장음표시 사용
331쪽
Deus patefecerat , aperte fatetur,egentia diuinam compre hendi non posseὸ dicens, Mirabilis facta est scientia tua ex me . . Esaias autem quanuis maiestatem Dei acerrime contemplatus esset, nihil tamen nobis certi de diuina essentia attulit . nain ea uaticinatione, quam de Christo habuit, sic scriptum reliquit, Generatione ipsius quis dicendo consequetur Patalus uero uas illud electionis, qui loquen
tem in se habuit Christum, quique usque
ad tertium coelum raptus erat, cui de nique uerba arcana elant concredita ,
quae homini eloqui religio est, qua nobis, quaeso, de essentia Dei doctrina reliquit equi cum ad singulares dispensationis rationes inspexisset, tanquam e vertigine laborans ob arduam speculationis uiam,i illam uocem edidit, o altam sapientiae, cognitionisque Dei opulentiam; quam penitus recondita eius iudicia, quam abstrusae sunt ad perscrutandum rationeS QIod si ij haec , qui Paulum cognitione adaequarunt, assequi non possitnt, quanta eorum est arrogantia,qui se scire essen tiam Dei profitentur λ quos profecto perlubens rogauerim,ut mihi terrae, in qua cosistunt, & ecqua iusti sunt,naturam ac eiai sentiam
332쪽
sentiam exponerent. quod si de hin,quae humi & ante pedes sita sunt, perspicue ac sine ulla haesitatione disseruerint, tum ipsis de his,quae sub intelligentiam nostrano cadunt, fidem habebimus . Et quemadmodum aiunt Adam ex Deo ortum esse, ita nos quaeramus de ipsis, Deus ex quonam Z non'ne in promptu cuiuis respondere est, ex nullo λ quod autem ex
nullo est, id nimirum principio caret; at quod principium non habuit, id ingeniatum sit necesse est .quare sicut in homini isbus non erat essentia, nempe illa ex quo,
ita etiam neque in Deo, qui uniuersis praeest, essentiam dicere possumus, uideli cet illam ex nullo; quod idem est ac si dicas ingenitum esse . qui uero id,quod principio caret, esentiam esse dicit, perinde facit ac ille, qui, si rogaretur quae fuerit
essentia Adam, & quae ipsius natura, re sponderet, non ex coniunctione uiri &mulieris, sed diuina manu fictam atque formatam esse. Q ais igitur amplius reliquus est nobis cognitionis modus λ respondeant nobis, qui ea, quae ante pedes sunt,nihili pendunt, coelum uero ac OmneS coelestes uirtutes penetrant, si coeli magnitudo mensuram humanae mentis
333쪽
excedit,naturam sempiternorum quomodo inuestigando consequi poterunt si sol,qui in nihilum occidit,est adeo uen stus& magnus; celer quidem si motum
respicias : attamen ordinatos circuitusefacit, magnitudinemque conuenientem ac moderatam ratione totius habens, pulchritudine plurimum excellit . est enim ueluti oculus' quidam perlucidus totius istius machinae . si huius contempIatione ac aspectu nemo expleri potest, quom do explebitur pulchritudine solis iustiatiae λ si caecus ingens damnum capit, hunc
non intuendo , quam, amabo, laeturam faciet peccator, si uera luce orbus fuerit psi haec fluxa & caduca talia sunt, qualia, obsecro, putas esse aeterna ς & si ea, quae aspectu percipiuntur, adeo uenusta, cuiuscemodi sunt ea, quae oculorum effugiunt obtutum Z quae praeparauit Deus iis, qui se diligunt ; ea utinam nos omneSadipisci possimus, gratia & benignitate' domini nostri l s , V Christi, cui soli gloria in perpetuum tribuatur. Amen.
