 484. honori u honore P.

142쪽

490 Sic oculos, sic ille manus, Sic ora serebat; Et nunc aequali tecum pub0Sceret aevo. Hos ego iligrediens lacrimis adfabar obortis: Vivite selices, quibus est sortuna peracta Iam sua; nos alia ex aliis in fata vocamur. 49b Vobis parta quies; nullum maris aequor arandum, Arva neque Ausoniae Semper cedentia retro Quaerenda. Effigiem Xanthi Troiamque videtis, Quam vestrae fecere manu S, melioribus, opto, Auspiciis, et quae fuerit minus obvia Grais.

5θ0 Si quando Τhybrim vicinaque Thybridis arva

Intraro gentique meae data moenia cernam,

Cognatas urbes olim populo S lite propinquus Epiro, Hesperia, quibus idem Dardanus auctor

Atque idem casus, unam faciemus utramque 505 I rotam animis; maneat nostro S ea cura ne putes.

Provehimur pelago vicina Ceraunia iuxta Unde iter Italiam cursusque brevissimus undiS. Sol ruit interea et montes umbrantur opaci. Sternimur optatae gremio telluris ad undam 510 Sortiti remos passimque in litore sicco Corpora curamus; fessos sopor inrigat artus. Necdum orbem medium Nox Horis acta subibat: Haud segnis strato surgit Palinurus et omnis Explorat ventos atque auribus aera captat; 535 Sidera cuncta notat tacito labentia caelo, Arcturum pluviasque Hyadas geminosque Τriones

Armatumque auro circumspicit Oriona. Postquam cuncta videt caelo con Stare Sereno,

Dat clarum e puppi Signum; nos ea Stra movem US 520 Τemptamusque viam et velorum pandimuS 3l3S. Iamque rubescebat stellis Aurora fugatis Cum procul obscuros collis humilemque videmus Italiam. Italiam primus conclamat AchateS, Italiam laeto socii clamore Salutant. 525 Tum pater Anchises magnum cratera corona

Induit inpluvitque mero divosque Vocavit Stans celsa in puppi:

Di maris et terrae tempestatumque potenteS, Ferte viam vento facilem et spirate secundi.

143쪽

AENEID0S LIB. III.

Crebrescunt optatae aurae portusque patescit Iam propior templumque adparet in Arcst Minervae. Vela legunt socii et proras ad litora torquent. Portus ab Euroo fluctu curvatus in arcum; obiectae Salsa spumant adspargine cauteS; Ipse latet; gemino demittunt brachia muro Turriti scopuli refugitque ab litore templum. Quattuor hic, primum omen, equos in gramine vidi Τondentis campum late, candore nivali. Et pater Anchises: Bellum, o terra hospita, porta S;

Bello armantur equi, bellum haec armenta minantur. Sed tamen idem olim curru succedere sueti Quadrupedes et frena iugo concordia ferre: Spes et pacis, ait. Tum numina Sancta precamur Palladis armisonae, quae prima accepit OV3ntiS, Et capita ante aras Phrygio velamur amictu:Ρraeceptisque Heleni, dederat quae maxuma, rite Iunoni Argivae iussos adolemus honoreS. Haud mora. continuo perfectis Ordine votis

Cornua velatarum obvertimus antennarum Graiugenumque domos Su Spectaque linquimUS arv3.

Hinc sinus Herculei, si vera est fama, Tarenti Cernitur; attollit se diva Lacinia contra Caulonisque arces et navifragum Scylaceum. Τum procul e fluctu Τrinacria cernitur Aetna Et gemitum ingentem pelagi pulsataque S3Xa Audimus longe si actasque ad litora voces

Exsultantque vada atque aestu miscentur harenae.

