장음표시 사용
131쪽
118 DE PRAEPARAT . quae cantet, cantet bona, quae glatis largitur Deus per filium. Sinostris benefactis considimus, exultabit adversarius : sin in domino Iesu figamus sacram ancoram spei, conciderit hostis noster, quemadmodum exultans dicit Apostolus Rom. 8. Si Deus pro nobis , quis Ro. xo. contra nos Qui etiam proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnibus ita didit illum , quomodo
Non etiam cum illo omnia nobis
donabit Quis accusebit adversus electos Dei Z Deus est qui iustificat, quis est qui condemnet 3 Hac ratione fit, ut subito rerum vices invertantur , & Christi praesidio victoriam auferat, qui videbat ardeploratus,& hostis fractus ac repulsus abscedat, qui iam exultare coeperat. Haec nimirum est victoria fidei, de qua Beatus Ioannes in epistola cap. s. Omne quod natum est ex Deo, vincit mundum, & haec est victoria quae vincit mundum,
fides nostra. Quis est autem qui vincit mundum , nisi qui credit,
132쪽
quod Iesus est filius Dei, quem pater voluit esse victimam pro peccatis humani generis In hoc gradu quamdiu constiterit Christi
miles , quantumvis circumsiliat, quantumvis incurset hostis, vinci non poterit. In hoc autem extremo conflictu illud summa vi molitur hostis, ut aegrotum adducat in desperationem, quod est inter . omnia crimina gravissimum. Eo que tum contra nitendum est , ut laboranti undique ingerantur quae in spem erigant, animumque corroborent. Ad id adiuvabit imago crucifixi aegrotantis oculis ex adverso proposita, quae memoriam infirmam aegroti subinde renovet. Nec non picturae sanctorum , in quibus dominus extare voluit bonitatis ae misericordiae suae monumentum , peccatricis
Euangelicae, Petri post abiuratum dominum flentis, ac similium: deinde recitatio locorum e scripturis divinis, quae nobis comm edant.
133쪽
erga genus humanum charitatem tpraecipue vero quae dominus Iesus pro salute mundi, tum facere tum pati dignatus est. Sunt autem huiusmodi loca innumera, quae magnum & efficax solatium adferre possunt animo labascenti. Siquidem in hoc articulo Satanas congerit in hominis mente quicquid fidei speique scintillam potest extinguere. Exaggerat maiestatemae iustitiam Dei, toties spretam ac violatam , Amplificat illius in hominem lenitatem ac munificentiam,per omnem vitam neglectam ac reiectam, hoc ipsum torquens in argumentum desperationis, quod veniae spem alere debuerat Ingerit tot annos male consumis pios, tot omissas occasiones quae ad benefaetendum invitarunt, α
si quid recte gestum est depravat
ad calumniam. Tentat & fidem hominis, ut dubitet de scriptur rum auctoritate, deque dogmatibus quae nobis tradidit Eeelesia, philosophorum & haereticorum
134쪽
AD ORTEM. I trationes in animum suggerens, perplexasque quaestiones, de mundo condito ac redempto , de immortalitate animarum,de resurrectione corporum, de Christo . an fuerit verus Deus & homo, de saeramentis Ecclesiae, quam vim habeant, depraescientia ac praedestinatione Dei, omnia detorquens ad diffidentiam ac desperatione, huc etiam scripturarum testimonia depravans , quod ausus &in ipsum dominum , scripturarum aucto rem . Ad haec adiuvant per Occasionem adversarium morbi moleis stia, mortis pavor, horror gehennae naturalis mentis imbecillitas animique tristitia, quam adferegravis aegritudo. Ad hane igitur inclinationem occurrit hostis, omnes admoliens machina S, ut nutantem deiiciat ac praecipitet. Verum quemadmodum cum peccatis luctandum non est . sed ab horum consideratione ad Christi gratiam avertendus est animus ita cum Oatana non est disputandum,
135쪽
sed impia suggerenti dicendum, abi retro satanas, mihi fas non est dubitare de iis quae spiritu sancto docta tradidit Ecclesia, & satis est
renere fide quod ingenio non assequor. Narrant quidam non quidem e sacris voluminibus, sed tamen ad id quod nunc agimus satis accommodum, de duobus quos imminente morte de side tentavit Diabolus : alter philosophiae peri tus erat , alter nihil aliud quam Christianus , rudis & an Ormi S. Priori suggessit quid crederet , an Christum Deum & hominem , an
natum de virgine , an resurrecti Nem mortuorum. Coepitque philosophiae rationibus demonstrare, non posse coniungi in unum ea inter quae nulla esset affinitas, velut inter finitum & infinitum, creatum &increatum. . Deinde praeter naturae rationem esse, ut virgo pa-xiat citra viri congressum,nec iuxta
philosophorum principem Aristotelem , esse reditum a privatione
ad habitum. Quid multis Duacitu
136쪽
