Desiderii Erasmi Roterodami De virtute amplectenda oratio. De praeparatione ad mortem. De morte declamatio. De puero Iesu concio pronunciata in schola coletica, Londini olim instituta

발행: 1641년

분량: 247페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

138 DECLA M A T Pomortem delinias. Ea nec formae parcit, nec opibus, nec aetati, nec imperiis. Atque ob idipsum arquiore ferenda animo, vel quod inevitabilis, vel quod tam ex aequo' communis omnibus. Iam vero quid ego tibi recensere pergam tot Ethnicorum, exempla , qui suorum interitum excelso infractoque tulerint animo' A quibus animi formidine superari Christianos, nonne turpissimum videatur Nunc tibi succurrat nobilis illa meritoque literis omnium celebrata Telamonis & Anaxagorae Vox, Sciebam me genuisse mortalem. Succurrat Pericles Atheniensium dux, non tam eloquentia, quam animi fortitudine celesibris , qui cum intra quatriduum duobus mirificis '' adolescentulis orbatus esset, solito vultu , atque adeo coronatus etiam in conelone disseruit. Succurrat Xenophon ille Socrate praeceptore dignus , cui cum inter sacrificandum mors filii esset nunciata,coronam modo de-

162쪽

Da MORTE. Lysin suit, atque eandem mox reposuit , simulatque fortiter in acie cecidisse cognovit. succurratDion. Syracusanus , qui cum in amicorum consessu nonnihil agitaret, ac subito tumultu in sedibus coorto,

sciscitatus quid esset rei, didicisset filium de tegulis lapsum interi L

se, nihil commotus, iussit extincti corpus mulieribus rite sepeliendum tradi, sese quod instituerat

non omissurum. Hunc imitatus

Demosthenes amissa filia charissima atque unica, septimo ab eius obitu die coronatus , & candido vestitu ad populum prodiit. Cuius facti.& si dom confirmavit & illustravit gloriam , Aeschinis inimici.

criminatio. Succurtat rex Antigonus, cui cum nunciatum esset, filium in extraordinario conflicta concidisse, paulisper cunctatus, &intuitus eos qui renunciarant , magno quidem animo, Sero , inquit, interisti Alcinoe snam id eratntio nomen j qui tam temere in stes te conieceris, neque ruae

163쪽

16o DECLAMATIO salutis, neque meorum memor

monitorum. Quod si Romana te magis capiunt exempla , respice Pulvillum Horatium, cui Capitolium dedicanti cum nuncia turn esset, filium vita defunctum esse,

nec manum a poste removit, neque vultum a religione ad privatum dolorem flexit. Respice Paulum Aemilium, qui intra septem dies duobus amissis filiis, progressus in concionem , ultro populo Romano gratulatus est, quod publicam fortunae invidiam domesti eo luctu redemisset. Cogita Qu. Fabium Maximum,quicum filium consularem,&egregiis clarum gestis amisisset , consul in concio nem prodiit, & encomtum filii rea

citavit. Intuere Catonem Censorium , cui cum filius natu maior

obisset, singulari ingenio, summa

virtute iuvenis, adhaec praetor iam designatus, nihil tamen hoc casa commotus est, ut Reipublicae negocia segnius administraret. Ociscurrat Martius, eognomento Rex,

164쪽

DE MORTE. I 62 is cum filium summae pietatis, magnae spei, postremo unicum a- fisset, orbitatem suam adeo intracto tulit animo, ut statim a rogo iuvenis curiam peteret, ac Senatum legis ferendae causa evocaret. Occurrat L. Sylla eui filii mors nihil omnino aeerrimam illius in

hostes virtutem contudit, nec effecit, ut falso sibi Felicis cognomentum usurpasse videretur. L. Bibu- Ius postero statim die, qua utrumque filium interfectum cognovit, ad solita officia proeessit in publicum. Huius collega C. Caesar,eum Britanniam peragraret, & filiae mortem didicisset , tamen intra tertium diem imperatoria obiit munera. M. Crassus in Parthico

bello, eum filii eaput pilo pr fietum conspiceret, nam id hostes ludibrii causa propius . accedentes Ostentabant, conviciis etiam exasperantes calamitatem, usque adeo non est animo consternatus, ut repente per omnes ordines equo circumvectus clamaret, suum hoc malum

165쪽

161 D E e L AMA T Iomalum privatim , caeterum publicam Reipublicae salutem in militum incolumitate sitam esse. Atque ut omittam exemplorum agmen, Gallos, Pisones, Scaevolas, Metellos, Scauros, Marcellos, Aufidios , Claudius Caesar cum eum amisisset, quem & genuerat& adoptaverat, ipse tamen pro Lostris laudavit filium , in conspectu

posito corpore, interiecto tantum modo velamento, quod Pontificis oculos a funere arceret, & flente

populo Romano, solus non flevit pater. Atque ut hos qui de imitari pulchrum,ita turpissimum sit, non

praestare viros eum animu, quem foeminae praestiterunt. Cornelia duos filios, Tib. Gracchum & C. Gracchum, & occisos vidit,& insepultos. At consolantibus amicis, miseramque dicentibus:Nunquam, inquit, non felicem me dicam, quae Gracchos peperi. Sed quid nos liquex prilcoru annalibus repetimus ZQuasi vero non quotidiana vita satis exemplorum suppeditet tCircum-

166쪽

Da MORTE. Circumspice vicinos, circumlpice cognatos Sc assines, quot reperies etiam mulierculas, quae mortem liberorum moderate ferant In tantum non opus est ad hanc rem

magnis philosophiae prassidiis.