Et pater Anchises: Nimirum hic illa Chalybdis:

Hos Helenus scopulos . haec saxa horrenda canebat. Eripite, o Socii, pariterque in Surgite remi S. Haud minus ac iussi faciunt primusque rudentem Contorsit laevas proram Palinurus ad undas; Lapuam cuncta cohors remis ventisque petivit. Τοllimur in caelum curvato gurgite et idem Subducta ad Nanis imos desedimus unda. Τer scopuli clamorem inter cava saxa dedere; Τer spumam elis 3m et rorantia vidimus 3 Stra. Interea fesso S usentus cum sole rΡliquit Ignarique viae Cyclopum adlabimur oris. Portus ab accessu ventorum inmotus et ingens

144쪽

P. VERGILI MARONIS Ipse; sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis Interdumque atram prorumpit ad aethera nubem Τurbine fumantem piceo et candente favilla Attollitque globos flammarum et sidera lambit;

575 Interdum scopulos avolsaque viscera montis Erigit eructans liquefactaque Saxa Sub auras Cum gemitu glomerat fundoque exaestuat imo. Fama est Enceladi semiustum fulmine corpus Urgueri mole hac ingentemque insuper Aetna 580 Inposita ruptis flammam exspirare caminis; Et sessum quotiens mutet latus, intremere omnem Murmure Τrinacriam et caelum Subtexere fumo. Noctem illam tecti silvis inmania monstra Perferimus, nec, quae Sonitum det caussa, videmus. 585 Nam neque erant astrorum ignes nec lucidus aethra Siderea polus, obscuro Sed nubila caelo, Et lunam in nimbo nox intempesta tenebat. Postera iamque dies primo surgebat Eoo Humentemque Aurora polo dimoverat umbram: 590 Cum subito e silvis macie consecta Suprema Ignoti nova forma viri miserandaque cultu Procedit supplexque manus ad litora tendit. Respicimus. Dira inluvies inmissaque barba, Consertum tegumen spinis; at cetera GraiuS, 595 Et quondam patriis ad Τroiam missus in armis. Isque ubi Dardanios habitus et Τroia vidit Arma procul, paulum aspectu conterritus haesit Continuitque gradum; mox sese ad litora praeceps Cum fletu precibusque tulit: Per sidera testor, 600 Per superos atque hoc caeli spirabile lumen, Τollite me, Τeucri; quascumque abducite terras; Hoc sat erit. Scio me Danais e classibus unum, Et bello Iliacos fateor petiisse Penatis. Ρro quo, si sceleris tanta est iniuria nostri, 605 Spargite me in fluctus vastoque immergite ponto. Si pereo, hominum manibus periisse iuvabit. Dixerat et genua amplexus genibusque volutans Haerebat. Qui sit, fari, quo Sanguine cretUS, Hortamur; quae deinde agitet fortuna, fateri. 610 Ipse pater dextram Anchises haud multa moratus

A en. III, 579-80. Aetna imposita Meisterus Aetnam impositam libri. - 59b damnavit Heynius. - 600. lumen ΜηΡη numen Mi.

145쪽

AENEIDOS LIB. III.

Dat iuveni atque animum praesenti pignore sirmat. Ille haec deposita tandem formidine satur: Sum patria ex Ithaca, comes infelicis Ulixi, Nomine Achemenides, I rotam genitore Adamasto Paupere - mansissetque utinam sortunal - profectus. Hic me, dum trepidi crudelia limina linquunt, Inmemores socii vasto Cyclopis in antro Deseruere. Domus Sanie dapibusque cruentis , Intus opaca, ingenS. Ipse arduus, altaque pulsat Sidera - Di, talem terris avertite pestem l Nec visu facilis nec dictu adlabilis ulli.

