Desiderii Erasmi Roterodami De virtute amplectenda oratio. De praeparatione ad mortem. De morte declamatio. De puero Iesu concio pronunciata in schola coletica, Londini olim instituta

발행: 1641년

분량: 247페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

98 'D E P R AEP ARA . quotlas vocatur ad tribunal iusti- Iob 4. tiae divinae : in cuius conspecta N RI. nec astra sunt munda, & in angelis reperitur iniquitas. Quid ni, nos infirmi, &in luteis domiciliis habitantes, metuamus hoc iudicium, quum Iob a Deo probatus dicat: Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti. Si lotus fuero quasi aquis nivis, &fulserint velut mundissimae manus meae , tamen sordibus intinges me. Et Paulus miles Iobo exerci- tatior, dicat : Nullius mali mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum. Sequitur: Et praepara animam tuam ad tentationem.

Variae sunt tentationum formae, quibus milites suos explorat Deus, sed omnium gravissima tentatio est mors. Tum enim vere cominus res geritur, nec est velitatio, sed utrinque summa vide rerum summa decernitur. Ad hunc igitur conflictum semper praeparandus est animus. Quid enim hic faciet miles pugnae rudis, qui nunquam

102쪽

AD MORTEM. 99/ quam cum hoste conflixit, qui nec vires illius, dolos, artes & insidias, nec suam virtutem unquam ex

pertus est D Magna victoriae pars est, cum hoste noto bellum gerere. Ita fortissimus ille miles vel dux

potius beatus Paulus: Ut non cir- 2. Cor. eum veniamur, inquit, a Satana. 2. Non enim ignoramus cogitatio nes illius. Quid mirum si novit. technas illius, qui cum toties conis seruerat manus, omni periculorum genere exercitus. Tum ad

movetur ignis, qui declarat quale cuiusque fuerit opus, &cui superstructum fundamento. Atque hic .videmus interdum fieri quod usu venit in militia mundana: qui timidiores visi sunt in castris, & ad tubae signum expalluerunt, in ipso, conflictu reperiuntur fortissimi: contra, qui nondum propius ur- .gente periculo videbantur admo- dum feroces , in ipso praelio senerio emidolosissimi. Ita sunt qui sani iactant quietem & securitate con- scientiae, se paratos ad extremum '

103쪽

sisy 28. Ico DE PRAEPARAT. diem, imo cupere ex hoc calamitoso seculo profugere: fretos fide nescio qua , quod Christus nobis promisit vitam,&pro peccati S nostris poenas dependit: negantes referre, cuiusmodi sint opera nostra, bona an mala. Unum illud satis esse, si credamus nos fore salvos. At vereor ne multi ex his, qui dum incolumi sunt valetudine,iactant hanc securitatem, valde trepident, ubi propius urget extremum discrimen,& ille dies praesto est, quo non verbis , sed veris res agitur. Exaggerant quantum sit nefas

dubitare de promissis Dei: at nulli magis trepidant, quam qui non dubitant de promissis Dei. Etenim qui non credit gehennam paratam iis qui vivunt impie , sed

mortem cum totius hominis interitu adferre finem malorum Ο-ninium , minus horret mortem.

Fides igitur gignit in impiis timorem Dei, qui est initium sapientiar,attestante beato Iob r Timor Dei, ipsa est sapientia , & recedere

104쪽

a malo, intelligentia. Item Esaias: A timore tuo domine concepi-Cap. 29mus & quasi parturivimus , & peperimus spiritum salutis. Lucae tertio , populus territus ad praedicationem Ioannis Baptistae, qui invitabat ad poenitentiam , dicens iam securim ad radicem arboris esse positam, dicit, Quid faciemus Z At nisi credidissent Ioanni, non dixissent, Quid faciemus 8 Si- Cap. a. militer in Actis Apostolorum, multitudo territa praedicatione Petri,

ex fide concepto terrore, compuncta corde, dicit Petro & Apostolis reliquis , Quid faciemus viri fratres Haud quaquam dictura, nisi

sides adfui Tet stimulans conscientiam metu gehennae. Haec vero trepidatio, etia in homine pie vi-Vente non nascitur ex dissidentia erga Deum pollicentem & comis minantem, aut ex incredulitate articulorum si dei, aut ex liae sitatione de essicacia sacramentorum, quam habent ex morte Christi sed Oritur ex conscientia nostrae im-

105쪽

ito 1 DE PI PARAT.becillitatis , quae maior est quam ut a nobis possit ad plenum intelis ligi. De singularibus autem non cogimur esse securi , quaquam de nullo desperandum est: Veluti necesse est credere, quicunque cumside percipit sacramentum bapti simi, recipere criminum omnium gratuitam remissionem: at non est necesse credere, hunc baptizatum esse liberum ab omnibus peccatis. Nam fieri potest, ut in hoc homine fuerit aliquid peculiare impediens generale sacramenti vim. Idem sentiendum de sacramento poenitentiae. Impium est dubitatare, an sit absolutus a peccatis, quirite suscepit hoc sacramentum . Non est tamen haereticum dubitare , an hic aut ille sit absolutus, quoniam de peculiaribus impedimentis nobis non constat. Excipio singularem & evidentem revelationem, aut irrefutabilem auctoritatem, quum non sit expressa scripturarum aut Ecclesiae consentientis auctoritas, quae compellit M in