Nam siquis modo secum animo Ieputarit, quam calamitosa sit haec nostra omnis vita, quot periculis, Suot morbis, quot casibus, quot curis, quod incommodis, quot vitiis , quot iniuriis sit obnoxia, qua exigua pars eius nobis abeat, non dicam cum voluptate, sed non , aliqua aegritudine contaminata, deinde quam fugax etiam ac praeceps, propemodum etiam gratulabitur iis, qui matutius eam reliquerint. Brevitatem graviter ex inpressit Euripides, qui vitam moris ratium dieculam unam appellat. Sed melius Phalereus DemetriuS, Euripidem castigans, qui eam non potius temporis punctum dixerit. Optime vero Pindarus, qui vitam

hominum umbrae somnium appellat. Res duas maxime nihili

167쪽

i6 DECLAMATI Oeoniunxit, umbram & somnium, ut plane quam sit inanis hare vita, demonstraret. Porro quam eadem 1it calamitosa, probe perspexisse videntur antiqui Poetae, qui mortaliu genus non alio epitheto rectius insigniri posse iudicarunt, quam fi eos , id

est, calamitosos ac miseros cognominarent. Nam prima pars aevi, quae quidem optima putatur, sese nescit. Mediam protinus negociorum tumultus, curaeque excipiunt. Extremam morbi ac senectus o cupat, ut de felicissimis interim ais gamus. Quis igitur non optimo iure probet illam Sileni sententiam , optimum esse non nasci, proximum, quam Ocyssime aboleri 3 Quis non approbet Thracum institutum, qui nascentes luctu lamentisque excipiunt: rursum exeuntes E vita gaudio gratulationibusque prosequi solent 3 Quod si quis ipse sibi narret, quae sitis auditoribus solitus est Hegesias , is δέ suam morte optabit potius, quam

168쪽

quissimo feret animo. At obstrepit interim paternus dolor. Ante diem periinperiit adhue ephoebus, periit optimus,ac singulari pietate filius, vitaque longissima dignus. Queritur naturae vices inverti, quod filio pater iuveni senex superstes sit. Sed obsecro te per Deum immortalem , quid tandem appellas ante diem λ Quasi vero non unusquis. que vitae dies & supremus esse possit. Alius inter materni latebras uis teri, vixdum homo praefocatur, &inter fingentis adhuc naturae mainnus intercidit. Alius dum naseitur, alius dum vagit in cunis, abis ripitur: alius in ipso statim arvi flore, vixdum percepto vitae sensu, perit. Ex tot hominum milibus, quam paucis datum est ad senectae limen quemadmodum vocat Homerus, pertingere Hac nimirum lege Deus animum in huius corpusculi praesidio constituit, ut quo

cunque die, quocunque momen

to iusserit decedere,protinus inde sit

169쪽

DECLAMATIO sit exeundum. Neque vero quisiquam ante diem evocari sibi videri possit,cum nulli sit certiis dies praescriptus, sed is demum legitimus sit dies, quemcunque imperator ille noster supremum esse voluerit. Nos si sapimus, unum quemlibet perinde ut supremum operiemur. Quanquam in tanta vitae brevitate fugacitateq;, quantulum quaeso refert, paulo serius, an maturius eximarisὶ Neq; enim magis interesse videtur, quam cum plures ad capitis supplicium ducuntur,primu S, tertiuS, an octavus feriaris, nihilominus mox feriendus. Quid enim aliud ipsa vita, quam perpetuus quidam ad mortem cursus Nisi quod eommodius cum his agitur, qui a tam laboriosa vitae functione maturius dimittuntur. Verum ut amentis est, iniussu imperatoris e castris excedere: ita stulti atque ingrati, missionem a duce celerius datam non libenter amplecti, maxime si iam

non sine laude discedat qui dimi-titur

170쪽

Da MORTE. 167titur: sique ad praemium, non ad ignominiam avocatur . Neque enim convenit aevi spacium solstitiis metiri. Recte factis testimanda est aetas, ut is diu vixisse putetur, non qui plurimos annos λωμαχ-

θος αρουρης, ut inquit Homerus, terram pressit,& numero addidit, sed qui gnaviter peracta vitae fabula, honestam sui memoriam posteris reliquit. An quereris, quod statim tibi talem filium dederit Deus, qualem optasses post annos multos evadere Quid quod neque usque adeo praemature defunctus

est noster adolescens. Iam vicesimum attigerat annum , qua quidem aetate, mea sentetia ptimum

est mori, quia vivere dulcimmum. Iam patriae civem bonum, iam pa trifiliu pium, iam aequalibus convictorem iucundum, denique superis bonam & integram mentem praestiterat. Decessit vitioru ignarus, calamitatum imperitus. Porro quid allatura fuerit 'ita longior incertum . Certe plerumque neri

SEARCH

MENU NAVIGATION