Visceribus miserorum et sanguine vescitur atro. Vidi egomet, duo de numero cum corpor3 DOStro Ρrensa manu magna medio resupinus in antro Frangeret ad saxum sanieque adspersa natarent

Limina; vidi atro cum membra fluentia tabo Manderet et trepidi tremerent sub dentibus artuS. Haud inpune quidem; nec talia passus Ulixes Oblitusve sui est Ithacus discrimine tanto. Nam simul expletus dapibus vinoque sepultus Cervicem inflexam posuit iacuitque per antrum

Inmen Sus, saniem eructans et frusta cruento Per Somnum commixta mero, nos magna precati Numina sortitique vices una undique circum Fundimur et telo lumen terebramus acuto,

Ingens, quod torva solum sub fronte latebat, Argolici clipei aut Phoebeae lampadis instar, Et tandem laeti sociorum ulciscimur umbr3S. Sed fugite, o miseri, fugite atque ab litore funem Rumpite. Nam qualis quantusque cavo Polyphemus in antro Lanigeras claudit pecudes atque ubera preSSat, Centum alii curva haec habitant ad litora volgo Insandi Cyclopes et altis montibuS errant. Tertia iam Lunae se cornua lumine conplent, Cum vitam in silvis inter deserta ferarum Lustra domosque traho vastosque ab rupe Cyclopas Prospicio Sonitumque pedum Vocemque tremeSco. Victum infelicem, bacas lapido Saque corna, Dant rami et volsis pascunt radicibus herbae.

A en. III, 614. nomine M nomem ς. - 625. adspersa M einspersag Servius. - 627. trepidi tepidi M' P .

615620625630

635640645650

146쪽

P. VERGILI MARONIS Omnia conlustrans hanc primum ad litora classem Prospexi venientem. Huic me, quaecumque fuisset, Addixi: satis est gentem effugisse nefandam. Vos animam hanc potius quocumque absumite leto.

655 Vix ea fatus erat, summo cum monte VidemuSIpsum inter pecudes vasta se mole moventem

Pastorem Polyphemum et litora nota petentem, Monstrum horrendum, intarine, ingens, cui lumen ademptum. Τrunca manu pinus regit et vestigia firmat;

660 Lanigerae comitantur oves; ea Sola Voluptas Solamenque mali.

Ρostquam altos tetigit fluctus et ad aequora venit, Luminis effossi fluidum lavit inde cruorem Dentibus infrendens gemitu graditurque per aequor 665 Iam medium, necdum fluctus latera ardua tinxit. Nos procul inde fugam trepidi celerare recepto Supplice sic merito tacitique incidere funem;

Verrimus et proni certantibus aequora remiS. Sensit et ad sonitum vocis vestigia torsit. 670 Verum ubi nulla datur dextra adsectare potestas, Nec potis Ionios fluctus aequare Sequendo, Clamorem inmensum tollit, quo pontus et omnes Contremuere undae penitusque exterrita tellus Italiae curvisque inmugiit Aetna cavernis. 675 At genus e silvis Cyclopum et montibus altis Excitum ruit ad portus et litora conplent. Cernimus adstantis nequiquam lumine torvo Aetnaeos fratres caelo capita alta ferentis, 'Concilium horrendum: quales cum vertice celso 680 Aeriae quercus aut coniserae cyparis Si Constiterunt, silva alta Iovis lucusve Dianae. Ρraecipitis metus acer agit quocumque rudentis Excutere et ventis intendere vela secundi S. Contra iussa monent Heleni, Scyllam atque Charybdim 685 Inter, utramque viam leti diserimine parvo,

Ni teneant cursus - certum est dare lintea retro. Ecce autem Boreas angusta ab sede Pelori Missus adest. Vivo praetervehor ostia Saxo

147쪽

AENEIDOS LIB. III. IV.

Pantagiae Megarosque sinus ThapSumque iacentem. Τalia monstrabat rΡlegens errata retrorSuS Litora Achemenides, comes infelicis Ulixi. Sicanio praetenta sinu iacet insula contra Plemyrium undosum; nomen dixere priores Ortygiam. Alpheum fama est huc Elidis amnem Occultas egisse vias Subter mare; qui nunc Ore, Arethusa, tuo Siculis confunditur undis Iussi numina magna loci veneramur: et inde Exsupero praepingue Solum stagnantis Helori. Hinc altas cautes proiectaque Saxa Pachyni Radimus et satis numquam conceSSa moveri Adparet Camerina procul campique Geloi Inmanisque Gela fluvii cognomine dicta. Arduus inde Acragas osti niat maxuma longe Moenia, magnanimum quondam generator equorum Teque datis linquo ventis . palmosa Selinus, Et vada dura lego saxis Lilybρia caeciS. Hinc Drepani me portus et inlaetabilis ora Accipit. Ilic pelagi tot tempestatibus actu S,

