장음표시 사용
121쪽
118 DE PRAEPARAT. cruce oravit pro iis per quos erat adactus ad crucem, & a quibus
conviciis incessebatur cruce gravioribus, ex animo gratisque condonare, quicquid in nos peccaverunt homines: & haud scio an ullum opus magis arduum, Coque cum primis a domino petendum. Sed tamen huc adiuvat ipse morbus, qui frangit humani spiritus rociam,&ad ignoscendum reddit
mitiorem. Hic nonnullae parte Ssunt eorum, qui adsunt laboranti, ut aegroto excutiant affectum vulgarem,quo multi credunt per exo- mologesim, Eucharistiam , & unctionem extremam accierari mortem : persuadeantque potius, id quod res est , his modis maiorem esse spem recuperandae sanitatis, sive quod animus aeger morbum conduplicat, sive quod non raro corporis adversa valetudo manat ab animo, postremo quod Deus citius audiet vota supplicantium pro reconciliato quam pro irreconciliato. Deinde ut sacerdotem
122쪽
ΑD MORTEM. II 'adhibeant , qui linguam habeat eruditam , ut sciat sustentare qui lassus est verbo, quique sic moderetur alloquium suum, ut nec nimium blandiens fallat aegrotum, nec intempestiva austeritate coniiciat in desperationem , nec bacu Eia. I. lum fractum comminuat, nec linum fumigans extinguat. Nam utramque in partem peccatur a multis. Nec temere quosvis admittant ad qgrotum, sed eos dumtaxat, quorum alloquio sublevetur. Eas personas arceant, quarum aspectus aegroto possit affectum peccandi revocare, veluti turpium voluptatum aut aleae socios, sive
atroces inimicos. Medicorum pem nec aspernetur, nec adoret.
Summa spes fixa sit in Deo, qui ut
solus inserit animam corpori, ita solus eximit quum vult. Interdum tamen accersendus medieus, ne videamur tentare Deum , praesertim in morbis praesentaneis, quos mediet vocant acutos. Turba medicorum arceatur, non tan
123쪽
11o DE P R ΕΡ ARAT . tum ob id, quod quemadmodum Grς corum proverbio dicitur, multitudinem imperatorum perdidisse
Cariam , ita multos aegrotos frequenter extinguit medicoru multitudo: verum etiam quod horum
ossiciosa sedulitas, dum alius aliud , suadet, de quisque alieno periculo affectat videri sapere, atque interim pharmaca pharmacis cumu- Iantur, fit ut non vacet aegroto i u stam curam impendere rebus animi. Porro quum propius urget periculu essicacissima solatia sunt admovenda: quo tempore quidam emigraturo blandiuntur. multi &ipsi sibi blandiuntur vulgaribus parumque essicacibus remediis. Veluti quum alius suadet, ut iubeat se sepeliri in veste talium aut talium monachorum, aut ut votum Deo nuncupet se si convalescat Cariusianorum institutum professurum. Quin potius admonen dus est aegrotus, ut ab hoc voto- Ium genere temperet in morbo:
satis esse si proponat vitam in me-
124쪽
AD MORTEM. Iulius commutare : de forma vitae suscipienda deliberet sanus, perturbationibus ac metu liber. Diis Ecel. s. splicet enim Deo stulta promissio. Stulta autem est, quam ab animo
consternato extorquet terror. Α-
. lius dicit, morere securus , ego intra annum pro te adibo Hierosolymam, aut limina beati Petri ere-pam nudis genu bus, aut ingrediar antrum Patricii , quod est apud Hybernos. Novi foeminam nobilem ac prudentem, quae sacerdoti legavit bonam pecuniae summam, ut annum Romae quotidie sacrificaret , quasi missae Romanae sen-ctiores sint quam Britannicae. Et tamen ea pecunia melius fuisse e collocata, si obligasset eum sacrificum, ne unquam Romam adiret.
