Christian. Gottlieb. Schwarzii De ornamentis librorum et varia rei librariae veterum supellectile dissertationum antiquariarum hexas

발행: 1756년

분량: 264페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

esse codicem vetustae formae vetustatumque literarum , quarum epigrammata et tituli aureis literis fulserint redimiti; asseres quernos, ligamina serica . pristinum decorem in magna parte retinuisse. Ali quando nimirum codices etiam splendoris et magnificentiae cauosa, construebantur, eorumque extimae cumprimis tabulae variis modis ornabantur. Si enim iam ab antiquis volumina tam egregie ornata fuisse cognoscimus; cur non similem operam mox in codicibus ornandis positam fuisse, credamus p Magnificis ornamentis

exsplendescebant inprimis ii libri, qui in usum Principum parabantur; aut qui, Christianorum tempore, Euangelia et diuina oracula capiebant.- Adeat, qui volet, Notitiam dignitatum utriusque Imperii, PANCIROLLo commentariis illustratam, quae, huius commentatoris iudicio, sub principatu Theodosii iunioris primum scripta est; unde et nos, Tab. siguras i, et et si exhibuimus; ibi enim passiin annotatum legimus, in insignibus antiquis magistratuum Romanorum, qui sub Imperatoribus fuerunt, saepius codices

Conspici, pro cuiusuis dignitate, modo corio rubro et luteo, mo' do corio viridi, modo purpura, modo argento, modo auro, te

Elos; itemque saepe fasciis aureis cinctos, et aureis virgulis in rhombum aliisque figuris , exornatos; imo et Principum imaginibus mediae tabulae externae insculptis exsplendescentes. De quarum imaginum veritate et antiquitate PANCIROLLUs, in commentariis suis, eorumque praefatione, ipse testatur. Neque putemus, talia tantum in insignibus fingi: etiam vetustissimus codex Dioscoridanus Bibliothecae Vindobonensis, iam supra a nobis laudatus, testis est; in cuius sexto folio, prout apud LAMBECiv Μ, Ι II, videre est, repraesentatur foemina diademate regio, vestituque imperatricis Constantinopolitanae, quam Lambecius ex adiecto no milae Iulianae, ostendit esse Iulianam Aniciam, quae in principio imperii Iustiniani Magni decessisse dicitur. Haec sinistra manu tenet codicem compactum , eumque rhomboide exornatum. Quid ni et aliae figurae imaginesque iam tum in externis codicum tabulis effngi potuerunt ρ Compacturam et formam celebratissimi codicis Florentini Pandectarum, squod ipsum autographum, auspiciis Iustin, ani congestum, existimatur, ita descripsit M Ani LLONIVS, T. IItineris Italici: Pande num hos egregios codices cum Magnabeco examinavinius in palatio magni Ducis. Haec solumina formae rara

prope quo rotar , ita, ut altitudo Δόbus tantum digitis latitudinem

172쪽

superet. Opereulum ex ligno visiosum fericum rubet co ris , atque

emblemata ex argento in medio et in quatuor angulis ornant. Charai Dres sum quadrati et mediocris formae; quaelibet pageda in duas diuidistir columnas, quae Angulae versus quadraginta quinque

continent. Prima singulorum verssum vocabula possini minio sunt descripta. De serico codicum integume' o MONTE FALCONIVS, p. ιδ, asteri illud ex Typico Irenes Ducaenae Augustae ἀπο βλατταν ἐνοεδυμέ οι. i. e. Tria spica membranacea blatiris, seu pannis sericis, aut purpureis) operta, a nobis adornuto sunt. Aliquando et eburneis tabulis circumdabantur codices. Huc pertinet, quod CAROLvS FRES-NEus, sub voce membrana, ex antiquo Chronico Fontanedensi aD fert : Quatuor Euangelia in membrano purpureo ex auro scribere iussit Romana titera; lectionarium etiam in men7brano purpereo argenteis Iriptum literis, ornutumque tabulis eburneis. Quia vero mirificum

priscis Christianis studium fuit, ut codices sacri in frontibus auro

argentoque et gemmis splenderent; hinc notant ALEXANDER mi L ΥΠ EMIus, in App. ad Dipt chon Leodiense, p. Iri, eos ad hunc cultum addidisse subinde collecta undique prisca artificia, hoc est, sculpturas gemmeas, et eboreas, et id genus alia, quae ornatui esse possent; adeoque Romanorum quoque Diptychorum tabulas eburneas affabre sculptas exornandis Codicibus Euangeliorum affixas identidem adhuc reperiri. Aliquot exempla sacrorum Codicum integumento aureo et pretiosis gemnis lapidibusque magnificentissime ornatorum annotauit THvLEMA Rivs, de Aurea bulga, p. Ia et U. Cons. Viri Celeb. Io. ANDR. SCHMinii Dissertatio

