Commentarium in Bullam Pauli 3. licet ab initio, datam anno 1542 qua Romanam Inquisitionem constituit, & eius Regimen non Regularibus, sed Clero Seculari commisit. ... Accessit Appendix HistoricoTheologica de Proscriptione sub annum 1725 ..

발행: 1750년

분량: 310페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

Tribunali, ex quibusdam actis, &C- stitutis, in praejudicium haud admodum

lave Regum, ac Principum. Modo vero longe aliter se res habet. Mitto quod nulli uini Exteri Cardinales in Tribunali S. Universalis Inquisitionis. Minori utique fama , ac decore Sanctissimi Tribunalis : Videntur a pluribus jam annis data opera Dominicani Fratres obstitisse , ne in S. Officii Congregationem cooptentur exteri Cardinales, qui fortasse non sinerent se regi ad nutum Dominicani Commissarii. Quo Consilio male profecto meriti sunt Dominicani de dignitate, atque Auctoritate Romana: Inquisitionis, cujus Decreta longe majori obsequio venerarentur, vel eae ipsae Nationes, a quibus caeteroquin non reincipiuntur,si eam Congregationem scirent, non ex Italis tantum , sed etiam ex praecipuis aliorum Regnorum. Cardinalibus . si quando Romae morentur , coales-

Illud perniciosius, quod Censurae de Doctrina ac Libris, ab uno Fratre eodem que Dominicano pendent, Commissario videlicet, una cum aliis tribus Fratribus sui ordinis praecipue. Nam t. Si Doctrinae, vel Libri Author chum Dominicanis sit, penes Com-

222쪽

missarium est,denunciationem,ab Accusatoribus intentatam negligere, vel in aliud tempus differre , interea autem temporis Auctorem monere, quemadmodum factum esse cum Quesnello, testatur Lassi-teau in Histor. Constit. lib. I. Potest unus, aut alter Censor de, signari, constrictus amicitiae vinculo cum Dominicanis: ab hujuscemodi autem Censoribus , quidni fausta omnia , atque ad votum suum sperare, Dominicano Cominmissario liceat Z per quem deinde Cardinalibus approbanda proponantur, &C. 3'. Quid est facilius, quam ut his amicis Censoribus, totus Fratrum chorus applaudati Nempe magna illa nomina, Reverendissimus Commissarius cum suo socio, Reverendissimus Magister S. Palatii , Reverendissimus Generalis Domini, Canorum,&C. Haec ubi praecesserinr,quid, rogo , facient Inquisitores Cardinales, quam M Censuram fluentem approbare, Doctrinam Librumque absolvere Secus autem fiet, cum Libri, vel Doctrinae Auctor invisus, atque ingratu Dominicanis est: An non ita factum est de Amadaeo Guimento, qui uno opusculo complures Dominicanorum Theologorum, in Theologia Morali, dc Casuistic ςrrores , laxasque opinionςs , Jpiis Au,

223쪽

thorum verbis exscriptis recitavit 3 non

tamen probavit , ut diserte professus est sub Libri initium. Hic scilicet Author , ut a Jesultis suis accusationem depelleret Theologiae laxioris , quod crimen Ian- senistae , praecipue in Galliis ubique, &magnis vocibus per nabant: Libellum aggrestus est, quo ostenderet, & valde paucas laxitates a suis Fratribus Jesultis transcriptas, & complures, ac graviores in Thomistis Theologis praeextitisse. In eum Librum magni fuere motus in Gallia,

sed ut ea erant latis turbulenta tempora,

nescias utrum illi clamores tribuendi sinthono Catholicorum Zelo , an malo Jansen istarum; qui clanculum bonos ipsos Catholicos, specie pietatis inflammarent. ut suos etiam clamores admiscerent : Vincentius Baro, aliique accularunt Guimentum, quod tam multos errores

Dominicanis Scriptoribus, non satis fideliter appingeret. Causam suam propugnavit Guimenius in Libello alio , quem obtulit S. Congregationi Indicis: Singula Auctorum loca recitavit, eaque diligentia expendit , ut Vincentii, Baronis Calumnias omnino discusserit , legitur Li. bellus Apologeticus in Tom. I. Apolo gelici P. Fabri. Ea fuit rei evidentia, ut

