Desiderii Erasmi Roterodami De virtute amplectenda oratio. De praeparatione ad mortem. De morte declamatio. De puero Iesu concio pronunciata in schola coletica, Londini olim instituta

발행: 1641년

분량: 247페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

18 DE PRAEPARAT.

Matth is potuit ingredi domum illius i. fortis, & ipso alligato diripere vasa illius. Quid adhuc superest tentationumὶ Mors, mors inquam illa, ad cuius mentionem contristatur omnia. Haec nec vi depelli,nec fuga vitari, nec artibus eludi potest. Primus naturae assectus est, ut quaeque res, quod est, tueatur. At mors adversus hunc naturae aia fectum minitatur exitium, hoc detestabilior, quod coniunctissima' dividit. Nulla enim arctior copula quam corporis & animae. Et hunc horrorem nobis domini clementia leniit. Primum quod ipse nostra causa non gravatus est moristis horrorem, & mostem ipsam, . eamque ignominiosam iuxta atque acerbam in se recipere. Neisque quenquam sanctorum quam-I1bet insignium ab hac immunem esse voluit,non Abraham fidelem, non Mosen familiariter dilectum, non David virum secundum cor suum, non e prophetis quenqua,

non Ioannem Baptistam, de quo

extat

62쪽

ΑD MORTEM. ,s' extat magnificum domini testimonium , non matrem unice di

lectam, non saltem E discipulis illun , quem prae caeteris amavit impense. A primo homine usque ad consummationem mundi , statu tum est omnibus semel mori. Unde Graecis dicta τὸ quod omnibus ex aequo sit distributa, regibus, pontificibus, latra pis aeque ac colonis & mendicis. Cuius igitur impatientiae fuerit,

nolle tolerare malum, cum talibus tantis ac tam mulcis commune Tu quod naturae velis nolispersolvendum est, refugis cum Omnibus sanctis subire ὶ Qui natura erat immortalis, pro te Iactus est mortalis : Et tu quum morti sis

natus, ac toties mortem comme

rueris, postulas unus omnium haberi immortalis 3 Hic igitur tecum reputa quot & quales habeas consortes , & aequiore animo feres conditionem tuam. Alioqui nihilo verecundius est indignari quod morituri sumus, quam si indigne . c 6 mur

63쪽

e, o DE PRAEPARAT.mur quod nati sumus, aut quo dhomines conditi sumus non angeli. Hoc est primum mortis leniis mentum, haudquaqua exiguum. Id fiet effieaeius, si veram tubducamus rationem, qualia sunt quae hic relinquimus. Multos enim discruciat mors, tantum intuentes quae commoda hic relinquant. Tum in mentem veniunt, iucundus solis aspectus . pulcherrima

coeli maehina, amoena mundi ver nantis species, lusus, convivia, uxor, liberi, domus, horti. Sed aperiendus est alter oculus , quo perspicias quanto plus malorum hic relinquas quam bonorum , & in his ipsis quae bona videntur, quantum admixtum sit calamitatis &amaritudinis. Recurrat memoria per Omnes vitae gradus, quam sordida coneeptio, quam periculosa gestatio , quam miseranda nativitas, quot malis exposita infantia, quot obnoxia iniuriis adolescentia, quot vitiis inquinata iuventus, quo curis districta virilis aetas, quam

64쪽

AD Mo I: T E M. 62 quam ealamitosa senectus:& haud scio an quenquam reperturus sistam felici sorte natum, ut si Deus

concedat iisdem vestigiis ab ipso

conceptu per omnem acti temporis seriem ad senectutem recurrere, iisdem fruituro bonis, eadem perpessiiro mala , accepturus sit conditionem. Quam igitur insignis incogitantiae est , tantopere conturbari, quum est deponendu, . quod nobis si liceat ab integro repetere,simus recusaturi. Omitto nunc mala, quibus haec vita sie est involuta, ut quidam ethnici iudi-

earint nihil a diis, ut illorum more loquar, homini datum beneficentius, quam quod addiderint facultatem abrumpendi vitam quoties visum fuerit, & nobilis ille poeta non dubitarit pronunciare, Nullum esse animal homine calami tosius. Quod si levis est ethnici vatis auctoritas, Ecclesiastes ille sacer non veritus est seribere, mellorem esse diem mortis quam nativitatis. Tantum de malis . nunc

65쪽

s1 DL PRAEP Αα Α T. de bonis . Subducito, rationem quantum curarum ac molestiarum attulerint opes, a quibus nunc

divelli non potes. Quanto pluSaloes quam mellis attulerit uxor,

cuius amore nunc horres mortem. Quantum attulerit solicitudinis liberorum educatio , quantum offensionum ac dedecoris illorum mores. Ad de his animuisshominis semper in peius vergentem. Ut enim non sit in omnibus. certe in plerisque verum est illud Augustini, Qui maior est aetate, malog est iniquitate. Denique pone ad dexteram huius vitae commoda, ad levam incommoda , α expende totius aevi quod hic agimus brevitatem. Infantia non sentitur , adolescentia praetervolat aliud agentibus, iuventus excipitur variis curis, senectus obrepit imprudentibus. Quid autem est haec tota summa, nin punctum ad illam aeternitatem ad quam emigramus, siquidhm hic pie vixerimus: extrahimur,si impie. Harum