de cultu Euangeliorum, p. ioI. seqq. id multa Θ Huiusmodi Codices sua aetate mirifice exornatos descripsit Diuus HIERONYMUS, de custodia Virginitatis ad Eustochium: Inficiuntur, inquit, membranast colore surpureo; Hurum liquescit in literas, gemmiis codices Cestiuntur, et nudus iante fores emoritur Christus. Sunt tamen, qui ornatum diuinorum Codicum non excusent tantum, sed etiam

commendent; Vti CASSI ODORus, L. de Insilui. divin. Scrupi. c. XXX, et R v P E R T V S ABBAS, L. III de diu. ossis. c. M. Vnum adhuc est, quod huic loco adiiciendum putamus: nimirum, habuisse veteres aliquando etiam inuolucra externa, quibus codices lain compacto ornatosque circumdarent, ne quotidiano usu nimis

173쪽

cito detererentur, inprimis codices molis paullo maioris haud cus, ac volumina vetusta interdum etiam quibusdam tegumentis, ceu stolis , vestita et inuoluta fuisse , ostendimus. Huiusmodi in uolucrum haud incommode etiam dici potuit; aut itide ni

τιττυση, quia HESYCHIO σιττυς αl generatim dicuntur Auaατἰνηπολαί. Medio aevo vocabantur ista inuolucra camisiae librorum, item et manulergia, uti in CAROLI FR E s NE I in Latino videre licet.. Huiusmodi externo, eoque pelliceo, inuolucro, per cuius foramina traduci potuerunt lora, obductum exhibetur erculum maris,quod supra, n. XV, descripsimus, et cuius formam, TOL I, A. a, aeri incidendam curauimuS. XVIII. Vtrum iam antiquiores etiam certis laUellis et

ἐλάσμιασι, item et bullis ex orichalco cuproque, eXternas codicum tabulas munierint, ornarintque; haud satis certum est: successu tamen temporis, ad perennitatem, his velut munimentis adornarunt libros sitos; sicuti splendoris tergo eos auro argentoque obdinxerunt. Tale quid iam ostendunt vetustorum codicum imagines;

quales sunt inprimis icones Euangelistarum, codices signis huiusmodi notatos ferentium; quas ex perantiquis membraneis libris Bibliothecae Vindobonensis protulit NEs SET IV S, P. I, n. IF , et 4 Similes bullae, aut certe gemmae eminentes , conspiciuntur

etiam ine a codice, quem P AN Crito Lius, in comment. ad Νoti

riam dign. utriusque imperii p. 62, testatur fuisse in insignibus Magistri scriniorum; cuius figuram exinde, Tab. I, n. 3, exhibuimus. LORVM certe ,.quo constringi potuit codex, in eadem figura satis est conspicuum. Talium lororum iam antiquioribus temporibus

fuit usus in codicibus constringendis. Sic Dioscorides scribit in codice, ex quo lorum dependet; cuius imago, Tob. II, A. 7,

a nobis exhibita, reperitur in vetustissimo codice membranaceo ante mit te et ducentos circiter annos scripto, testibus viris illustribus L A Μ B E C I o et N E s s Ε L i o , in Catalog. Bisliotiri Vindob. Ac, si iam C ΑΤ vLLus, Epigr. XXIL commemorat L ORA RUBRA, quibus quondam constrinxere volumina , cur non putemus, pro librariorum, aut possestarum, subitu, eorum quoque ligamento rum, quibus codices constringebantur, variam materiam, variuin' que colorem, esse potuisse Τ Huiusmodi lora, aut certe aliae par

is , quaς ad constringendos codices pertinebant , etiam diceban-Y tur

174쪽

MO DI se v et IIII. D E O R N A M E N T I stur o PFENDICE s. Ossendices , inquit is 1 DOR vs, m Glossario, sui at nodi, quibus libri Anantur. IANVS RVTGERsius, L. IUVar. LM. c. II, putat, σφάλμα haerere in his 1 si Don1 verbis, ideoque legendum esse, mendices, nodis quibus libri tigantur At ego priscam illam lectionem omnino retinendam esse censeo. Etenim, signare libros, notat claudere libros s eo quod, ubi epi- Rotae codicillique signabantur, id indicium erat, eos clausos esse; haud secus, ac e contrario resignare, ἀποοφραγίζεσθαι ,

aliquando generatim significauit, aperire, diisbluere. Atque s etiam illum HORA TO versiculum, Libr. I, Elisol. 13, v. a, recte interpretari possumus; Aregusto reddes signata volumina, Vinni.

