장음표시 사용
141쪽
gelga Hetruscis litteris exaratur L tertia et quorta, Graecis. Ex virisque tamen, tam Hetruscis, quam Graecis, tantundem notitiae expiseris, adeo sint obsura omnia et tenebris oppleta. Similem fere libellum , septem laminis plumbeis constantem, ac in sarcophago aliquo inueiatum, literisque et signis ignotis insculptum, exhibet, Tob. LX, Musium Lircherionum a Philippo Bonanni ain,
mus editum, i l. v I PIA Nus, loco citato meminit etiam CODICUM EBo- REORVM. Equidem IOSEPH. IVST. SCALIGER, in Animaduersad Guilandinum de Papyro , p. in i sto vLPIANI loco, aut pugillares eburneos intelligiti, aut constanter legendum censet, roboreis, non eboreis ; quia, si, eboreis codicibus, legatur, nulla ligneorum codicum fieret mentio; quam praetermittere non debuerit vLP IA N V S, cum omnes codiCUm materias re*ensere conatus sit. At enim vero , annon ille ligneos codices una comprehendere potuit cum diceret, codices posse vel membraneos, Ves chartaceos, vel etiam eboreos, vel ALTERIVS MATERIAE p Deinde, si ipse con- concessit sc ALIGER, aliquando in usu fuisse pugil res eburneos,
tanquam minores libellos ; an incredibile sit, non nunquam etiam splendoris caussa ex ebore sectili parari potuisse maiores tabulas, quae coniunctae compactaeque constituerint Codicem, seu librum maiorem quadratae formae Quanquam largiamur, istiusmodi amtiquitatis reliquias adhuc rarissime reperiri. Reperiuntur tamen Dipocha eburnea, quorum non pauca descripsit MONTE FALCO- Nivs, sub finem Tomi III supplement. Antiquit. itemque pugil,-rium eborneorum crebrior adhuc in scriptis veterum occurrit mentio. Vtrum Vero' LIBRI ELEPHANTINI, in quibus diu Senatus Consulta, quae ad Principes pertinuerunt, scribi solita esse, refert rLΑv. vo ΡIs Cus, in vita Taciti, cap. VIII, etiarn constiterint ex eboreis tabellis; an forte ex omentis elephantinis, in quibus itidem scribi consueuisse ait ISIDOR VS, mg. L. VI, c. Ias id quidem non satis liquet. Aliquando tamen elephantinum idem dici, quod eboreum, viri eruditi iam dudum obseruarunt. Cum vero Ios EPH vssC ALIGER opinatus fuerit, ebur ineptam materiam scribendo fuistis, neque credibile esse , Veteres in ebore scripsisse; recte haec eius
sententia confutata utque correcta est a SALMAS 1 o, in comment ad
Vopiscum, L c. Quid enim clarius illo MARTIALIs epigrammatem Apophoretis , n. U, Eborei sugilgares e
142쪽
23 DIs P v T. IIII. DE ORNAMENTI
Languida ne tristes obscarent lumina cerae Nigra tibi niveum littera pingat ebur. Ex quo disticho simul coniicere licet, etiam candidum ebur atramento perscribi consueuisse. Quo facit et illud, quod apud P L A v- TvΜ, in Mostesiaria, Act. I, R. 3, v. Ioa, legimus. Ibi enim lena
puellae naturali forma praeditae, tamen cerussam ad oblinendas malas postulanti z, Vna inquit, opera ebur atramento candefacere post Ies. Eboreis codicibus sine dubio antiquiores fuere CODICES LIGNEi. Si enim, quod alio tempore ostendimus , rudior aetas,snte Chartae et membranarum usum, in dolatis ex ligno codicillis iam
literas scripsit; quid mirum , eam et plures huiusmodi tabellas in codicis formam coniungere atque compingere coepisse ρ Quid enim facilius, quam singulis, binis, aut ternis tabulis, pro rei usu, addidisse plures Θ Neque ab hoc modo codicum ex ligneis tabellis
