장음표시 사용
141쪽
r38 DE PRAEPARAT. In cassum nitor: si ego te deiicio, tu te ipsum attollis: si te attollo, tate ipsum deprimis. Ad hanc imaginem si Satanas suggesserit, Dignus es qui inter Seraphicos sed eas: respondeat aegrotus: Nulla
est mea dignitas, nisi quod indignitatem meam agnosco. Multum orasti, multum ieiunasti, vitam austeram duxisti, plurimum in egenos erogasti. Quae narras omnia
mihi cum damnatis pharisaeis sunt communia. Si quicquam ex me boni operis profectum est, domini est, non meum. At purus es ab iis vitiis quibus ille & ille laborat. Est igitur unde domino gratia S agam, non est unde mihi placeam. Nam nisi me domini misericordia protexisset,& si similis irruisset tentatio , patrassem eadem , aut etiam sceleratiora. Huiusmodi responsiuneulis muniendus est aegrotus, brevibus & expeditis adversus Satanae pravas suggestiones. Exempla sanctorum revocanda sunt illi in memoriam, sed in quibus reluxit
142쪽
xit insignis domini misericordia: velut in Davide , qui adulterium cumulavit homicidio, ac duobus verbis effugit vindictam : in Nini vitis, in Achab, in filio prodigo, in Publicano , cuius iustitiam dominus praefert Pharisaleae sanctimoniae, in muliere peccatrice, quae audivit a domino , remissa sunt tibi
peccata tua. In muliere adultera,
quae audivit, vade S amplius noli peccarerin Petro, qui ter abnegavit dominum, in Paulo, qui pers
quutus est Ecclesiam Dei,vinciens& oeeidens qui profitebantur nomen domini Iesu: In Cypriano, qui Ct mago factus est martyr, aliisque imittis,qui ex ido Iolatria, ex bsasphemia, ex horrendis criminibus per fidem in Christum misericordiam & eoronam assequuti sunr. Ad excludendam desperationem,& erigendam spem, aptiores sunt literae novi testamentiquam veteris: Nec mirum, Moses Iudaeos terrebat praeceptis. Christus universos consolatus est per fidem
143쪽
I o DE PRAEPARAT. fidem & gratiam. Habent autem
sacra volumina non exempla tantum , sed & dicta quam plurima,
partim quae terrorem incutiant, partim quae territos consolentur. Per haec enim fere volvitur omnis prophetaru sermo, Dei vindictam exaggerans aversis a Deo, ac rursus
Dei misericordiam amplificans ad poenitentiam conversis. Utrumque pharmacum salutiferum est si scite& in loco adhibeatur. Quae territant admovenda sunt corpore sanis, sed animo laborantibus, ferocibus & huius vitae prosperitate temulentis, aut mundi deliciis quasi mandragor ς indormientibus, quo velut elleboro ingesto resipiscant, aut brallica Lumpta redeant ad sobrietatem, aut vehementius incla mali vellicatique expergiscantur. Quae veniς spem faciunt, adhibenda trepidis ac meticulosis , praesertim in mortis discrimine. Quanquam nec illis sic ingerendus est
perror, ut pharmaco non admisceatur veniae spes:nec hia ita sunt adhiben-
144쪽
AD MORTEM. I Ihibenda lenimenta ut fallantur. Si quidem aliud est corrigere, aliud deiicere : rursus aliud consolari, aliud adulari. Proinde non parvi
refert, qui aegrotantibus assideanta Hos oportet ad manum habere varia scripturarum loca, quibus aegrotum nutantem fulciant, vel recitandis, vel enarrandis. Ad idem valebunt precatiunculae apte eo m- positae. Feruntur enim quaedam
ab indoctis compositae, & ab indoctis ingeruntur aegrotantibu S. Sic excitata spe, superest purgatorii terror, quem & ipsum quidam remediis, mea sententia, parum solidis lenire & eximere conantur. Quidam emptitiis diplomatibus promittunt securitatem ab igni. purgatorio, sed vereor ne hoc sit non sublevare aegrotum, sed os sublinere morituro. Rectius fa-eiunt, qui missis ac precibus piorum hominum, necnon eleemo
synis suadent minuendos esse puriatorii cruciatus. Sed omnium ef- eacissimum est , si moneatur aegrotus,
145쪽
i i DE PRAEPARAT.grotus, ut quantum potest excitet fidem & charitatem erga Deum &proximum , ex animo condonet omnibus a quibus laesus est , ac morbi cruciatus, mortemque imminentem amore Christi patienter ferat, totum se per omnia submittens voluntati divinae , reputans Deum non iudicare bis in
ipsum,& Christum pro nostris delictis in cruce dependisse poenas. Ex his fontibus, & potissimum ex illius sanguine petat ignis purgatorii refrigerationem. Atque ita sibi diffisus , fretus immensa Dei misericordia. Christi meritis, ac sanctorum omnium suffragiis ,
contrito corde, cum religiosa fiducia dicat, IN MANus Tu AS
RI Tu M MEu M. Nulla invidia est, si peccator & infirmus usurpet verba domini sui: Nam ideo caput nostrum haec expressit in sese, ut nos imitaremur qui sumus illius membra, Quod si cui placet & ab aliis sanctis exemplum petere, di