i. e. volumina conuoluta, constricta et clausi : ubi alias multa tricantur interpretes. Eadem ratione explico et illa M ARTI ALIs

verba, L. I, Epigr. LXVII

Secreta quaere carmina et rudes curas ssiuas nouit unus, Arinioquin natas s clausas JCustodit ipse virginis pater chartae. Quid Θ si dicamus, ligulas etiam fabulasque librorum, quae nobis dicuntur die Clausuren oder Gesper re,) veteribus dictas fuisseAgilia,

et Graece σφραγὶδοις, prout vulgo appellabantur Certe in antiquis Glossis Labbaeanis etiam generatim redditur συν- μα , vinculum, lorum. G I S B. C V P E R V S , in Hurpocr. pag. ρε, hunc versiculum e LvCIANO, de Podagra ὰλ κισσινη σφραγὶς , sic interpretatur: sed non adest hederaceum sigillum comis; quia ex hedera, non secus ac ex signo impresibres, Bacchantes noscerentur. Verum, egoi malim σφραγίδα reddere, lim deraceum vinculum, siue sertum. Vnde dispiciendum est, an, siue sigida voluminis, quae in diui Iohannis Apocalypsi

commemorantur, etiam fuerint vincula, et lora 3 Ceterum, denomine ostendicum alioquin ait SEXT. POMPON. FESTUS, deverb.

signi f. eas esse in loris apicis, quibus apex retineatur; quae ab o fendendo dicantur vom, cum uae mentum peruentum A, ossendere

mentum.

175쪽

ε I R R O st v Μ V E T E R v x rmentum. Ergo αναλογἰαν mendices librorum proprie esse po- tituerunt vestri unculi aliut hamuli in exti emitate lororum , quibus lita . bri constringebantur Et hoc ipsum hamulorum nomen in deseri, benda librorum corri actura inferiore aeuo usurpatum, Haue imus apud C A R o L V Μ F R E S Ν E V M, qui sub voce Ligatis es, hunc docuniaffert ri omnes ud Decanum et capitulum pertinentes, ligentur,

regantur , et haZnuhS suis clauduntur sanquam hamuli etiam

dici potuerunt mulae aureae argenteaeque, aut aliUS aptae materiae, quae, librorum claudendorum CaUssa, non tantum, more adhuc recentiori, iis tabularum externarum partibus addebantur,

quibus codices, duro nobis aduersi sunt, aperiuntur; scuiusmodi fibulis insignes codices conspiciuntur in armario, quod TaL Ln. I, ex Notitia utriusque imperii delineandum curatiimus sed etiam aliquando et in superioribus atque inferioribus oris tabellatarum externarum figebantur; id quod declarant icones codicum, Tob. I , n. 1 et ε, delineatae; quarum alteram figuram, gemmarum ornamenta prae se ferentem, deprompsimus ex Tab. ULLI Appendia eis Glossoris Latini CAROLI FRESNE DUCHES NII; alteram petiimus ex N E S s E Lii catalogo Biblioth. Vindob. P. I, p. utraeque vero ex peruetustis codicibus delineatae fuerunt.

XVlIIL FRONTEs Esrorum haud raro dici inuenimus.

In voluminibus sunt circumcisae exissemitates chartae, vel membra- nae conuolutae; quae extremitates, si volumina in bibliothecis co, locabantur, aduersae et eXeositae erant adspectui hominum, uti

ex A. - , Tob. II, intellige e licet. Qi Menam codicibus

dicantur dubium fere est. ISAACVS vos SIVS, ad C

ludum, p. a scribit: Si pari ratione libris quadratis, ae volumini sin rutulum conuolutis, frontes os ignore velimus, scque appelgare partes, quae circumciduntur, utique non duas, sed tres yrontes, habebunt: cum totidem partibus charta, seu pergamenum, incidatur. 'At enimuero, frontes per metaphoram alias generatim dicuntur rerum quarundam anteriores partes, quae primo adspectui patent; tunc potius olim ipsas tabellas eXternaS codicum, qua late patent, dictas fuisse frontes, existimamus; siquidem vetusto tempore libri quadrati in bibliothecis scriniisque non hodierno more disponebantur; nec ita collocabantur, ut tabularum suarum struicem imuicem comprimerent ; sed ita potius, ut alterutram tabularum ex-Y a ternarum