conficiendorum prorsus recesserunt, ubi iam aliae materiae suppetebant. Si vera sunt, quae H E R M A N Ν v s H v G o, libro de prima origine scribendi , p. sia, ex RODERICI SANCΤΩ tertia Parte Hi-soriae Hispanisae refert, ex huiusmodi ligneis assulis, seu tabellis, liber Hebraicis et Latinis characteribus scriptus prope Toletum imuentus est, temporibus Regis cuiusdam Hispaniae, Ferdinandi. Et AARON 1 vs, in Mart rologio Romano, ad A. Π, codicem Euangelii diui Matthaei in huiusmodi ligneis schedulis perscripti inuentum dicit in motaimento diui Barnabae; librique huius tabellas ihγinis lignis fuisse compositas. Th a vero est arbor quaedam odorifera. At, ob faciliorem commodioremque scribendi usum, tabellae huiusmodi ligneae deinceps cera obducebantur. Nam, etsi et aliae materiae ad scribendum aptae, aliquando cera illinerentur; certum tamen est, frequentissime tabellas ligneas cera obduci vulgo consueuisse. Hinc ovi Dius, L. I Amor. Eleg. Ia, canit:
Iie hinc dis iles , funebria ligna, tabellae sTuque nega Iuris cera referta noIis. Et A. GELLI vs, Atticar. L. XVII, c. st, scribit: Legebamus
id quoque in vetere historia rerum Puniearum, virum indidem quempiam iduserem epistolam scriptam super rebus arcanis hoc modo abscondiser pugillaria noua, nondum etiam cera it ita accepisse; Ateras
in lignum incidisse , postea tabulas, uti sonturm est, cera conlevisse I. easque tanquam non scriptas, cui futurum id praedixerat, mi isse; eum Linde coram der Usisse, literasque incolumes ligno inci as legisse. Neque vero codicilli tantum pugillaresque exigui, sed et co Di
143쪽
L I B R o It V Μ v E T E R v M. ers, hoc est, maioris formae libri, CERATI parabantur. Erant, exempli caussa, apud veperes tabulae accepti et expensi. Sic dice batur codex e tabuli, ceratis compositus, in quem veteres ex aduersariis suis ordine et accurate referebant, quaeclliaque aut acceperant, aut expenderant. Ita ipse CICER O, in oratione pro si Rosio, statim sub initium, Co Di CEM accepti et expensi vocat, quas tabellas accepti et expensi modo dixerat. Et in VI Orat. in Verrem ait, Verrem in extrema cera huiusmodi, nomen infimum in flagitiosa litura fecisse. Atque mihi persuasum habeo, apud
CICERONEM nomen CODICIs non facile de alio librorum genere usurpatum reperiri, quam de libro ex tabulis ceratis constante, cui inscribebantur rationes. Huius generis tabellae vocantur aliqua do grandis codex, apud Iu VENALEM, Sat r. VII, D. IIo. Imo
huc et illud spectat, quod apud M ARTiALEM, L. VIII, Eler.
legimus: Centum explicentur paginae Calendarum. Hinc et a s ENECA, Epip. LXXXVII, magnus Calendarii liber vocatur, in quo nempe perscribebantur usurae, in Calendas singulas
petendae et exsoluendae. Ostendit QVINCTILIANUS, Ceratorum
Codicum tabulas aliquando fuisse perquam latas; hinc, inter alia, eloquentiae cultori ita praecepit, L. XInuit. Oras. c. 3: Ne layias quidem ultra modum esse eeros velim, expertus, iuuenem sudio molioqui praelongos habuisse sermones ; quia idos numero versuum quos nostri hodie vocant metiebatur: idque vitium, quod frequenti admonitione corrigi non potuerat , mutatis codicibus esse sublatum. Imo idem QUINCTILIANvs Paullo ante indicarat, veteres celerius in cera; quam in membranis, scribere potuisse: Illa quoque minora, non sunt transeundar scribi optime in erei
in quibus focillima es ratio delendis nisi forte visus infirmior membranarum potius visim exiget: quae ut iuuant aciem, ita crebra r latione, quoad intinguntur calami, morantur manum, et cogitationis impetum frangunt. Relinquendae autem sin utrolibet genere t
bellae , in quibus libera adiistendi sit excursio. Alioquin et ex membranis obductis aliquando tabulas deletitias et Palimpsestos paratos fuisse, iam aliunde constat. Et huc pertinet, quod Doctissimus
HEM STERIIvISIus, in notis Iul. ad Allaeis Onomasticum, obseruauit, Cyprios quondam pelles obleuisse cera, in eaque litteras erarasse: sic saltem in illorum ludis fuisse receptum. Ludi magistrum enim, teste HEsYcHao, ab iis appellatum esse, non S a alia
144쪽
iU, DISPVT. IIII. DE ORNAMENTIS .
