장음표시 사용
111쪽
stram,sed gratia per Christum Iesum facta est, qui nobis suam communicavit iustitiam. Nos toties mentimur Deo, quoties violamus leges illius, in quas iuravimus ad fontem regenerationis: & toties iniusti sumus, quoties conditori ac redemptori non rependimus vices, imo abnegamus illum, quoties a pactis recedimus: sed quamvis nos abnegemus illum perfidi, ille constanter fidelis est, ieipsum abnegare non potest , ubique verax in promissis, ut iustificetur in sermonibus suis , & vincat quum iudicatur. Pater igitur exaudit nos in sua veritate, qua per filium promisit nobis remissionem peccatorum : exaudit autem non in nostra, sed in sua iustitia, quia per silium iustificat omnem oeedentem, si de purificans corda nostra. Beati sunt igitur qui serviunt domino
in timore,&exultant illi cum tremore. Quid ni tremant homines peccatis obnoxii, quem tremunt angelorum exercitus Ante iudicium
112쪽
cium timere bonum est, ut iniudicio inveniamus misericordiam.
Ex humanis historiis discimus,
quanta cum exultatione beatus Andreas ad crucem accessit. At contra,non paucos viros pietatis pinione celebres, accipimus sub mortem magno tremore fuisse conturbatos, expavescentes Dei iudicium, totamque vitam anteactam damnantes. Refertur enim de quodam, cui sub mortem trepidanti quum dixissent qui aderant fratres, quid est quod sic ex-
payestas, quum per omnem vitam pietatem coluerisὶ Ita resipondit, O fratres, multo alia suur hominum iudicia, alia Dei. Similes voces emisisse dicitur Benedictus, Bem ardus,& Augustinus. Eadem igitur fides, & tremorem incutit, ω tremorem vincit: incutit, ostendens quantus sit, quem in multis offendimus: vincit, ostendens nobis Christum cuius charitas purgat peccata nostra , gratia supplet imperfectum nostrum. Ut autem
113쪽
1io, D a P R A P)A R Am: non statim fortitudinis aut fidei
signum est, mortem non expavescere,nam interdum est stuporis aevecordiae, interdum Scythicae cuiusdam immanitatis : ita ad mortem imminente expavescere, non semper est diffidentiae , aut malae conscientiae signum . Nonnunquam affectio mere naturalis est pro varietate corporum, in aliis moderatior, in aliis vehementior. Sic mortem exhorruit Ezechias, vir qui corde perfecto versatus fuit apud Deum, exhorruit autem non obmurmurans Deo, sed eum Iachrymis deprecans,& exauditus
est. Novi ego quasdam, quae ad solam mortis mentionem contremiscerent, at iisdem urgente mortis vicinia nihil fortius aut constantius. Horror enim ille non veniebat ex mala conscientia, sed ex peculiari sexus aut naturae imbeis eillitate. Affectus autem naturae, si virtute superentur, augent coronam, non arguunt dissidentiam.
similiter videas ingenia quaedam ,
114쪽
dam quae sibi facile in re quavis satisfaciunt. Sunt rursus putidula, sibi ipsis nusquam satis facientia,etiam si quid recte gesserint, quibus si admoveas omnia solatia , tamen sentiunt animi re morsum , ad diffidentiam solicitantem: atque hinc coniiciunt, sese nondum habere Deum placatum,quia nunquam sentiunt tranquillitatem conscientiae. Verum sinaturam distinguamus a virtute, nec admodum suae tranquillitati
sident, qui sibi quoeunque modo placent, nec protinus spem abiicient, qui mentem habent semper
in deteriora urgentem. Isthuc naisturae peculiaris vitium est, non vo
Iuntatis, quod negligendum est si vinci non potest , & quod dictat
spiritus pro rato habendum, ut cunque reclamet caro. Arbitror& illud esse naturae, quod homines quibus instat extremus dies, sic fere immutantur, ut nihil eoru probent, quae sectati sunt in vita, non
quod impia sino, sed quod huma-
115쪽
1rx DE PRAEPARA T. na & a perfectione recedentia. Quanquam adversus hos naturae affectus, spiritus robore pugnandum est, licet ex eis nec alios iudicare conveniat, nec nos ipsos. Redeamus igitur ad id quod institueramus , ostensuri quibus modis sublevari possint homines, ut plerique sunt infirmi, quos mors vicina consternat , in quorum Vita multa oblivio , multa negligentia, multa cessatio , & omnino multo plus criminum quam bene
factorum, &si quid benefactorum
est, multa rubigine vitiatum, ut illa ingerere in conspectum Dei, nihil aliud sit, quam Deum irritare. Animus ad mortem aut Omnino paratus non est, aut levitet instructus. Huic in eo.articulo quid faciemus Nemo desperandus est, quamdiu spirat homo. Urget lu- premum certamen . Spatium breve est, opus est expedito consilio.' Quid inquam huic optimo iure perturbato suadebimus Primum si legitimos habet haeredes , coia. sultum i
116쪽
AD MORTEM. I lysultum fuerit, ut omnem curam testamentariam ad illos releget.