. . Diuitigeo

106쪽

Α D MORTEM; IO3 in diversum. Haec haesitatio no est incredulitas, sed religiosa modestia, toto pectore submittens se voluntati, iudicioque divino, etiamsi velit hominem damnare. Non

enim ideo damnabitur, sed hae ipsa submissione promerebitur abin solutionem, si religiosis trepidationi iuncta sit ex Christi misericordia veniens fiducia. Huius generis est, quod adferunt de eucharistia. Cogimur in genere credere, quod sacerdos rite fungens suo ossicio consecrat corpus & sanguinem domini, verum non est impium sub haesitare an hie aut ille

consecravit. Nam hoc non est dubitare de sacramento, sed de peeu-liaribus circumstantiis impedientibus vim aut rationem sacramen ii. Similiter necessario credimus, homines per fiduciam & charita- tem erga dominum Iesum salutem aeternam assequi , fas tamen est dubitare, an hic aut ille sit in illo statu. Quanquam nec de aliis temere iudicandum est in malam

107쪽

Partem,& in nobis simul cum incremento fidei & charitatis crescere debet spes , Idem sentiendum est de promissis ac minis scripturarum. Non enim ex Deo qui mentiri non potest, sed ex nobis oritur dubitandi materia. Non ignorat homo, quam eximia bona Pronii serit Deus, sed timentibus ac diligentibus ipsum. At quotus quisque nostrum est, qui timorem Praestitit, ut tali domino, amorem, ut tali parenti, debitum Non dubitant igitur an Deus sit verax in

Promissis , sed an ipsi sint digni

promissis. Fides, spes, charitas, timor, dona sunt spiritus. Quis igitur novit , an sides & csaritas quam habet, sit ex hoc donorum genere, quae nos reddunt Deo gratos, & an sussiciant a d. salutem aeternam I Similiter Deus per filium promisit veniam omnium scelelerum, sed semel per baptismum, si

rite suscipiatur. Caeterum quotus quisque nostrum est, qui vestem eandidam gratis in baptismo

datam

108쪽

A D M o R T E M. Iosdatam non multis modis inquinarit Paratum est remedium poenitentiae, sed toto corde conversis ad dominum. Hic excutiat saquisque, num toto corde sit conversus ad dominum, num cor habeat vere contritum, & humiliatum, & si habet,an iuxta sussicien tem modum. Clamat Baptista:

Facite fructus dignos poenitentiae. Quis ausit sibi arrogarc, quod sic. ut dignum est oderit ac detestetur peccata sua ὶ Comminatur Deus iram ac gehennam violantibus praecepta sua. Quoties autem nos illius timore abiecto violavimussat Quo tamquemque repetias, qui non magis metuat iram principis aut iudicis hominis, quam Dei vivi. Tum quoties fit, ut homo magis amet hominem quam Deum, Pro mortali amico sustinens, quod in Dei gratiam perpeti

recusaret y Equidem in hac sum sententia , ut existimem piorum hominum fiduciam. semper cum religioso tremore coniti sta esse,

109쪽

1os DE PR AE PARAT . paucos excipio, quos Deus exiis mios habere voluit, videlicet ad exemptu quod extimulet omnes,

sed assequantur pauci. Certius sperant domini misericordiam , qui tremunt illius iustitiam. Proinde qui dicunt, Crede te fore satavum, & salvus eris: bis peccant. Etenim si de qualicunque fide loquuntur, falsus est sermo: sinde viva, inepte dicitur Crede , quasi cuivis in manu sit credere quum velit, cum hoe quod haud scio num certi simus, an fidei donum sit in nobis. Quid, quod homo non tantum aliis hominibus, verum etiam ipse sibi frequenter ignotus est, quum oculos Dei ninit quamvis abditum possit fallere. Cor hominis in serutabile est nobis , sed illum nullus latet sinus cordis, qui finxit cor. Nobis saepenumero videtur pium , quod impium est in oculis Dei, purum quod impurum est. Ita fit, ut homo se credat immunem a peccatis, quum insciens habeat sauciam conici entia. Quid

110쪽

AD MORTEM. Io 7 ni hoe nobis accidat, quum egregius illepsaltes dicat: Delicta quis ps. it. intelligitὶ ab occultis meis mundam e domine. Tutissimum igitur asylum est,eum religioso tremore a iustitia Dei eonfugere ad misericordiam , & cum psalmographodieere, Ne intres in iudicium cum Psi 42. servo tuo , quia non iustificabitur

in conspectu tuo omnis vivens. In

hoc igitur iudicio nemo poterit subsistere, si nostra merita ad divinam trutinam expendantur , nisi misericordia superexultet iudicio. Eoque praecessit in eodem psalmo: In veritate tua exaudi me, in tua iustitia. Quisquis exaudiri cupit, , remittit contentionem, & qui cupit exaudiri in veritate Dei, suae 'diffidit veritati , sciens quod --

lus Deus verax, omnis autem ho-mo mendax: & qui rogat exaudi-

ri in iustitia Dei, suae dissidit iustitiae. Veritas autem & iustitia Dei, Christus est , Euangelicae gratiae minister. Per Mosen enim lex data est,quq prodidit iniustitiam no-

e 6, stram, ,

SEARCH

MENU NAVIGATION