alia de caussa , quam quod illam scribendi consilietudinem usurpatarint: imo huc ex eodem Grammatico referendum, quod stilus a Cypriis vocatus sit , ἀπο τῆ ἀλώφειν, vel ἀλώπειν, quia in obduecta pellibus cera literas effingeret. Cons. MARTIALIS L.
VII. Deuenimus ad CODICE s CHARΤAC Eos, quos itidem
commemorauit vLΡIAM vs. Vbi quidem CODICES PAPYRA-cgos primario intelligi putamus; sed nunc chartae nomen haud
incommode etiam ad CODICES CORTICEOS, et ad CODICES
BoΜBYCI NOS , referri potest. Quomodo charta epapyro. Aegyptiaca quondam fuerit confecta, iam in II Disput. n. IV, exposuimus. Ex huiusmodi charta libros volubiles, Due volumina, parari consueuisse, fatis certum est: de libris quadratis, siue codicibus videatur dubitari posse Θ CAssio Donus enim, L. XI, c. 3δ, hano Aegyptiacam chartam ita describit, ut doceat, idom in se reuolu
tam, p. 3: Γuadrati libri , inquit, non siebant e ponro, sed e multis membranis , utrinque scripturam admittentibus. Adhaec etiam LEO ALLAT Ius, in Animaduers ad monumenta Etrusca, n. LXVI, scribit: Papyrus neque notas opis conceptas aduersa parte reddit , neque plicatur in plagulas ut Sinensium charta; sed in volumen, conuoluitur. Ac certe ipsi fatemur, longe frequentius ex Aegyptiaca papyro, volumina, quam codices, concinnari Consueuisse: propterea quod illa charta , facile et fere in immensum extendi Conuoluique poterat; et quia non omnis illa charta in facie auersa bene ferebat scripturam: cum tamen alioqui codices fere semper essent , quorum paginae ex utraque facie perscribe rentur. Nihilominus tamen , si voluerunt veteres ex huiusmodi charta etiam parare codices , fieri et illud potuit; quamuis non ubique adeo commode, uti in aliis materiis, quae in tabellas secari, et ex utraque parte litterarum monimenta capere potuere. Neque praeterea omnis illa charta , densor inprimis, plane inepta erat, quo minuS ex aduersia pariter et auersa parte aliquando scriberetur. Videantur ea, quae in altera disputatione, m XIII, iam. de Opiphographis congessimus. Atque adeo huc referre licebit, quod vi Pi ANus dixit, libros etiam esse in codieibus chartaceis. Huiusmodi vetusta monimenta, quae adhuc supersunt, commemorat M A BIL L o N i v S, c. III Supplem. de re diplom. dummodo ne cha
tam Papyraceam cum corticea identidem confuderit. Non desunti inquit,
145쪽
inquit, antiqui simi libri, quibus chartae Aeoptiaeae, ut ita dicium, durabilitas adseruatur. Et ne longius exempla petam, exsat in Bibliotheca regia veterrimus codex in phibra scriptus, Aviti, Episcopi
Viennensis , homilias continens. Vidimus et alios duos eiusdem ma teriae codices ex Bibliotheca Pataviana et Phimarco=niana , quosdam S. Augusti Sermones continentes, qui ambo annos centum supra mille peritorum iudicio attingunt. Eiusdem generis es insignis ac vetustissimus codex Ambro sanae Bibliothecae , mutilus quidem , sed multis chartae Aeoptiacae foliis constans, quae quasdam particulus Iudaicae Iosephi historiae eontinent. Eiusdem chartae papyraceae genere constare librum Euangeliorum D. Marci, Venetiis; sed eum tum vetustate, tum situ et humidis sedibus, pene totum de
formatum esse, refert BERNARDVS MoNΤE FALCONIVS , In Dia W