176쪽

ternarum obverterent adspectui hominum ; plout niter alia patet Aura I Tab. I. Hinc ex iis partibus tabularum mmime gemmis alioque ornatu exsplenduerunt codices: hinc et eaedem partes titulos et nomina librorum aliquando prae se tulerunt. Imo, ob hanc ipsam codicum collocandorum rationem, magis Veteribus, quam nobis, opus fuit loris, offendicibus et fibulis, quibus con- stringerentur codices, ne indecore hiarent. Sed de codicum voluminumque in bibliothecis disponendorum antiqua ratione alia occasione agemus; Vbi et insignem figuram in lapide exciso repe

tam, et Tab. II, N. - , nunc repraesentatam, eXplicaturi sumus. De codicum bene multa disserenda haberemus, nisi vereremur, ne nunc lectorem satietas harum rerum caperet. In his enim ornandis aliquando praecipuam operam posuere Veteres librarii. Interim, cui libet, videre licet elegantem titulum Dioscoridis, libri Graeci IIIl Euangeliorum, apud LAMBECIvM, Biblioth. Vin b. I in Joo. Alia huiusmodi exempla scientes Pr dentesque iam Praeterimus. X X. Inuentor primus codicum concinnandorum sere frustra

quaeri videtur; uti inuentoreS plurimarum rerum aliarUm. ISAA-cvs vos sius, in Comment. ad Colusium, p. XI. Primus, inquit ,

qui hiros quadratos , siue codices membroneos jocere instituit ; is , ut puto, fuit Attalus Rex, cuius demum aetate innotuit facilior rarito mundandi pedes ab utraque parte 1, cum aritea non nisi ab una por- 'te conscriberentur, qu madmodam At in Columinibus. Equidem, haud aegre credimus, istam commodiorem membranae Praeparam dae rationem referri posse ad tempora Attali, siue Eumenis, Pedigami Regis; siquidem Pergameni suos Reges nuncupasse Attalos

dicuntur. Atque idem forte intellexit v ARRO apud PLINIUM, L. XIII Histor. Natur. c. H. ubi ait: Mox aemulatione circa bibli thecas Regum Ptolemaei et Eumenis, Dpprimente chartas Ptolemaeo, idem Varro membranas Pergama tradidit re Ierias. Ad quae verba bene alii maduertit DAL pcn AMpiv5, Aelianum Hieronymumque

ad Chromatium tradidisse, eam contentionem fuisse inter Ptolemaeum et Attalum; sed 4n hac re nihil dissensionis esse, cum, ut suos omnes Reges Ptolemaeos Aegyptus vocavit, ita et seuos Attalos Pergameni cunctos nuncupauerint. De eadem re e Codice Reg. ψ. a d ,-CAR. DU FREs, E, in Glossario Graeco

177쪽

etiam innuit TZET ZES, Chil. MI, D. y . 'Ο τῖματικος ἐφευρεν τοις χάρτα ς τάς μεμύρα ἱνας, hoc est. Attali Gram maticus Crates) inuenit chartas membranoceas. At Vero, quam uis istud membranarum aptius praeparandarum institutum deinde Occasionem potuerit praebere codicibus membraneis frequentius concinnandis; dubium tamen est, annon antehac etiam ex aliis materiis, quamuis rarius, compositae fuerint struices tabularum, adeoque et codicess et an iam Attalus iste sua aetate coeperit membranaceos codices instituere Θ Illud negari non potest, ante Christum natum Graecis Romanisque nondum in vulgari frequentique si fuisse codices; nisi forte ex tabellis ceratis, ex Palimpsestis, maximeque in aduersariis, et calendariis, siue libris acceptorum et expentrum imo, ipse SENECA, L. de Breu.vit. c. Alli, innuit, sua adhuc aetate fere publicos inprimis libros, publicasque tabulas, ad codicum formam fuisse concinnatas. 1 Iuxitim , inquit, tabulurum contextus caudex apud antiquos dicitur , Unde P v B L I C A E T A B v L A E CODICES Dcuntur. Postea vero codicum usus sensim adeo inualuit, ut, quae ingeniorum monimenta a saeculo quincto et sequentibus, exarata literis, ad nos transmisit antiquitas, ea maxime quadrata forma Conspiciantur. De codicum posterioris aeui. Compactura, quae obseruarit V. CL. B V R C. s TR V v I-us, videre licet in eiusdem Actia literar. Ρ. I, p. 43. Conis feratur etiam T H. B A R Τ H o L i N v s , in Disseri. IV de Librirlegendis , p. t. - XXL Quod postremo attinet ad LIBRos PLICATILEs; horum forma, nec ad volumina nec prorsus ad libros quadratos , referri poterat; dum quidem, voluminum imstar , charta vel membrana longiori constabant ; haud tamen conuoluebantur sicut volumina: sed ad formam paginarum complicabantur, ita, ut complicati quodammodo codices qua-

