De primatu et infallibilitate Romani pontificis. Edidit Laurentius Veith, ss. theologiae doctor, ejusdemque in lyceo catholico augustano professor publicus et ordinarius

발행: 1781년

분량: 207페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

Id indicatur Apoc. et r. v. 14. ubi describuntur civitatis Dei fundamenta duodecim, quibus inscripta sunt duodecim nomina duodecim Apostolorum. Atque in hac utraque praerogativa Praedicationis nimirum & Fumdationis Ecclesiarum pares suere omnes Apostoli. Nihilominus ratione gubemationis Petrus inter illos . primatum principatumque obtinuerat. Licet enim omnes amplillimam a Christo potestatem pro unia versa Ecclesia acceperint. tanquam Apostoli & Legali ipsius : tamen in huius exercitio potestatis a Petro ut Capite dependebant; prout Positione V. &VI. pluribus ostendemus. Ita rem explicat ipse , qui nobis objectus est. Hieronνmus loc. cit. ita loquens : At dicis . super Petrum fundatur Ecclesia. Licet idipsum in alio loco super omnes Apostolos sat , 9 euncti claues regni eoel rum accipiant , G m orquo super eos Ecelestae fortitu- do solidetur : tamen propterea inter duodecim unus etiagitur , ut NB. capite constitvla , Ictismatis tollatur o

Denique , ne quis existimet, binis illis Scripturae locis , quibus Apostoli fundamenta Ecclesias vocantur, aut Matth. 18. v. 18. ubi omnibus Apostolis ligandi atque solvendi potestas a Christo datur.

quidquam derogari Primatui Petri Matth. 16. asse to , ulterius observandum venit, quod in prioribus tribus locis ri Petrus non minus, quam duodecim alii in numero Apostolorum comprehendatur : attamen Petro praeterea & singulariter Matth. i 6 prae aliis Apostolis. ob excellentem illam de Divinita te Christi conseisionem, tanquam praecipuum aliquid, a Christo significetur , quod sit illa petra , s per quam Ecclesia aedificaretur , id quod nulli alte-

32쪽

m Romani Pontiris Primata. retri Apostolorum dictum est: & quod amplius est;

soliis ille, mutato nomine Simonis, accepit nomen a-1iud aptum ad significandam proprietatem landa. menti, nempe nomen Petri, quod ante non habuit.

ves regni caelorum non solus Petrus accepit, sed . etiam reliqui Apostoli , utpote ad quos omnes Christus Matth. i8. v. dixit: Amen dico vobis. qurecunque alligaveritis super terram, erunt ligata V in cola , 9q-cunque solveritis super terram , erunt soluta es in coelo. Hinc S. Hieronymus in Psalm. 38. ait: quod Petro dieitur , ceteris Apostolis dicitur: Et tibi dabo claris: iergo qx his Christi verbis non probatur Primatus Petri. R. quamvis Petrus claves non solus acceperit simpliciter; accepit tamen eas solus specialiter & cum singulari praerogativa. Enimvero pra

ei puum aliquid prae ceteris Apostolis Petro datum fuisse Matth. I 6., clare indicant & illa Christi ad eum verba, & ego dico Tibi. quia Tu es Petrus. & Tibi dabo claves, & ipsae facti circumstantiae. Nam potestas clavium ibi Petro promissa est post & ob imsgnem illam de Christi Divinitate consessionem. quam ipse prae aliis Apostolis solus tunc edidit.. Nimirum Christus hoc loco potestatem Clavium promisit uni Petro specialiter & absque dependentia ab

aliis Apostolis exercendam : his vero postea Matth. 8. eandem non ob aliquod meritum , nec eis solis, sed omnibus Ecclesiae Praepositis dandam praedixit. qua tamen non nisi cum' subordinatione ad Petrum. aut legitimos ejus succetares uterentur. Unde Teis trus de Marca s ea verba. Tibi dabo claves regia caesis rum . ad unum Petrum directa assirmat, uiscirensomaees, Pontifcii potestatem semper cum Petro Missa capite

33쪽

communione F unitate eontinendam, ad quod ipse praecipue eum potestate ligandi contumaces huis unitati cogere posseti Urgent: Christus Joan. eto. ad omnes Apostolos aequaliter dixit: Sicut misit me Pater, ita ego mitto vos rergo omnibus dedit aequalem clavium potestatem. R. Equidem hoc dixit Christus ad Apostolos Joan. 2o. sed Joan. a I. uni Petro dixit: Pasce agnos meos, pasce mermem . nempe priori loco agitur de missione Apostoli- ea cego mitto vos), posteriore vero loco de regimine sum premo , quod soli Petro concessiam est. Inflant Lutherus & Calvinus , & riunt: S. Aquin sinus st) expresse dicit, Petrum , quando claves ac cepit , repraesentasse totam Ecclesiam: ergo Petrus habuit merum Primatum honoris ; quia in sua pers na repraesentavit totam Ecclesiam ; non vero Prim tum jurisdictionis in totam Ecclesiam. R. quando S. Augustinus iterato asserit, Petrum , dum accepit claves regni caelorum, gestasse figuram Ecelesiae, non Vult, Petrum typum ac figuram Ecclesiae subiisse. quemadmodum Legati solent repraesentare personam

suorum Principum; sed potius , sicut Princeps populi sui personam ubique sustinet. Ait enim in Psalm. Io8.