rio Italico , p. s. Atque i DEM IT Iu Supplem. Antiquit. Tibi VIIII, cap. 3, , seqq. auctoritate PLINII, aliorum Que veterum scriptorum, docet, papyrum Aegyptiacam iam alateaeuum Alexandri Magni in usu fuisse; deinde ut ipse narrat, e quinto Circiter saeculo, in Caenobio Sala-Germanensi superesse epistolas S. At gustini, in codice papyri Aegyptiacae foliis constante, optimeque adhuc conservato; in bibliotheca S. Martini Turonensis asseruari reliquias quasdam veteris codicis itidem in charta papyrea concinnati, et, quantum e Graeco charactere diiudicari potuerit, manu Graeca, septimo Circiter saeculo exarati. Denique tradit, chartam bombycinam saeculo nono, vel cum tardissime, initio decimi, adinventam in caussa fuisse, cur charta papyrea Aegyptiaca in Graecia sensim desierit; et ubi chartae ex detritis pannis linteisque frinquentior usuS inualuerit, eandem Aegyptiacam chartam in occidente pedetentim esse abrogatum. Mihi huiuscemodi Aegyptiacae chartae, eiusque satis candidae et bene conseruatae, Codicem, qui donationes Ecclesiae Rauennatensi factas conplectitur, et, quod ex nominibus Archiepiscorum Rauennatensium patet, demum ineunte saeculo nono scriptus est, suspicere licuit Monachii, in bibliotheca Serenissimi PR. ELECTO Ris Bauariae. Quaedain etiam huius generis fragmenta, inter plurima alia rarissimae antiquitatis cimelia, extant apud illustreS EB NEROS AA EsCHEM BACH, Grauissim R. I. Liberae Reipublicae Norimbergensis Senatores. Ceterum, rari me hodie integros veterum codices ex papyro Aegyptiaca compositos inueniri, mirum non est, cum iam EvST ATHM tem pore, qui circa annum a Christo nato cinc Lx floruit, ars coni
146쪽
im ciendae istius papyri in desuetudinem venisse videatur; quod viri eruditi ex eius Θαρεκςολους ad Homeri Oddis eam φ vs Do iam obseruarunt. Ibi enim haec legimus: 'Εγωοντο φααν ἀπο βυβλοιν
et M AB ILLO NIus, L I, cap. Τ, δε Re Diplom. docet, papyraceae huius chartae usum etiam in diplomatibus tantum peruenisse ad saeculum usque undecimum apud Europaeos; adhuc vero perieuerare in America, et forsan etiam in non nullis orie tis partibus. VIIJ. Hac occasione disquiri potest, an veteres etiam habuerint Co DICES CORTICEOε, et quaenain fuerit charta corticea 'Nondoquor iam de exteriore aut duriore cortice arborum, cui veteres etiam iam ante inuentum membranarum papyrique Aegyptiacae usum inscripserunt; cuiusmodi corticis rudioris usus quando desierit, hominum memoriam fugit, nullis fere, aut certe paucissimis, eius scripturae reliquiis conseruatis. Sed loquor de alia charta corticea, ab iis forte inuenta, qui in aliis regionibus, ubi
papyrus non nascebatur, Aegyptios in charta paranda sunt imitati. Vt vero facilius intelligi possit, quomodo inter se conuenerint, vel discreparint, papyrus Aegyptiaca, et charta corticea e phibra tenui parata , utriusque generis naturam, structuramque pro virili parte exponam. Equidem illa charta corticea, de qua loqui institui, dum adhuc viridior succulentiorque, adeoque et volubilior, fuit, non raro voluminibus conficiendis adhibita est. Id quod disp. V de omnamentis librorum veterum cap. III iam ostendi. Nihilominus tamen, haud secus ac Papyrus Aegyptiaca, etiam codicibus perscribendis compingendisque inseruire potuit. Illius chartae corticeae usus iam vLPI A Ni tempore, hoc est, saeculo II post Christum ii, tum , quanquam tunc adhuc rarior, fuisse videtur. Huc refero legem Sa de legatis III, qdam supra n. III, excitaui. Ibi enim
v LPIANUS; LIBRORUM, inquit, appetatione continentur omnia volumina, sae in membrana Ant, sue in quavis alia materia. Sed