Hispana Inquisitio, in qua non imperant

224쪽

Dominicani Fratres, nullam notam Gu mento inusserit, ejusque lectionem universis Hispanorum Ditionibus permittat. Romae autem ter vetitus est Guimenti Liber, ac semel exustus manu Carnificis sub Innoc. XI. ut a quo Pontifice, specie moralis severioris decepto, per subreptionem , & vibreptionem extorserant laudes Arnaldi, dc aliorum Jansenistarum: ab eodem Guimcnius ad flammas damnaretur. Quam in causam refundas, tam dissimilem agendi modum λ Nempe Dominicanus Commissarius Romae est, qui in Hispaniis non est. Haec cum exterisciant, mirabimur eis imminutam esse existimationem Romanae Inquisitionis, ut si haec ad Hispanorum Inquisitionem Epistolas mittat, nullum expectare responsum possiti Epistolae ipsae Provinciales Haeresibus, ut Catholici omnes Concedunt, faedae, ac deformes, contra Gratiae sufficientiam, tamen mollissima proscriptione vetitae sunt, nec ad ignem manu Carnificis damnatae', ob laesam Fidem : quemadmodum Guimenius ob laesos Domini-

Non deerunt, quibus salsa scribere videar, quod Commissarium Dominica num cum suis, fere Dominum Judicio-xum appellem: cum certum sit ex Cardi-

225쪽

nalium Decretis ista pendere : Vertim quicunque publicorum negociorum paulo peritior sit , intelliget profect b omnia fere esse penes primarios hujusmodi Αdministros : atque in eorum potestate constituta. Pius IV. Judicium in Carallas instituit, octo gravissimis Cardinalibus in Iudices designatis , per quos lata esst severissima Sententia in Caraitis , Pauli IV. Nepotes. Causam retractari jussit S. Pius V. iisdem fere datis judicibus: qua de relegendi Betovius , dc Laderchi in Annaulibus Ecclesiasticis. Absoluti autem Rei

fuere, ac prior Sententia rescissa, damnato Ρrocuratore Fiscali , qui in prima causae cognitione, iniquum se praebuerat. ,, Fuerunt porro plerique eo tempore Jurisconsulti, ait Spondanus ad ann. I s6o. ,, n. 2. qui constantiss1m 8 asseverarunt ,

,, Judicium sub Pio IV.) iniquum fuisse, , , ob ea quae, Cardinalis, Pauli IU. jussu a, , se facta esse contendebat ... iis , quae sibii, objecta fuerant moreRomano,quaestioni ac tormento subjecto, non expres sis, Dilationibus quas petebat, non con ,, Cessas, Patronis ejus raro auditis. V Nimirum Fiscalis Procurator, multiplici hac illata injustitit, iniquam sententiam ab aequissimis Iudicibus extorsit. Cujus iniquitatem alio subrogato Procuratore

226쪽

Fiscali ι detexerunt, atque ipsim et agnovere. Quid ex his in Commissarium S. Ossicii derivari possit, Lector per se ipsum intelliεat. 'Iam vero etsi Romanae Inquisitionis Decreta ab exteris Regnis non recipia tur , famam tamen Autoris Libri ac Doctrinae gravissime vulnerant, Catholic rum judicio , ac nigram notam appin gunt. Quotusquisque enim Doctorum est, qui non plane invitus audiat. Is quem

vulgasti, Liber proscriptus est Z Quod si de juribus Regiis, Libri argumentum sit:

qua occasione Fratres, partim ex Curiae Romanae adulatione, partim ex inscitia, in proscriptiones effli si esse solent : pii quique viri, ac Deum timentes scrupulis anguntur, in Libri Doctrina sectanda, quamvis moribus Regni conformis sit. Haud feliciter itaque provisum est, ut tantus gladius , utraque parte acutus, in manu Fratris sit , quem persaepe nulla Nobilitatis, nulla prudentiae , nulla Doctrinae , nulla insignis probitatis egregia laus honestat. Audiendus Spondanus ad ann. Is I 6. n. I 6., quo in loco de Regularibus loquens, praecipue qui autoritatem Inquisitionis exercent, ab Episcopali audi oritate abstractam , ac divulsam , aliaque obtinent insignia Privilegia: haec scri-

227쪽

psit. Hoc unum iane dolentissime , cum ,, gratia Sedis Apostolicae, cui obsequen- tissimum equidem me in omnibus profiteor, & exhibeo ι' quam plurimo ,, rum aliorum nomine conqueri liceat ;,, quod frequenter eos angit, ac pungit; dari centenis, ac millenis homuncio-

nibus, ac plerumque ignaris quod ta- men absque praejudicio existimationis is plurimorum dictum sit) in singulis Provinciis, ac Dioecesibus, quod ea- is rum Archiepiscopis , & Episcopis , si Apostolorum Succetaribus , divini-' tus in participationem muneris Su-V premi Pontificis , cum debitis hono