Petrum propter Primatum repraesentasse totam Ecclesiam : Cujus Ecclesiae) Petrus Apostolus propter Apo- solatus sui Primatum gerebat figurata generalitate persο-nam. Et rursiis r Eccissae ille agnoscitur in figura ν' se personam , propter Primatum, quem in discipulis haribuit. Similiter , quando sermon. 8. de diversis c. r. ait, has claves non hominem unum , sed unitatem accepisese Melesar, nil aliud vult, quam quod claves traditae sint Petro, ut Principi & Pastori Ecclesiae . non in privatum ipsus commodum, sed publico Ecclesiae bono , atque in perpetuam Ecclesiae mtatem conserva dam. Ad hunc autem finem obtinendum non suis

cisset mera Ecclesiae repraesentatio sine jure praecipuo

34쪽

De Romam Ponti eis Primam. 19& vi cogendi omnes subjectos Fideles ad Unitarem in Fide servandam. Quare, quando Augustinus ait.

Petrum, claves regni coelorum accipienteni , personam ac figuram Ecclesiae gessisse propter primatum. quem in diDipulos habuit, non intelligit solum Prim tum honoris, sed conjunctum cum Primatu jurisdictionis, vi cujus in uno & per unum Unitas compingatur & conservetur in tota Ecclesia; ut Positione X1Loc seqq. demonstrabimus. At in uiti cum Magdeburg,ensibus u . si verbis illis, Tibi dabo claues regni coelorum, Petro fuisset pron,issus Ecclesiae principatus; non orta subinde sui flat contentio inter Apostolos . quis eorum videretur esse maior. At haec contentio postea inter eos suborta est Matth. 38. Praeterea Dominus saltem , ad hanc eorum cor

tentionem reprimendam, dixisset: Nolite inter vos litigare; jam enim audivistis, Petrum a me ceterorum Principem designatum. Nihil autem hujusmodi dixit Dominus: ergo illa promissio clavium Natth. ab. nihil ad Petri Primatum facit. R. ad primum. Neg. maior. Apostoli enim, eo tempore adhuc rudes admodum , promissionem Domini. Petro locutione tantum metaphoxica factam, aperte non intellexerunt, nisi post resurrectionem Chri lii. ubi clarius Petro soli dixit: Pasce oves meas. Nihil minus eos saltem suspicatos sui sis , quod Petrus ominnium Princeps sorte constituendus esset , & ideo contendisse inter se, docent Origener, Chrysostomus, dc Hieronymus in cap. I 8. Matth. Ad secundum omissa Maj. N. min. Quid enim sibi volunt illa Christi verba Luc. II. V. 26.

Qui maior es in vobis, fat, scut minor. 9 qui pro cesser es graece hegumenos, Dux) fiat scut mini'rator et

Nonne unum majorem ducemque ceterorum sere.

satis aperte indicavit ν Quem vero , nisi Petrum 'B a Dentin

35쪽

re claves regni caelorum, potestatemque ligandi &solvendi. non est accipere Primatum, aut potestatem jurisdictionis in alios , sed praecise potestatem remittendi vel retinendi peccata. Sic enim, quid sit solvere, & ligare, Christus ipse exposuit Joan. sto.

V. 23. Quomodo autem remittantur peccata, vel retineantur, Scriptura passim docet, cum per Evangelii praedicationem testatur illuminari homines , &liberari a peccatis. itaque ille remittere dicitur peccata . qui, annuntiando Evangelium , homines comvertit ad Deum ; ille dicitur retinere, qui eos, quos videt obstinatos , declarat sempiternis poenis esse mancipandos. Ex quo sequitur, accipere claves gni caelorum ad solvendum & ligandum, non es.se accipere principatum , vel potestatem in alios; sed nudum ac solum ministerium verbi. Quam exposi-stionem dicit Calainus esse non argutam, non coactam, sed germanam , fluentem, obviam. i R. Nego, quod accipere claves regni caelorum,& potestatem ligandi & solvendi cit. loc. praecise significet remittere, aut retinere peccata. Nam in

Scriptura ligare dicitur, qui praecipit, & qui punit. Sic de praeceptis loquitur Dominus Matth, a3. dicens: Alligant onera gravia, ει importabilia in humeros hominum. De poenis blatth a 8. Quaecunque allia gaveritis super terram m. hic enim etiam, Calvino teste, loquitur Dominus de censura excommunica tionis. Ligat enim Ecclesia eos, quos punit poena excoim nicationis. Hinc etiam communiter dict- mus , homines obligari ad legem servandam, item obligari ad poenam subeundam , si eam non servent. Solvere autem dieitur, non solum ille, qui remittit peccata, sed etiam, qui liberat a poena, qui dispensat εω Institui L. ε. u. 6. I. 3. &C. IX. LX.