et fi in PHI LYRA , out TILIA, ut NONNvLO conficiunt, aut in otio coptio h. e. in aliis tenuioribus membranulis fruticum a
borumue in idem erit dicendum. Iam in illa ipsa di P. II, quam modo nominaui, capite quidem III, ad vLPI A Ni locum explicandum, auctoritate PLINH senioria docui, philyram, et tiliam, non solum
147쪽
solum arborem, huius nominis, sed etiam generatim arboris te, nues membranas inter lignum et extimum corticem batitantes, de notare, ita quidem, ut stricte loquendo philyra tenuissimi corticis nomen sit; tilia aliquanto crassioris. Recte autem dixit VLPIΑ- nonnusios saltem conficere eiusmodi libros; quia eo aeuo fortasse artificium parandae chartae corticeae nondum vulgo inno' tuerat; aut quia sane eiusdem chartae nunquam tam frequens Vsus , quam PapyTi Aegyptiacae, aut membranarum, inualuit. Nescio annon huc etiam referri possit, quod Agno Di ΛNus, libr. I Hi-sor. cap. 1a narrat de Commodo Imperatore: ' Ελαβε γραμ
τε ἀνοικλάσει ἀμφοτερ B v επτυγμιεν , i. e. sium sit libellam, quales iis
phibra tenuissimi, atque in utramque paretem replicabiles fiunt. Certe sCAEI Dius in Iudice Herodiani, libellum istum plicatilem interpretatur futile libellum de philyra, seu tilia, h. e. membrana
tenui inter corticem et lignum tiliae. Luculentius librorum corticeorum indicium facere videtur MARTI AN US CAPELLA, I de nuptiis philologiae , p. m. δή. Cernere erat, inquit, qui libri quantaque volumina, quot linguarum opera ex ore virginis de ebam. Alios ex PAPYRo, quae cedro perlita fuerat. Alii CARBASINIS voluminibus complicati libri; ex ovi L Lis multi quoque TERGORI
CAPELLA Iibros in phibrae cortice notat, euidenter distinguis alibris papyraceis , itemque memisanaeeis, quanqtiam idem innuat , istorum corticeorum usum non nisi rariorem fuisse. Quantum vero ex istiusmodi antiquitatis reliquiis, quas mihi oculis meis diligentius intueri datum fuit, coniicere possum, eodem prorsus modo, atque artificio, quo Aegyptiaca charta olim parata fuit, etiam cha tam istam corticeam confectam este, crediderim; quamuis diuersa Vtriusque esset materia. Charta enim Aegyptiaca parabatur, Qt quasi contexebatur, ex caute fruticis Aegyptiaci, qui biblos, aut morus, dicebatur, ac plurimum nascebatur in palustribus Aegypti, aut quiescentibus Nili aquis. Ipsum artificium conficiendae istius chartae papyraceae exponit P L 1 N i v s Libr. IIII His. Nat. Cop. II. et Ia iUS verba iam alibi copiosus illustrauimus. At enim
Uero chartum corticeam ex arborum certarum et ad eam rem adornearum interiore eoque tenuiore cortice praepararunt. Et quidni credamus, saepius usurpatam fuisse φίλυοαν, quae SuΙDAT 1ta describitur φίλυρα Aδος ρμοιον,
148쪽
h. e. ni ra est arboris species, quae librum scorticem habet , θ-bo pamri similem. Flexibilis enim est Philyra; quia, auctore
I AEOPHRAsΤo, L. I de Plantis, γλισχρον υγρότητα, viscosam humiditatem, habet. Cui et Latinorum vox tilia respondet; quamvis haud nesciam, istarum vocum notiones aliquando etiam a se inuicem distingui Etsi autem forte philyra frequentius materiam huiusmodi chartae dedit; facile tamen inducor, ut credam, etiam aliarum quarundam arborum membranulas ad chartae usum apparari potuisse. Huc pertinet, quod legimus , aliquando etiam scriptum este in cortice vilmio. cois vero qualisque ille cortex fuerit, et an non forte hoc nomen in Codice MS. inquinate scriptum sit, definire non possum. Nempe BERNII. ΡEZIVS, admodUm reuerendus et doctissimus Pater ordinis