146쪽
AD MORTEM. I 3 eat eum beato Stephano, domine Act. . Iesu aecipe spiritum meum. Exempla magnam habent vim adcommovendos animos. Osten. dunt enim velut in speculo quid deceat, quid secus : quemadmo. dum & in rebus externis vehementius visis quam auditis permovemur: proinde non mediocrem habet utilitatem, frequenter morientibus adesse, ut quod in illis detestandum conspexerimuS,
vitemus, quod pium ac sanctum, imitemur. In illo siquidem articulo apparet qualis sit cuiusque fides, qualis conscientia. Sed nullum invenietur exemplum perfecti ur quam quod dominus noste in seipso nobis expressit. Quum
enim instaret illa nox eXtrema, ad versus imminentem tentationis
procellam communiit suos saer iancti corporis & sanguinis sui
commeatu,nos admones, ut quoties incidimus in casum aut mos bum qui mortem minitetur, pro tinus exomologesi purgemus affectus
147쪽
et 4 -DE PRAEPARAT.ctus nostras, quemadmodum dominus lavit pedes discipulis suis,
pus domini, qui cibus animos nostros fortes & invictos reddet, adversus hostem spiritualem. Domi-inus nullum condidit testamen tu, sed pro testamento fuit sermo totus igneus , quem Ioannes a curatius prosequitur, & institutio sacramenti Eucharistiae in mortis ipsius memoriam. Testamentum sapiebant & illa verba de cruce, Mulier ecce filius tuus, & ad discipulum , Ecce mater tua. De externis igitur paucis agendum
est, de iis quae faciunt ad fidem &charitatem multis. Solent enim verba morientium avidius excipi,& altius insidere mentibus audientium: partim quod nemo creditur
fingere in eo quidem articulo: partim quod mens dum incipit divelli a corpore quo gravatur, Lepe specimen aediti illius libertatis& cognitionis ad quam proficiscitur. Sed redeamus ad xedempto
148쪽
AD MORTEM. I Sris exhmplum. A mystica coena secedit ab aedibus in hortum , ac iussis eo loco subsidere reliquis discipulis, tres tantum sibi adiungit, Petrum,Ioannem,& Iacobum Zebedaei, ut eosdem haberet testes humanae infirmitatis, quos in m 5 te gloriae suae testes este voluerat. His eonfessus est extremam animi tristitiam , quae saepe morte ipsa gravior est: quibus vigilare & orare iussis, rursus seceml ad orandum. In corporali secessu domini magnum est mysterium. Qui se morti praeparat,ab omnibus urba nis ae domesticis affectibus secedat oportet, reipublicet euram abiiciat, possessionum solicitu dinem
penitus exuat, uxorem ac liberos domino commendet, ab amicorum & cognatorum fiducia sese subducat, ne intimos quidem in animi curas recipiat, solus sub dio sit oportet, qui tum velit loqui
cum patre coelesti, quum urget extrema rentatio. Τ et admonet dormientes ut vigilent orentque neg intrent
149쪽
1ις D A PRAEPAR A T. intrent in tentationem. Intrat intentationem , qui se tradit in potestatem tentatoris. Vigilantes autem & orantes perstringit quidem tentatio, sed mox praeterit. Quod
tribus discipulis dixit dominus,
nobis omnibus dixit. Dormierunt illi,& ideo succubuerunt tentationi. Petrus omnium fortissimus abnegavit dominum , caeteri metu diffugerunt, magis etiam abiuraturi, si similis terror fuisset obiectus. Itidem in mortis discrimine vincitur infirmitas humana , nisi puro affectu,nisi cum invicta sid eia imploraverit auxilium illius,
qui solus vivificat mortuos. Porro quo pacto sit orandum in eo rerum statu, exemplo suo redemptor monstrare dignatus est. Flexit genua, parum hoc est, prostravit sese
in faciem. De terra clamavit ad patrem, tam valide, ut vox deprecantis e discipulis tribus, qui ad lapidis iactum aberant , alioqui&somno gravatis, exaudiretur. Bis ad dςprecationem rediit , Ieroea-
150쪽
A D MORTEM. I Tdem verba repetivit. , Non sicut
ego volo, sed sicut tu. Flectit genua , qui se totum subiicit voluntati divinae: procumbit in faciem. qui sibi totus displicet, totus suis diffidit viribus ac benefactis, nec aliunde sperat solatium quam amisericordia domini. Nec statim desperandum, si differtur consolatro: iterum atque iterum redeundum est ad clamorem , non oris
sed cordis. Etenim si nos quod
dominus externe fecit, spiritualiter imitemur, aderit bonus angelus, qui sudorem sanguineum abis stersurus est ab animo nostro: &aut eripiet a discrimine, aut robur addet spiritui, ut mortem fortiter
perferamus. Postremo cum domino nudi crucem ascendamus oportet procul ab omnibus terrenis affectibus, ad coelestis vitae amorem erecti, ut cum beato Paulo dicere possimus, mihi mundus crucifixus est, & ego mundo: atque ibi tribus assiri clavis, fide, charitate, & spe constanter perseve-g v remuS,