Nam mihi familiariter notus erat, quem arbitror magis sacrifieasse Vulcani coniugi quam Deo. Alii suadent ut alicuius probati mona sterii aut ordinis omnia benefactate dimat. Non inficior, magnum esse solatium in communione san-s ctorum
125쪽
1L1 DE PRAEPARAT.ctorum, verum enimvero an tales contraetus ratos habeat Deus ambigo. Mea sententia praesentius remedium est adversus desperationem, si laboranti ponatur ob oculos totiusEcclesiiς communIO, qu lati Isime patet, complectens quIcquid ab initio mundi fuit piorum hominu qui Deo placuerunt, quo
in contubernio sunt & angeli. Tota haec sodalitas votis ac precibu Sadiuvat laborantem , expectans speciosam victoriam. Quur igitur abiiciat clypeum, qui tam num e rosas copias habet auxiliantes ' S 1 spem facit unius monasterii deprecatio, in hoc numero sunt timuerissa monasteria. Non haec eo dixerim, quod non conducat certorum hominum preces implorare, aut minus utiles esse rear paucorum deprecationes,praesertim quq proficiscuntur ex Christiana liberaque charitate, sed quod ad erigendam
spem aegroti utilior sit universiitatis contemplatio. Sic enim dilataturauimus Sed omnium essi caci stimum
126쪽
mum est solarium a Christo nunquam dimovere fidei oculos , qui 1e totum nobis impendit, quem habemus advocatum apud Deum, qui nunquam non clamat: Uenite Mat. L. ad me omnes qui laboratis & onerati estis, & ego reficiam vos. In huius petrae cavernas semet occulat , in huius vulnera sese abdat aegrotus , & tutus erit a Satana. Quocunque avocat callidus ille
serpens, hic semper oculos habeat ad serpentem illum aeneum in sublimi stipite fixum , ad euius conis
templationem Paulus revocat Galatas , qui ideΘ coeperant Vacillare,quod a erucifixo deflexerant oculos. Non oecident volantium spirituum venenati morsus, si fides immotis oculis intueatur signum
illud salutis aeternae. Christus ih cruce pendens signum est triumphale , signum victoriae , signum gloriae seinpiternae. Nobis ille pugnavit, nobis vicit, nobis paravit
triumphum,tantum ut huc intentos & vigilantes habeamus ocu- . . f a los
127쪽
Hι DE PR AE PARAT.los fidei. In prauiis humanis non parum habet momenti ad victoriam , quod in Socrate laudat Alcibiades, nunquam connivere. Sed in hoc conflictu qui nobis est cum hoste spirituali, tota victoriae spes est in oculis, sed multum intereshdiscriminis. Illic observatur undique intentis oculis, quid agat hostis : hic ad Satanae molitiones caeci ac surdi, tantum ad gratiae signum habemus defixos oculos t& ad redemptoris voces aures habemus arrectas. Satanas ea inge-xit animo , quae exaggerant Dei iram. At Christus in cruce pendens ostendit argumenta misericordiae. Satanas oblatrat, quae demergunt
ad desperationem: Christus loquitur quae erigunt in spem. Nam fides sicut habet oculos, sic habet& aures. Utrumque sensum ab anima requirit spiritus sanctus, qui . loquitur Psalmo 4 . Audi filia &vide, & inclina aurem tuam , Audi quod praecipit sponsus tuus, & vi ἀ
ὼς quid promittat, & si ridebitur
128쪽
ΑB MORTEM. I 2s absurdum, tantam felicitatem paratam collocantibus fiduciam in domino Iesu, inclina aurem tuam
ut ea quae superant hominis sensum, ob hoc ipsum credas, quia dominus est qui promisit, cuius misericordia non minus est in cominprehensibilis quam omnipotentia. De his auribus meminit Psalmus 48. Audiam quid in me lois
quid in te loquatur caro, quid Samianas, quid humana ratio , nihil enim loquuntur nisi desperationem : sed audi quid loquatur dominus , loquitur enim pacem in plebem suam. Ecclesia plebs est
domini,gens peculiaris & populus acquisitionis, in hoc esto,& audies dominum loquentem pacifica. Sequitur & super sanctos suos. Hierursus concidit infirmitas humana exclamans: O me perditum , peccatis onustus sum, quae mihi societas cum sanctis λ Atqui non dicit,
super sanctos legis aut Mosi , sed super sanctos suos. Sancti illius
129쪽
116 DE PRAEPARAT . sunt, quos per filium sanctificavit.
Si nondum etiam conquiescit animus, audi quod sequitur, & in eos' qui convertuntur ad cor. Noli expendere criminu magnitudinem, tantum refipisce, & audies dominum intus loquentem pacem. Ser-m Q. pacis erat, quem audivit nobi-Lue r. lis illa peccatra x et Fides tua re salvam fecit, vade in pace. Dic cum 2. Reg. Davide, sed dic ex animo: Peccavi domino. Duobus verbis paratam& exertam ultionem verteris in PL 39. misericordiam. Tales aures habebat qui dicit, Holocaustum & pro
peccato non postulasti, aures au tem perfecisti mihi. De oculis Io qui tur Psalmus Ia. Illumina oculos meos ne unquam obdormiam in morte, ne quando dicat inimicus meus, praevalui adversus eum. Vides hie victoriam in oculis es potius quam in manibus. Corporis oculos obscurat mors, sed non
est quod de nobis glorietur hostis
noster, quamdiu lucet in animo fides nunquam dimovens oculos a Chri is
130쪽
Christo crucifixo. Quin totus hic psalmus hoc agit, ut hominem in
agone constitutum ac de desperatione periclitantem erigat, divinae misericordiae cotemplatione. Ideo
sequitur: Qui tribulant me exultabunt si motus fuero, hoc est , si fide vacillavero. Audis periculum ingens, sed accipe praesens auxilium. Ego autem in tua misericordia speravi. Sed unde misericordiae spesὶ Exultabit cor meum in salutari tuo : cantabo domino qui benefecit mihi. Salutare Dei Christus est,nec est aliud nomen in quo nos oporteat salvos fieri, Act. 4. Tantam vim habet Christi pro nobis crucifixi contemplatio ut deis speratio vertatur in spem, spes vertatur in exultationem. Et qui prius
desiperationi vicinus dicebat: Qui
tribulant me exultabunt si moria tuus fuero, nunc dicit, Exultabiteor meum in salutari tuo. Audis victoriam, nunc audi triumphum: Cantabo domino qui bona tribuit