is ris obsequiis vocatis , quantumvis Doctrina, & rerum experientia praestan-' tibus, adeb prohibitum Pontifices velint : ut vix post multas initantes pe-' titiones, molestas pulsationes , atque ' importunas flagitationes , ad aliquam Privilegiorum Regularium communi-' eationem admitti possint. An hoc est Episcopum esse. V Hadtenus suo , &aliorum Episcoporum nomine, Spon-danus Episcopus Apamiarum. Si adeo acerbe queruntur Episcopi de Privilegiis ac potestate Regularium, quid putabimus a tot Urbibus ac Pagis dici, qui tot Regularibus Inquisitoribus, eorumque VI-

m ' . carus

228쪽

cariis in i rebus gravissimis, maximique momenti subjiciuntur Z An non etiam

cum Spondano, de centems ac mιllenis ho-:muncionibus , ac plerumque igna=is conque-irentur Z Quid sentire de his existimabimus Regna, atque eXteras nationes, quarum clarissimi viri , ipsaeque Academiae

obnoxios sese vident , . Censuris ac proscriptionibus ε, quae nomine quidem Romanae Inquisitionis seruntur : revera tamen Dominicano Commissario referuntur acceptae Z Academiae Duacenae quam turpis nota, levi de causa inusta sit, in proscriptione Censurae Duacensis per Indicis. Congregationem, ante paucos annos, Belgae adhuc gravissime dolent. Neque illa omittam, quae idem Spon-danus habet ad ann. Is I 6. n. Is . , ubi do

Regularium Privilegiis, in damnum Juris Episcopalis disserens. An propterea, inquit, Episcopi, qui in participatio-- nem muneris dati sunt a Deo, indi- ,, gnius habendi sunt, quam Regulares, ,, qui in solum merum obsequium post- , , modum instituti sunt i Est , inquit , is Spondanus, eritque , quamdiu res itam perstiterit, perpetua, dc aequissima Epis-

229쪽

ne Regulares, immoderatis Privilegiis.

plus aequo immunes sint ab Episcoporum autoritate , Iurisdictione , correctione et sed aliud longe gravius in querimoniam veniat, scilicet, qubd Librorum Censura, ac proscriptio, summum erudito , atque ingenuo Scriptori malum , nutu Fratris Dominicani, aut feratur , aut ferri Cu

retur.

Εb vel maxime, quod non Libri tantum proscriptio, sed proscriptionis modus levior , aut gravior, totus sere est ex arbitrio, aut artificio Dominicani Commissarii, ac Reliquorum Fratrum. ΕX gr. anno ls44. die 16. Maii proscriptus est Liberculus Jesultae cujusdam : quod actus. quosdam de se veniales, dc solum ex pravo affectu, & miratione mortales, appellaverit f. bimpudisos : Authorem non excuso , sed vehementer damno; clim enim actus ii, sin minus speculative, saltem in praxi, ut plurimiam mortales sint: proculdubio absoluti8 imparitas appellare debuisset , neque inusitata loquendi formula praebero legentibus , aut erroris suspicionem, aut sta alum. At quoniam suus iustitiae modus est , nec supra randignum peccata puniri, ves divina, vel huma jura permittunt : quid causae esse potuit, ut error incautus potius, quam pertinax , scrip-

230쪽

tionis, quam mentis, tanta, ac tam gravi censura plectreretur , quantum vix iusti-huit Quesnelli liber haeresibus pluribus scatens , iisdemque turpissimis Z Ρroscriptus enim fuit Liberculus ille Inquisitionis Decreto , damnata sunt exemplaria , etiam manu scripta, ac defensiones imposterum edendae et qua ratione vix in Quesinnelli libros animadversum est , non autem in ipsas Epistolas Provinciales, Ilicde Jansentano dogmate refertas. Qui hae narrari audiunt , Itali , atque exteri: an ita rationis expertes sunt, ut ea vel Pontifici, vel Cardinalibus tribuant 8 Neutiquam profecto. Verum quamquam Dominieano Commissario, aliisque Fratribus ea sint tribuenda, inficiendum tamen mi minὰ est, multum indὰ odii, ac malevolentiae , multum querelarum apud cujuscunque ordinis Viros excitari. Quapropter illi ex Fratribus, qui haec nomine sanctissimi Tribunalis fieri curant, ad eX-plenda privata odia in Franciscanos, aut Iesultas , pessime merentur de Communi apud homines fama Romanae Inquisitionis, quam profecto famam plurimum re fert , ad Ecclesiae contemptum vitan dum , esse optimam , atque integerri

mam.

' Accedit observatio relatu dignissima. .

SEARCH

MENU NAVIGATION