Primum hoc nonnihil est comispendit: sin minus, per codicillos, aut si qua via commodior negotium hoc quam brevissime ablbl- at: eo peracto submoveat omnes de rebus huius seculi obstrepentes: in quo supra modum peccant complures,qui iam animam agenti ingerunt scrupulos de testam e to, deque rebus externis , interdum & morientem cogunt subscribere , idque detrectantem &invitum, ac detestantem illorum importunitatem , per quos mori non liceat. Quibus amicis quide si e potest inimicius' Dein si morbi ratio patitur, animae prius quam corpori mederi studeat per ex O- mologesim brevem, sed synceram& fuci expertem , & a sacerdote eum plena fide summaque reve tentia poenitentiae remedium accipiat, ex intimis praecordiis Dei miseri eordiam imploret , sumatque vitae castigatiotis propositum
117쪽
ri DE PRAEPARAT. si contingat revalescere. Quod si forte non est parata sacerdotis copia, ne protinus quod solent superstitiosi quidam in trepidet ac despondeat animum, sed ipsi Deo excorde confiteatur iniustitia, suam, qui pro sua clementia mentis asinfectum pro facto dignabitur acciperein quod deest externis sacra. mentorum signis, de suo supplere peculiari gratia. Per illum quidem efficacia sunt omnia sacramenta, quae quodammodo signacula sunt divinar erga nos beneficentiae : sed idem absque signis quum opus est consulit hominum saluti, tantum ut absit negligentia& contemptus saeramentorum adsit autem fides & prompta voluntas. Haec ideo visum est admonere, quod frequenter videmus quosdam valde perturbari , si videantur absque exomologesi E clesiastica, Eucharistia,& unctione suprema decessuri, quin huiusmodi voces audimus E compluribus: Ille Christiane mortuus est , ter
118쪽
AD MORTEM. II confessus est ante mortem, & omnia sacramenta percepit. Rursus cruce signamus nos , si quem audierimus absque his ritibus diem obiisse. Illud certe Christiani hominis est, optare ne quid desit sacramentorum. Sunt enim magna solatia mentium, nostraeque fiduciae adiumenta: & Christianae sinceritatis est, omnem quam licet
implere iustitiam: Sed magisChristianum est, optare fidem & charitatem, sine quibus illa nihil conducunt. Verum ex his externis non Oportet quenquam iudicare, nisi constet nobis ea per contemptum aut contemptui parem negligentiam fuisse praetermissa. Eis quidem arbitror multos , nec ab solutos a sacerdote, nec percepta Eucharistia, nec unctos,nec Ecclesiasti eo ritu sepultos demigrare inrequiem, quum alii caeremoniis omnibus solemniter peractis,atque etiam in templo iuxta summum altare sepulti, rapiantur ad inferos. Exempli loco sint qui naufragio
119쪽
fragio , aut capitis supplicio , a Uzsacerdoti fuissent confessi, nec mi nus accipere gratiae spiritualis, quam si synaxim, & unctionem extremam percepissent. Tantum adsit, ut modo dicebam, ardens fides, ac prompta voluntas. Quod si adsit sacerdotis copia, & morbi
vis non patiatur integram ex O mologesim , quae longiorem requirit orationem, cum intima cordis submissione confiteatur, se tO- tum peccatorem esse, & a sacerdore pio affectu petat absolutionem, plenaque fiducia sese credat absolutum. Quoties nos a concupitis excludit necessitas, Deus pro sua bonitate mentis affectum amplectitur. Proinde qui in hoc rerum
statu torquent hominem confessione generali, aut ex o mologeseos iteratione, anxia circunstantiarum
discussione , singulorum crimi- alioqui repentino morbo ca su Vesubito perierunt. His initur ad se non minus absolutos, quam u
120쪽
AD MORTEM. III num enumeratione, an rem piam
faciant ipsi viderint , certe rem meo iudicio faciunt intempestivam. Sufficiat tum una, eaque brevis, sed syncera confessio praecipuo. rum criminum quae Occurrunt animo: aut si id non licet. ardens ego mologeseos affectus. Ad haec, si laesus est a quoquam, vindictam ex animo remittat. Si qui laesit imdignus est cui noxa condone Lur,
Christus dignus est, in cuius gratiam deponatur ulciscendi affectus. Ne hic igitur reputet quam introciter sit laesus ab hoc & ab illo,sed quam multa ipse sibi a Deo .condonari postulet. Si quem ipse
laesit, curet illum quantum licet reconciliandum. Si is nolit redire ingratiam, precetur illi mentem
meliorem, ipse quia quod potuit
praestitit,excusatus est apudDeum. Si requiruntur bona opera, nulis tum opus essicacius ad impetranis dum domini misericordiam, quam
an gratiam Iesu Christi, & ad iulius exemplum , qui pendens in