Benedictini apud Mellicenses, in praef. T. I Thesauri Anecdolor in , pag. XIII, meminit δε- soriae δε- roti Magni et fundationis Monasterii Campidonensis A. 83a compositae; cuius mulctor subscribatur Golfridus Terren , natione de ciuitate Marsilia, in Cancelgaria Laroli DL minimus scribarum. In Calce huius opusculi librarius saeculi decimi sexti haec verba annotauit: Exemplar fuit scriptum Campidonae pro libraria, super COR 1 ICE VILMIo, caduco in multis sol bus vetustate praenimia. Vtcunque est, ex philyra, vel eius generis alia arbore, tenuiores membranulas, sed eas latissimas, quae inter lignum et extimum corticem latitarunt, veteres illi instrumento quodam subtili separarunt, et ex duobus philyrinis 'Morticibus ita singulas paginas
CompegerUnt, Vt Vnum corticem Cum alio transversim conglutinarent; quale quid Μ AB ILLO Nivs obseruari ostendit in Codice, . quasdam Augustini epistolas sermonesque complectente, qui ab illustr. Domina de Phi marcone asseruetur. Aliquando autem non tam latas philyras, quae singulae soli irin quoddam constituerent, ex arborum corticibus separarunt; sed plures omnino pelliculas inde disciderunt; quas vero, opinor, prorsus ad modum papyri Aegyptiacae conficiendae, in tabula aliqua disposuerunt, atque glutine Certo conglutinarunt, ita quidem, ut primo ex recta fibrarum tiliacearum serie velut stamen quoddam chartae constitueretur, et deinde, aliis fibri si philyrinis transuersa serie et decussitim iniectis, velut subtemen stamini imponeretur: ille vero Contextus, ob rectas transuersiasque fibras philyrinas sibi mutuo superincumbentes, veluti cratis figuram haberet. Atque adeo Aegyptiaca pariter ac
corticea charta in hoc a tesa fuit diuersa, quod in tela fila implicen
149쪽
L I E R O R v Μ V E τ E R v M. rq stur, et mutuo nexu, veluti nodo, constringantur; in charta vero virauis stamen super subtemen extenderetur: philyris enim rectis philyrae superimponebantur transuersae, prout de charta Aegyptiaca, SAL ΜASIVS, in notis ud Vopisium, et L EO A LLAT ivs in Animaduers ad Monim. Hetrusc. n. LXVI, iam animaduerterunt.
Et cur non existimemus, ipsas illas plures fibras Philyrae sic in tabula dispositas, ad instar papyri Aeoptiacae, etiam praelis Compressas, sole siccatas, malleo tenuatas, et iterum glutino obductas iterumque constrictas plagulas erugatas, malleoque extenses, fuisse pFateor equidem , quae iam de chartae corticeae conficiendae modo tradidi, me non meminisse ab aliis ex instituto obseruata usquam legere. Imo MABILLONIVS, alioquin harum rerum perquam Curiosus de re Diplom. L. I, c. Ι , aghouit quidem aliquod discrimen inter Aegyptiacam et corticeam chartam; sed illam chartam Aegyptiacam modo longe operosiori prae hac confectam fuisse putauit. Taceo alios quosdam recentiores. Scriptores, qui plerumque sibi persuasum habent, omnes codices corticeos non nisi ex subtilioribus quibusdam tabulis ligneis constitisse, nec a vetustissimo cras sioris corticis usti, nisi subtilitate, diuersos futile. Interim tamen postquam mihi contigit, quasdam huiusmodi antiquitatis reliquias accuratius contemplari, quarum structuram atque conditionem cum quibusdam veterum scriptorum locis contuli; haec ipsa sententia, quam modo exposui, longe verisimilior mihi visa est, credoque, ex revirescentium aptarum arborum libris adhuc illo, quem dixi modo chartam qhiandam corticeam illi vetustae non prorsus dissimilem parari posse, dummodo et idoneum glutini genus, atque illi, quod pLi Ni us indicat, haud adeo dispar adhibeatur. Hanc ipsam