334쪽
Eque res secundae , & quae magno cum studio a multis expetuntur, firmae sunt atque stabiles; neque ad-ueisar & tristes sedem stabilem domiciliumque certum habent: uerum omnia fluctibus, ac uariis perturbationibus , repentinisque quibusdam mutationibus sunt obnoxia. - nam neque corporis bona habitudo, neque iuuentutis flos , neque domuS incolumitas , neque reliquae uitae prosperitas, diuturna est, semperque sibi psi constans; sed tum uel maxime aduersam tibi fortunam praestolandam esse censeo , cum Ο-mnia tibi ex animi sententia cedent. ingruet enim morbus, aderit paupertas , nec semper secundo uteris uento . nam saepenumero uirum etiam in omnes par-
335쪽
tes longe prospicientem, ac sinima a miratione dignum subitae comprehendere ignominiae ; olanemque uitae prosperitatem calamitates atque improuisa infortunia , ueluti turbines quidam , conturbauere. & sane mala, quae alia super alia excitantur, perinde ac B ucius quidam perpetuantur . nonnunquam tamen haec omnia uicissim praeterlabi,uitamque ad hilaritatem & summaim tranquillitatem reuocari uidebis. ut enim fieri nequit , ut mare in eodem rerum s atu diu persistat ; nam quod nunc quietum , α tranquillum cernis, hoc paulo post, uentorum impetu commotum, aestuanS conspicies. & tamen hoc ita fluctibus iactatum atque exagitatum sunmia tranquillitas repente sedare solet in sic etiam res humanae facile partem in utranque commu- . tantur. quapropter in hac rerum uicissitudine , gubernatore sagacissimo opus est, qui & in uitae prosperitate, clim Omnia ex uoto succedunt, mutationeSexcipere possit , ne ue nimium in rebus praesentibus quasi perpetuis conquiescat, &in tristiori rerum statu animo non cadat, rerumque bonarum spem omnem abiiciens, maiori moestitia aggravatus , succumbat
336쪽
- cumbat . Is uero prudens ille rationum humanarum erit moderator, qui cuncta,
quae accidere solent, & possunt ad propositam naturam , ueluti ad certum scopum, dirigit, sibique aequaliter onini leopore constat, nec secundis effertur , nec aduersis stangitur. Et quanui; nauis gubernatori concessum non sit, tranquillitatem mari pro arbitrio & uoluntato imponere ; nobis tamen integrum est, uita quietam omnique uacantem perturbatione constituere ς si nimirum internos tumultus, qui ab affectionibus externis proficisci solent, sedauerimus,& mentem iis, quae extrinsecus accidunt , altiorem constitueramus. siquidem illi, qui nimis. magnum studium & curam in res mundi
istius conferunt , tanquam uolucreS carmnosae frustra alas habentes, una cum esculentis su is deorsum trahuntur. Multi autem saepenumero pluribus rebus ab adolescentia congestis ac cumulatis, cum ui medium uitae suae cursum tenuerint ; irruentibus in illos nonnullis tentationibuS, quae ex uentis prauitatis nostrae prode' unt , uim tempestatis ferre non potu erui,
& ideo quod ipsis gubernator non esset, omnium illarum rerum iacturam fec B v runt
337쪽
1 D. BA SILII runt. alii quidem naufragium fidei secerunt; alij uero castimoniam , quam ab ineunte aetate sibi compararant, praua uoluptate ceu procella quadam eos inii dente, perdiderunt. Est autem spectaculum omni commiseratione dignum, inedia multa perpessa, seuerissima ed catione perlata, tot precibus factis, tot lacrymis profusis, annis uiginti aut triginta castitate custodita, tadem propter animae segnitiem negligentiamque, Omnibus spoliari ac denudari rebus; & eum, qui praecepta domini religiose seruauit, similem essici mercatori locupleti, qui copia mercium elatus, cum iam nauis ipsius maria periculosissima uento secundo emensa esset, ad ipsum portum naui elisa, omnibus simul priuatus conspicitur. At talium Deus omnipotens miser tur uel maxime: siquidem commiseratio, affectio est in eos, qui de gradu alto deiecti sunt, proficiscens ab iis, qui facile misericordia ducuntur.miseret enim nos eius, qui ex magnis diuitiis ad extremam deuenit paupertatem , &, qui ex firma &optima corporis constitutione, in mombum grauissimum repente incidit; tum etiam illius, qui ob pulchritudine & uenustatem
