장음표시 사용
91쪽
gg D a PRAEPARA T. ut certos menses decumbant, quo vel hoc tempus impendani poeni intentiae & confessioni. Sanctius est illorum votum , qui mortem Optant, qua minime molesti sint suis. Hoc enim a charitate proficiscitur. Sed firmioris est fidei,
mortis genus ac spatium aegrotationis Deo committere. Novit ille quid nobis expediae , & quod
nobis est optimum dabit. Sunt innumerae mortis formae, & in his quaedam horribiles: sive quod subito necent , quod nonnullis in ipso accidit convivio: sive quod acerbos ac diutinos habeant cruciatus, ut paralysis & ischiace: sive quod abominandam habeant speciem, veluti qui tenaci pituita prς- socati nigrescunt: sive quod usum
Iinguae, mentisque sanitatem adi. mant, ut apo plexis, phrenesis, ac nonnullae febres, aliaeque pedulia res quae homines impellunt, ut se praecipitent, aut in puteum insiliant, aut laqueo praefocent guttur, aut gladio seipsos confodiant. Sunt
92쪽
Sunt enim morbi qui interiora mentis organa vitiant, quos vulgus daemoniacos appellat. Ne ex his quidem iudicandus est homo, quando Chrysostomus monachudaemonio obnoxium amantissime consolatur. Quanquam ea mortis genera, quae manifestam habet speciem impietatis , Christianae pietatis est deprecari atque abomi nari. Contra, quosdam videmus tam placide emori, ut obdormi scere non emori videantur. Sed quaecunque acciderit mortis. forisma, nullus hinc testimandus est.
Ne de iis quidem qui ob commisisa facinora dant poenas legibus, licet mortem semiantur infamem, temere iudicandu est. Nam fieri potest, ut qui ob excitatam seditionem dissecatur in quatuor partes, migret in angelorum contubernium: quum alius in vesteFranciscana moriensae refigiose sepultus , demigret ad inferos. Dominus est qui de his iudicat. Variis modis suos exercet ac purgat
93쪽
Deus, sed sui dixi in nulla mors haberi debet, quam bona vita praecesserit. Interdit qui placidissime
expirant, demigrant ad aeternos cruciatus : contra, qui miserabiliter torquentur, evolant in requie. Quidam optant plenam conses.sionem ante mortem, supremam unctionem', &eucharistiam, non
dissimili sui apparet) animo, atque olim quidam prorogabant baptismum in extremum usque diem: nec prius accersebatur baptista, quam medicus profiteretur in arte sua parum esse praesidii. Quur se mel optamus contingere , quod quotidie a nobis fieti & debet &potest' Optimum enim consilium est, ut quisque suam conscientiam prius quam se somno tradat, diligenter excutiat, & si quod crimen
eo die commissum deprehenderit, tundat pectus,cumque lachrymis a domino veniam postulet, &implorata ope divina certum sumat propositum vitae correctioris.
Nec est quod quisquam hic dicat, disti-
94쪽
AD MORTEM. 9r distineor variis negotiis, non vacat. Ad rem tam necessariam quarta pars horae lassicit. Non est longum dicere, Peccavi, miserere. Etlioe satis est, si quidem dicatur ex
animo. Nemo somno se tradens, certus est fore ut expergiscatur.
Quantum igitur discriminis est in eo statu obdormiscere, in quo sinos opprimat mors somni germana , & soror fratrem excipiat, in aeternum perierimus yTantum periculum brevissima cogitatione licet effugere. Hoc quotidie apud Deum, apud sacerdotem vero Dei vicarium ter aut quater, aut saepius in anno syncera confessione purgare conscientiam, plurimum attulerit tranquillitatis,eficietque
ut morientem non admodu tor queat confessionis anxietas. Porro quoniam in mortis articulo praecipuum solatium est, dominicae mortis contemplatio, ac totius Ecclesiae communionis , quae est corpus Christi: profuerit ad utruisque dilistenter exerceri in vita, ut actio
95쪽
actio subinde repetita transeat in consuetudinem , consuetudo inhabitum, habitus in naturam. Id fiet, si repurgata ab omni affectu. peccandi conscientia , frequenter sumamus panem mysticum, ac de poculo mystico bibamus, quando quidem hoc sacramentum duo quaedam nobis commendat, capi tis eximiam erga sua membra cha ritatem,& membrorum inter ipsa societatem arctissimam. Quicquid boni est in corpore, a capite Cnri
sto defluit: quicquid autem boni
est in corpore , membrorum o mnium commune est : quem ad modum in corpore animantis , licet diversia sint membra, variis o Lsiciis destinata, tamen vita a capite proficiscens ea de per omnia membra diffunditur, tam individua societate, ut i quemadmodum docet, coi beatus Paulust si doleat unci memia. brum, dolor ad omnia perveniat: si
gaudeat unum membrum, gloria sit omnium communis . Nimirum hoc est, quod dicitur in Symbolo
96쪽
AD MORTEM.bolo Apostolorum: Sanctam Ecclesiam , sanctorum communionem. Nec enim contractior est in .