Heu, genitorem, omnis curae c3SUSque lev3men, Amitto Anchisen. Hic me, pater optume, feSSum Deseris, heu, tantis nequiquam erρpte pericli si Nec vates Helenus . cum multa horrenda moneret, Hos mihi praedixit luctus, non dira Celaeno. Hic labor extremus, longarum haec mela Vi3rum. Hinc me digressum vestris deus adpulit oris. Sic pater Aeneas inisentis omnibus unus Fata renarra hat divom cursusque docebat

Conticuit tandem factoque hic fine quievit

LIBER QUARTUS.

At regina gravi iamdudum saueia cura Volnus alit vρnis et caeco carpitur igni. Multa viri virtus animo multusque recumat Gentis honos; haerent infixi pectore voltuS

148쪽

P. VERGILI MAR0NIS 5 Verbaque nec placidam membris dat cura quietem. Postera Phoebea lustrabat lampade terras Humentemque Aurora polo dimoverat umbram,

Cum sic unanimam adloquitur male sana Sororem: Anna Soror, quae me SuSpensam insomnia terrenti

10 Quis novus hic nostris successit sedibus hospes, Quem sese ore ferensi quam sorti pectore et armis lCredo equidem, nec Vana sideS, genus eSSe deorum. Degeneres animos timor arguit. Heu, quibus ille Iactatus satist quae bella exhausta canebat l15 Si mihi non animo fixum inmotumque Sederet, Ne cui me vinclo vellem sociare iugali, Postquam primus amor deceptam morte fefellit; Si non pertaesum thalami taedaeque fuisset; Huic uni forsan potui Succumbere culpae. 20 Anna, fatebor enim, miseri post fata Sychaei Coniugis et sparsos fraterna caede PenatiS, Solus hic inflexit sensus animumque labantem Inpulit. Adgnosco veteris vestigia flammae. Sed mihi vel tellus Optem prius ima dehiscat,25 Vel pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras, Pallentis umbras Erebi noctemque profundam, Ante, pudor, quam te Violo aut tua iura resolvo. Ille meos, primus qui me sibi iunxit, amores Abstulit; ille habeat secum servetque Sepulchro. 30 Sic effata sinum lacrimis inplevit obortis. Anna refert: O luce magis dilecta sorori,

Solane perpetua maerenS carpere iuVenta, Nec dulcis natos, Veneris nec praemia noris Id cinerem aut Manis credis curare sepultos

35 Esto: aegram nulli quondam sexere mariti, Non Libyae, non ante Τyro; despectus Iarbas Ductoresque alii, quos Africa terra triumphis Dives alit: placitone etiam pugnabis amori

Nec venit in mentem, quorum consederis arvis

40 Hinc Gaetulae urbes, genus insuperabile bello, Et Numidae infreni cingunt et inhospita Syrtis; Hinc deserta siti regio lateque furentes Barcaei. Quid bella Τyro surgentia dicam

Germanique minas 45 Dis equidem auspicibus reor et Iunone secunda

A en. IV, 25. adigat ΜΡ abigat F. - 26. Erebi ΜΡ8 Erebo FP

149쪽

AENEIDOS LIB. IV.