dratos

178쪽

dratos referrenis Qxtensi vero euolutis voluminibus similes viderentur. Haud male ergo huius generis libri complicati cum mulierum flabellis complicatis, aut cum laternis, quas non nulli ex uno chartae folio faciunt complicando, possunt comparari. Sed de antiquo Librorum plicatinum usit ornatuque alio tempore plura erunt differenda.

179쪽

PHILOLOGICUM LIBRIS PLICATI BILIBUS VETER UM

S V Μ MI. Prooe Ium. II. Forma librorum plicatilium generatim describitur. III. De Graeca spellatione borum librorum: unde locus Homeri , et Herodiant , ii seratur. IIII . De cnodati e Latina. I strantur quaedum, loca scriptorum Lati-

Fum.

V. LAb i plicatiles saepe κατbodi sunt dicti: ubi sitastrandus proponitur locus Suetoniti ARI V Μ. V . Digresso de varia forma et visu ρομ

solarum veterum.

VII. Rberior instratio loci Suetoniam. v II l. Ex qua materia conserui consu uerint libri plicatiles 8 VΙ Π I. De Enchiridio, siue theca , librorum plicatilium. X. Libri plicatiles extra Graeciam Rommamque etiam aliis Populis fuerans in usu. XL Epilogiu.

I. Ets

180쪽

D. B. V.

Us haud pauca iam alibi a nobis sunt exposita , quae faciant ad

explicanda librorum ornamenta antiquitus usita V; haud tamen piget, in illo argumento adhuc illustrando versari. Neque enim, opinor, hanc antiquitatatis partem sine omni iucunditate recognoshimus, ut scriptores vetustos hac de re forte loquentes eo rectius intelligamus. Neque dedecet homines, humanitatis amantes, haud ignorare velle, quem ad modum illa eruditionis imstrumenta, libri videlicet, ad commodiorem legentium usum, maioremque commendationem, identidem coniueuerint adornari. Habuerunt vetereS VOLVΜiNA, quae conuoluebantur, uti aliquando conuoluuntur mappae nostrae Geographicae: habuerunt Co DI-c Es, hoc est, libros quadratos; quibus nostratium librorum forma vulgaris adhuc respondet: habuerunt et LIB OS ΡLi CATILES, qui neque voluminibus, neque omnino codicibus, annumerari possunt; de quorum adeo peculiari forma in praesens non nihil differemUS. II. LIBRI PLICATILEs igitur nobis dicuntur eius formae libri, ubi longior quaedam charta, vel membrana, in plures paginas, veluti tabulas, aequali mensiira fuit diuisa; neque tamendissecta, sed ita in sinus angulosque alternatim plicata, ut, quoties sinus aliquis aperiretur, duae semper paginae in aduersa, h. e. antica, chartae facie, scribentibus legentibusue sese offerrent; neque posticae , h. e. auersae, faciei paginae occurrerent, nisi totus liber verteretur. Videas adhuc hodie aliquando ad eum modum concinnari pugillares membranaceos; quando nimirum membranula quaedam longior, exempli gratia, in sex sinus plicatur; qui sex sinus duodecim constituunt paginas, binas nempe in singulis aperturis: quae omnes si fuerint perscriptae, progediendum est ad auersam membranulae faciem; ubi totidem paginae, sed eae adhuc purae, Occurrunt, adeo, ut, si huius generis pugillares paullulum explicentur, ii formam reserant parietis plicatilis, qui nobis dicitur eine Sponsche manes Neque igitur male huiusmodi

libros nonnulli conferunt cum flabellis muliercularum; aut Cum

laternis, quae ex uno papyri solio a quibusdam complicando

conficiuntur.

III. Quam

SEARCH

MENU NAVIGATION