corpore mystico Christi gratia,
quam in animali S corpore natura. Religiose faciunt , qui urgente mortis vicinia mittunt ad monais sterium Cariusianorum aut Frauis cistanorum. ut orent pro laborante: sed emeaeius solatium est, si cogitet aesrotus , universam Eccleis tam esse pro suo membro soliciistam. Quum autem Ecclesiam dico, quam beatam , quamque numerosam sis cieratem dies , quae prophetas, quae Apostolos,quet tot
martyrum ac virginum examina, quae tot animas Deo charas complectitur. Haec universa sodalitas pro uno quolibet Christi membro periclitante orat assidue, suisque
meritis ae preeibus laborantem sublevat. Neque vero tua rςfert, quod non cernitur oculis Ecclesia. Nec animam tuam vides , cuius beneficio vivunt ac moventur Ο-mnia corporis membra. Non potest
97쪽
9 DE PRAEPARAT.test esse pauper Ecclesia , quae tam diviti eapiti coni uncta est , in quo
habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter: nec destitui potest membrum, quod a tot sanctorum millibus sublevatur. Capitis charitatem ac beneficentiam erga nos, praecipue testatur crux pro nobis redimendis suscepta. Ha
bis renovamus , quoties cum fide debitaque reverentia carnem do mini comedimus ac sanguinem bibimus. Simulque admonemur, universos esse unum corpus qui eodem pane vescuntur , & de eodem bibunt poculo. Ne quis igitur despondeat animum, si memis brum est infirmum ae languidum, quum eaput habeat omnipotense neve sibi destitutus videatur, qui totius Ecclesiae meritis precibusque sublevatur. Ad harum itaque rerum contemplationem , si quis in vita fuerit diligenter exercita- letus, inmQrte plus adferent solatii. Tum enim suapte sponte De current
98쪽
AD MORTEM. current velut animae familiaria.
Proinde mea sententiat rem piam commenti sunt, qui Dominicae mortis historiam per certas horas partiti sunt, quo pueri consuescerent singulis diebus aliquam it lius portionem commemorare cum gratiarum actione. Qui vero substituerunt Liturgiam de virgine, ut rem non impiam excogitarunt. ita si fas est verum fateri vinum verterunt in aquam. His rationibus optime fit, ne mors subitanea & improvisa nos opprimat. Deserendi liberi dulces , uxor chara, amici dilecti, agri culti, structurae magnificae, opes amplae. At miles Christi haec omnia negligere meditatus est, cuius anima velut in praesidio corporis excubat, ad omne momentum expectans imperatoris classicum , quo iubeatur inire praelium , semper erectus ad illam vocem : Dispone domui tuae, quia morieris & non vives. Corpus habet non pro do- Esa. 3 3.
mo. sed pro tabernaculo: nec ibi
99쪽
9ς DE PRAEPARAT . recondit thetauru suum, sed quod ad diurnum dimensum satis est, in zona gestat, semper in excubiis vigilans , semper arma habens in procinctu adversus hostium inopinatos incursus,neque quicquam duri recusat, modo placeat imperatori eui dedit nomen. Militia, inquit, beatus Iob, est vita hominis super terram. Huius militiartyronem adhortatur sapiens ille syrach : Fili, aecedens ad servitutem Dei, sta in iustitia & in timore , & praepara animam tuam adtentationem. Servitus Dei, est professio militiae Christianae. Stare militis est in acie accincti ad praelium. sta in iustitia, non in superbia, quae se erigit adversus Deum, sed in iustitia. Dormiunt ac iacent, qui militant huie mundo. Sed Christi miles stat aceinctus ad
omne opus bonum. Opus optimum est, bene mori in domino. Plurimum enim fiduciae adversus Satanam addit vita innocenter acta. Fides nescit dare loeum hosti, spes
100쪽
AD MORTEM. 9 P. Y es non novit succumbere, charitas suppeditae stanti commeatum. Sed quum vita innocentercta conciliet fiduciam, quur additum est in timore ' Si iustus es, quid times' i non es, quomod uast Hic timor non est ille despe-misines δ' N. 4ς quo Solomoni Pigrum deum timor, quem foras eiicit charitas, sed optimus innocentiae custos. Timor filiorum 6 sanctus permanens in seeulum se R' '
c i. Qui stat sinquit Apostolus
videat ne cadat. Ac rursum et Tu autem fide stas, noli altum sepere, sed time. Est timor domini sanctus, extimulans ad bona opera.ac
depellens a malis, & est timor serva nequam , pertrahens ad igna-χ'm. Timen , inquit, abii &abin xo stondi talentum tuum in terra. Ae '
stris dissi si viribus, alacrius Operemur praesidiis spiritus , accircumspectius servemus dona Dei. P terea omnis hominum iustitia, quamvis perfecta contremiscit,