Hunc cursum Iliacas vento tenuiSSe carinas. Quam tu urbem, Soror, hanc cernes, quae Surgere regna

Coniugio talii Τeucrum comitantibus armis Punica se quantis attollet gloria rebus lTu modo posce deos veniam sacrisque litatis Indulge hospitio caussasque innecte morandi, Dum pelago desaevit hiemps et aquosus Orion,

Quassataeque rates, dum non tractabile caelum. His dictis incensum animum inflammavit amore

Spemque dedit dubiae menti solvitque pudorem. Principio delubra adeunt pacemque per ar3SExquirunt; mactant lectas de more bidentis Legiferae Cereri Phoeboque patrique Lyaeo,

Iunoni ante omnis, cui vincla iugalia curae. Ipsa tenens dextra pateram, pulcherrima Dido, Candentis vaccae media inter cornua fundit, Aut ante ora deum pinguis spatiatur ad aras Instauratque diem donis pecudumque reclusis Pectoribus inhians spirantia consulit exta. Heu vatum ignarae mentesi quid vota furentem, Quid delubra iuvant Est mollis flamma medullas laterea et tacitum vivit sub pectore VolnuS. Uritur infelix Dido totaque vagatur Urbe furens, qualis coniecta cerva Sagitta, Quam procul incautam nemora inter Cresia fixit Ρastor agens telis liquitque volatile ferrum Nescius; illa fuga silvas SaltuSque peragrat Dictaeos; haeret lateri letalis arundo. Nunc media Aenean secum per moenia ducit Sidoniasque ostentat opes urbemque paratam; Incipit essari mediaque in voce resistit; Nunc eadem labente die convivia quaerit Liacosque iterum demens audire labores Exposcit pendetque iterum narrantiS ab ore. Post, ubi digressi, lumenque obscura vicissim Luna premit suadentque cadentia Sidera somnos, Sola domo maeret vacua stratisque relictis Incubat. Illum absens absentem auditque videtque, Aut gremio Ascanium genitoris imagine capta Detinet, infandum si fallere poSSit amorem.

Α en. IV, 53. Verba: dum eaelum damnavit Ribbeckius. - 54. --

5055606570758085

150쪽

P. VERGILI MARONIS Non coeptae adsurgunt turres, non arma iuventus Exercet portusve aut propugnacula bello Tuta parant; pendent opera interrupta minaeque

Murorum ingentes aequataque machina caelo.'90 Quam simul ac tali persensit peste teneri

Cara Iovis coniunx, nec famam obstare furori, I alibus adgreditur Venerem Saturnia dictis: Egregiam vero laudem et si, olia ampla resertis Tuque puerque iuus, magnum et memorabile numen, 95 Una dolo divom si femina victa duorum eSt. Nec me adeo fallit veritam te moenia nostra Suspectas habuisse domos Karthaginis altae. Sed quis erit modus, aut quo nunc certamine tanto Quin potius pacem aeternam pactosque hymenaeOS 160 Exercemus' habes, tota quod mente petisti: Ardet amans Dido traxitque per OSSA furorem. Communem hunc ergo populum paribuSque regamus Auspiciis; liceat Phrygio servire marito Dotalisque tuae Tyrios permittere dextrae.105 Olli sensit enim simulata mente locutam, Quo regimina Italiae Libycas averteret or3S Sic contra est ingressa Venus: Quis talia demens Abnuat aut tecum malit contendero bHllo Si modo, quod memoras factum, fortuna Sequatur. 110 Sed fatis incerta feror, si Iuppiter unam Esse velit Τyriis urbem I roiaque prosectis, Miscerive probet populos aut foedera iungi.Τu coniunx; tibi fas animum temptare precando. Perge, Sequar. Tum sic excepit regia Iuno: 115 Mecum erit iste labor. Nunc qua ratione, quod instat, Consieri possit, paucis, adverte, docebo.

Venatum Aeneas unaque miserrima Dido In nemus ire parant, ubi primos crastinus ortus Extulerit Τitan radiisque retexerit orbem. 120 His ego nigrantem commixta grandine nimbum, Dum trepidant alae saltusque indagine cingunt, Desuper infundam et tonitru caelum omne ciebo. Diffugient comites et nocte togentur op3ca: Speluncam Dido dux et Τroianus eandem 12b Devenient. Adero et, tua si mihi certa voluntaS,

A en. IV, 98. certamino tanto libri certamina tanta Heinsius.

SEARCH

MENU NAVIGATION