lavit homo.& prscipitatus est,hostis victor abiit. Alter ille rudis. percontanti quid de hoe & illo crederet, respondit compendio, quod credit Ecclesia. Rursium obisiicienti quid crederet Ecelesia, quod ego, inquit. Quid tu Quod credit Ecclesia. Quid EcelesiarQuod ego. Ab hoc imparato ad disputandum, sed simpliei fide stabili, tentator victus discessit. Hoc responsum fatis est ad abigendum insidiosum lioste, Maxime tamen valet in obscuris ac dubiis. Veluti si suggerat hostis, aut homo intem pestivus, quomodo in tribus personis sit eadem numero essentia,.quibus modis inter se distinguantur: respondeat, sicut credit Ecclesia. Quomodo idem corpus possit esse diversis in locis eodem te mispore, & quomodo in Eucharistiaverum hominis corpus possit in minimo spatio contineri Respondeat, sicut credit Ecclesia. Rursus qualis sit ignis apud inferos , Scquomodo ces corporea agat in
137쪽
134 DE P RAE PAR AT. substantiam ineorporea 3 Respondeat, sicut credit Eeelesia. Aut si quid respondendum est, paucis respondeat, aut ex Symbolo Apostolorum , quod aegroto quotidie dictandum erit, aut ex literis divinis, aut ex spiritu fidei. Si Satanas ingerat criminum magnitudinem, conversus ad Deum dicat: Averte faciem a peecatis meis, & respice in faeiem Christi tui Iesu. Scelera tua superant harenam quae est in littore maris. Copiosior est domini misericordia. Qui speras iustitiae praemium totus iniustus Iustitia mea Christus est. Tu steteribus pertus eum Petro & Paulo migrabis in requiem l Non, sed eum latrone, qui audivit in cruce. Ho-Lue. t 3 die mecum eris in paradiso. Unde ista fidueia, qui nihil boni feceris Quia bonum habeo dominum, exorabilem iudieem, re gratiosum
advocatum. Detraheris in Tartara. Caput meum in coelo est.Damnaberis : Tu calumniator es non iudex , damnatus non damnator.
138쪽
AD MORTEM. 23 Multae daemonum legiones expectant animam tuam. Desperarem ni protectorem haberem , qui de vicit vestram tyrannidem. Iniustus
est Deus , si pro malefactis dat vitam aeternam. Iustus est qui servae promissa , & ego ab illius iustitia iamdudum appellavi ad eiusdem misericordiam.Inani spe tibi blandiris. Non potest mentiri veritas, promissis fallere tuum est. Quid relinquas vides,quid habiturus sis
nos vides. Quae videntur temporaria sunt, quae non videntur aeter
na : plusquam videt, qui firmiter
eredit. Migras hinc onustus malefactis , nudus bonis operibus. Rogabo dominum ut me meis malis exoneret, suis bonis convestiat. At Deus peccatores non audit. sed audit poenitentes, &ille pro peccatoribus mortuus est. Sera in tua poenitentia. Non fuit sera latroni. Latronis erat firma fides, tua vacillat. orabo dominum ut augeat fidem meam. Falso tibi persuades, te misericordem habe
139쪽
re dominum, qui te tot malis exiscruciat. Me detur ut clemens medicus. Quur voluit mortem esse tam acerbam Θ Dominus est, non
potest velle nisi quod bonum est. Quar servus male frugi recusem perpeti quod dominus gloriς perpessus est3 Miserum est mori. Beati qui in domino moriuntur. Sed mors peccatorum pessima. Peccator esse desiit, qui se cum spe misericordiae peccatorem agnoscit. Reis linquis hunc mundum. A tristi exilio migro in patriam. Tantum bonorum hic relinquis. Sed longe plus malorum. Relinquis opes tuas. Aliena sunt quae relinquo, mea mecum effero. Quid effers,qirum in te nihil sit boni. Hoc vere meum est, quod mihi gratis donat dominus. Deleris uxorem ac liberos. Domini sunt.& illos com mendo. Durum est distrahi a charissimis. Brevi me sequentur. Aiu eundis amicis divelletis.1Propero ad iucundiores. Quoniam autem
versutissimus hostis quos ad desperam
140쪽
ΑD MORTEM. I 3T sperationem pertrahere non potest, solicitat ad sui fiduciam , ut quos non valet in praecipitiu detrudere, i altum elatos elidat, adversus hoc quoque non leve discrimen muniendum est aegrotus. Quemadmodum autem adversus desperationis charybdim tu tu est, si quo magis Satanas deprimit hominem conscientia scelerum , hoc se magis erigat fiducia divinar misericordiae ac societatis cum Christo mysticae: ita adversus arrogantiae scylla praesens erit remedium, si semet consideratione propriae
imbecillitatis abiiciat. Quisquis enim in Christo fortis & excelsus est , in seipso humilis & abiectus,
nee deiici potest a Satana, nec alii di. Tale quiddam in veterum mO- numentis legimus de divo Antonio monacho, quem mille modis
oppugnavit Satanas, nec unquam. potuit expugnare. Quodam au - . tem tempore quum frustra admotis omnibus technis nihil profectilet, se vinci fassus est his verbis: In