338쪽
riustatem corporis exultans, factus est subito a turpissimis affectionibus deformis . quocirca & nostri, cum olim ob introductionem in paradisum illustres essemus, abiectissimi uero& humiles obexpulsionem facti, Deus Opt. Max.merito misertus est, maxime contemplans,
quales pro quibus facti simus; cuius affectionis argumento nobis esse potest uox illa lugubris, qua compellauit Adamum, inquiens, Vbi es o Adam Z quaerebat, noui aliquid disceret, cum nihil sit, quod ipsum clam esse possit, omnium scilicet rerum gnarus, sed percuctatione hac admonere uoluit, ut perpenderet, quis pro quali effectus esset. Vbi es, inquit Θ quasi diceret uiden'in quem horredum lapsum
ex illa claritate deueneris. QSare ne cesse est, uti oratio nostra, quae principe locum merito apud nos tenet, ueluti iudex quidam diligenter examinet, diiudicetque, quae amplectenda , quae uero reiicienda sint nobis, & approbationibus rerum, ac animi permotionibus, non tamen sine diligenti quodam iudicio . omnia permittat. hoc enim illud est, quod inquit Paulus, Si nos ipsos diiudicauerimus, a Domino non iudicabimur. Ne itaque
339쪽
D. BAS II itaque tibi curae sint res futurae, uerum praesentes ad utilitatem tuam disponito. quid enim utilitatis, obsecro, ex ista rerum prasscientia percipitur Z nam si id ,
quod futurum est, bonum erit, ueniet,
etiamsi non ante animo prospexeris; sin uero triste, quis hinc fructus, quaeso, nisi quod tristitiam adauges cumulasque tua Bipartita sane est prudentia ; una quia dem , studium propriae utilitatis continet , coniuncta cum insidiis proximi, qualis est serpentis, qui in custodiendo capi
te omnem opera ponit suam; altera quasi improbitas quaedam morum esse uidetur, quae propriam utilitatem citius inuenit,& quae homines sinceriori animo praedi tos spoliat,& depraedatur. at uera prudentia nihil aliud est, quam rerum faciendarum omittendarumque cognitio; qua qui sequitur , nullo tempore a uirtutis oper1bus deflectet, nec unquam prauitatis spiculo consigetur . Cum autem nemo satis esse possit, ut suo marte id,quod decens & utile sit , inueniat , idcirco summis beneficiis complectens nos DeuS,co sultores & dominos subinde dat nobis .
Regis naque proprium est , iis, qui suae parcne potestati & imperio, dominari
340쪽
consultoris uero munus est , his, quibus consilium dat, persuadere ea, quae Creipsorum sint futura. Proinde, etiam unusquisque nostrum, non principem se populo a Domino. datum esse existimare debet, sed consultorem . sic quoque Paulus consultor erat noui testamenti: undo dicit , Consilium do uobis, uti is , cuiuς misertus est Dominus .i Magna autem est utilitas, consultoris prudentis ac familia ris praesentia et supplet etenim id, quod deest prudentiae eorum, qui de rebus ambigentes consultant. Quanta uero utili tas ex consilio alterius percipiatur,uel maxime patet in Mose, qui quantu uis omni Aegyptiorum sapientia instructus esset ψ& licet cum Deo de facie in faciem, uti
amicus cu amico sermone & consilia conferret, tamen soceri sui Iother consilium est sequutus, in constituendis centurionibus, decurionibus, ac tribunis,qui praeessent, & iudicarent populum. Sic etiam
Dauid consilio Chusis usus, hostilis animi consilia Architophel euertit dispulitque. Prosecto diuina quaedam res est consiliit;
est nanque animi coniunctio, charitatis fructus, mentis demissi, demonstratio.