rerum

66쪽

AD MORTEM. 6 rerum seria contemplatio non leve remedium est adversus horrorem mortis. Alterum est, hoc etiam essicacius, quod dominus pro te moriens effecit, ut mors quae prius erat transitus ad inferos,

nunc sit ianua coeli , & quae olim

fuit initium aeternorum cruci μ-

tuum, nunc sit aditus coelestium gaudiorum , ut iam Christo fidentibus mors non solum damnosa non sit, sed summopere lucrifera. Ac ne qua pars hominis desideraretur , ipse resurgens cum sanctis compluribus fecit nobis certissimam spem , fore ut corpora revI-viscant in novissimo die , iamque glorificata recipiant suam quaeque hospitem animam, solatio deinceps futura, non oneri. Sed de morte mox incidet dicendi locus.. Ut autem peragamus, quod nunc

agimus, superest his omnibus in

unum acervum conflatis terribilius malum et Tartarus, unde ne ingant redire quenquam, absorbens omnia, nec quam reddens de-

67쪽

μ DE PRAEPAR AT. Vorata. Hoc est barathrum desperationis, &ut Apocalypsis loquitur, mors secunda. Cogitet quinque qualis sit illa vita, ubi lummum malorum est immortalitas,

ubi magna cruciatus pars est daemonum & impiorum hominum societas, ubi ignis nunquam extinguendus , ad quem noster collatus, mera glacies est: adde quod illic ineendium est minima dolorum portio, qui tamen tanti sunt, ut ab hominis intellectu comprehendi non possint , sicut nec piorum felicitas. In malis lieet gravissimis, licet diutinis , aliquid tamen levamenti adfert spes, veluti stellula quaedam procul allucens in densissima caligine , sed gehenna cum summis malis summam habet desperationem. Huius igitur horror superat omnem horrorem, quem tamen clementissimus redemptor ut nobis mitigaret, in

sese recipere dignatus est. Quod

in horto expavit, & angore extremo sic correptus est, ut seclaret

68쪽

AD MORTEM. os, sanguinem, nostrae naturae erat infirmitas. Quod autem affixus cruci clamat, Deus meus, Deus meuSquut deseruisti me Longe a salute mea verba delictorum meorum: videtur gehennae horrorem animo persensisse. Quid enim superest a Deo destitutis , nisi extrema desiperatio λ Nec mirum videri debet , si hanc tristissimam affecticianem in se recepit, qui peccata Omnium in se receperat, ut utrunque malum nostris viribus insuperabile, sua misericordia redderet superabile Nec ista minuunt diis enitatem redemptoris, sed ineffa-ilem arguunt charitatem erga genus humanum. Sub eiusdem typo David loquitur in Psalmis:

Circumdederut me dolores moristis , & torrentes iniquitatis conis turbaverunt me, & praeoccupave runt me laquei mortis. Nos gehennam merueramus, ille innocens expavescit pro nobis, quo si similis affectus invadat animum nostrum ex scelerum conscientia, Vel

69쪽

σέ DE PRAEPARAT . vel ex imbecillitate naturae, non

abiicia inus nosmetipsos , sed in Christum intentis oculis etiam dein sperando speremus. Desperet licet caro, desiperet ratio, tamen ex

ipsis inferis fides clamet ad domi innum, quemadmodum Ionas iam deploratus de ventre ceti clamavit& exauditus est. Nam & id com- . monstrat Psalmus, quum protinus adiungit: In tribulatione mea in invocavi dominum , & ad Deum

meum clamavi, Et exaudivit me

de templo sancto suo. Dei templum Ecclesia est, haec est arx fidei, urbs fortitudinis nostr ς Sion. Hupsi quis vel ab extremis inferis intendat clamorem viva adhuc scintilla fidei, exauditur. Ergo quum universae vires hominis demersiae sunt ad inferos , fides tamen clamet cum beatissimo Iob : Etiamsi occidat me sperabo in eum. Nam hoc est, cum fiduciae magistro Abraham contra spem in spem credere. Haec igitur tanta mala domini bonitas nobis non mitigavit

70쪽

AD MORTEM. ' 67 ac fregit tantum, ut licet lacessant

ac territent, tamen extinguere non valeant, verum etiam extrema da

mna nobis vertit in opimum lucrum. Quid enim laedit peccatum adhaerentes Christoὶ Quid Z ni si ut ubi abundavit peccatum, abundet

ει gratia, & plus diligat, cui plus dimissum est. Quid proficit Satanas indesinenter incessens mem

bra Christia Quidὶ nisi quod auget

illorum praemia, & illustrat coronas. Quin & ea mala, quae nobis iuxta mortalitatis conditionem cu piis pariter & impiis sunt communia , redemptoris clementia vertit nobis vel in lucrum , vel in medicinam, quanquam & hic lucrum est: in lucrum , si a peccatis immunes ista toleranter ferimus domino gratias agentes pro Omnibus: in medicinam, si quid residet in nobis repurgandum vel sectione vel ustura,vel amaro pharmaco. Quo de genere sunt, morbus, paupertas, senectus, orbitas, aliaque innumera, quibus. tota homi-

SEARCH

MENU NAVIGATION