chartam innuit PANCIROLLus, in Thesauro mariarum Lectionum, L. I, c. aJ, qui haec commemorat: Langobardi tenues titias e tabula abrosas, glutineque compactas , pro charta habuerunte quarum paginae quaedam vetustissimae eorum characteribus scriptae apud me extant. F0rtasse eiusdem generis chartam intellexit ANGELvs ROCCHA, In Biblioth. Vatican. p. 3 ', qui, ubi de charta Aegyptiaca egerat, haec subiicit: Huius generis materiam, siue praetenues cortices arborum scriptas , artificio tamen quodam , opinor , prorpo ratas ad characteres suscipiendos ac retinendos, non semel vidi in Biblotheca Vaticana. Vidi etiam aliam corticem Ariptam, sed rudiorem, utque ita, vi arboris cortex esse omnino digno osum quam
Aldus Alanatius temes se diligenter asservat. Neque dubito, quia
150쪽
hue etiam pertineat illud chartae genus, quod o LAus WoRMIus in Museo suo, seu Historia rerum rariorum , p. 3Π , his verbis descripsit: Aliam a charta Aegyptiaca verae 'pyri peciem ex aramine, Ut putatur , confectum, Lugduno Batauorum ad me transmisit
filius , Missemus morm. Folium longum es potnees septena, latum quatuor , colore non plane candido , sed ad uum inclinante , cro inculum , et nescio quo glutine obductum; ubi enim charta complicatur, imulas contrahit Mutusculas. Quae descriptio apprime conuenit in peruetustum huius rei monimentum, quod benevole mecum
communicarunt Generosissimi SCHEvRLTI DE DEFEst S DOR F ,
quibus ideo grati animi studium lubens meritoque profiteor. Est vero hoC magnae vetustatis fragmentum, pagina quaedam septem fere digitos, siue duodecimas partes Pedis, adhuc alta; paullulum
ultra pedem Norimbergensem longa, ceterum ex omni parte manca; cui, per modum literarum, uti hodie Vocantur, patentium ,
ex una tantum facie codicilli Latine inscripti fuerunt; in quibus centum solidos pauperibus et Ecclesiarum totidem in luminaria
dioeceseos Sallanitanae legatos esse legimus: cuius scripturae veteris Italo-Gothicae, ante mille et ducentos fere annos usitatae, residuos characteres alio tempore exhibituri sumus. Haec ipsa charta, haud secus ac Wormiana, est crassiuscula, colore fere fauo et obsolescente,' et nescio quo glutine obducta; ex temporis iniuria hinc inde iam laesa, et disrumpi ac in pelliculas solui coepta, ita, ut facili opera in stamen suum et subtemen, ex quibus composita est, h. e. in duas potissimum partes, alteram aduersam literis signatam, alteram auersam, et literis vacuam dii lui posse videatur. Istorum vero corticum fibras, ope glutinosae cuiusdam materiae compositas, non tantum quasi singulas contemplari licet; sed ubi etiam ex vetustate iam distbluitur charta; in ea superficie, quae scripturam refert, striae istae atque fibrae dissoluuntur secundum altitudinem; in altera vero superficie, quae vacua est literis, fibrae secundum longitudinem distbluuntur. Ex his, Opinor, qUO modocunque intelligi potest, quaenam fuerit charta Corticea; cUiUSmodi chartae reliquias, quamuis identidem scriptores quidam commemorent, haud tamen adhuc deprehendi, qui eius chartae structuram satis luculenter describant; saepius vero obseruo, qui corticeam chartam Cum Aegyptiaca confundant. In huiusmodi cortice videntur etiam exarata fuisse tria illa fragmenta vel sacri codicis,
vel asterius alicuius maioriae Theologicae, qdae N Ess Eous, in