36쪽

o Romani Ponti cis Primatu. 21

lat in Lege, in votis, juramentis , & similibus o ligationibus. Cum ergo , Matth. 16. Christus dixit Petro generaliter: quodcunque ligaveris, quodcunque solueris Fc. dedit ei potestatem praecipiendi, puniendi . dispensandi, remittendi; proinde Petrum promisit constituere Iudicem & Principem omnium, qui sunt in Ecclesia. Deinde salsum quoque est, nihil esse aliud remittere peccata , quam Evangelim praedicare. Et mirum est , tam obviam expolitionem nulli Veterum obviasse, sed uni Calvino tandem occurrisse. Certe Chrysiostomus & Cyrillus in cap. sto. Joan. & Hieronymus in Epist. ad Hedibiam intelligunt per auctoritatem remittendi peccata , potestatem, conserendi Sacramenta Haptismi & Poenitentiae, non potestatem concionandi. Non esse autem idem concionari & baptiram , docet Paulus i. Cor. r. , ubi dicit, semissum a Domino , non baptizare, sed evangelizare.

g. VIII. Oppon. V. Illa Christi verba Ioan. 21. postesvre meas, non soli Petro, sed omnibus Ecclesiae pastoribus dicta sunt; prout expresse docet Augustinus L. de agone Christiano c. 3o. his verbis: Cum es Petro) dicitur , ad omnes dicitur : Amas me 8 pasce OUex imeas. Hinc, ut Calvinus L. 4. c. b. g. 3. advertit, Petrus in sua I. Epist. c. s. v. a. hortatur Compr byteros suos : P cite, qin in vobis es, gregem Ergo eX his verbis : Pasce oves meas , non probatur Primatus Petri.

R. Etsi haec Christi verba in sensu historico & literati proprie & prini u aliter ad solum Petrum pert,neant, omnibus tamen Pastoribus Ecclesiae suo quodam modo , seu in sensu morali conveniunt, quia videlicet hi omnes Petri sermam in pascendo gre

37쪽

aa Sectio I

citur, id etiam suo modo, servata proportione . aliis minoribus pastoribus dicitur. Atque idcirco Dominus . facturus Petrum pastorem Ecclesiae, interrogavit eum ter. an plus ceteris diligeret, ut admoue- rentur Si telium Pastores, ipsos debere esse praeditos excellenti caritate, exemplo Petri. Huc 'tiam per-rinet illud Leonis sermon. 3. de Anniversario Assvmpi imis suae : Id eo Atro hoc stingulariter creditur , quia cunctis Ecclesiae Recto thus Petri forma pro onitur. Ceterum quando Petrus in Epist. sua hortatur Compresbyteros suos, ut ipsi quoque gregem Dei pascant. loquitur de grege, non universali. sed particulari; cum dicat: Pascite , qui in vobis est, gregem Dei: quemadmodum & Paulus, cum Actor. 2 o. U. et 8. hortatur Asianos Episcopos , ut attendant sibi Guniversio gregi. statim adjungit: in quo vos Spiritus S. posuit Episcopos : id est, attendite non universo simpliciter, sed tantum universo illi gregi, qui vobis commendatus est. Itaque praedicta Petri verba non prohibent, quin soli Petro si commissa potestas generalis & suprenna totum gregem Christi pascendi: quod Christns generalibus illis verbis expressit: Pasce

renos meos, pasce OUes meas.

Quod enim haec verba in sensu literati proprie ac principaliter soli Petro dicta sint, patet non solum ex contextu, sed etiam ex scopo orationis . & SS. Patrum g doctrina. Nam podq iam Christus jam amtea Jos n. sto. V. 2I. Apostolos omnes cumulative cum

Petro instruxerat pari potestate legislatrice & jurisdictione dicens: Sicut mi it me Pater, re ego mitto vos Θc. nihilominus posthaec Apostolis pluribus praesentibus

Joan. 2I. v. a. a Petro singillatim primo contestationem amoris erga se specialis exigit , ter repetens :

Simon Ioannis, diligis me plus his Θ Apostolis videli

cet g Uide Bellarmin. L. T. de Rom. Ponti . c. I .

38쪽

cet praesentibus. Et cum tertio responderat confidem ter quidem pro intima conscientia, simulque revere

ter & modeste: Domine tu sicis, quia amo te; Christus, supremus ille Pastor & Princeps summus Ecclesiae suae , coram Apostolis praesentibus , id est, coram Rectoribus Ecclesiae ipsis, jam alias a se constitutis,

dicit tertium soli Petro : Pasice agnos meos , pasce overmeas, omnes scilicet, quas hucusque ego pavi. Quo sum , quaeso , omnes hae parergae verborum in Legi

latore divinae Sapientiae , si Petro non voluisset hic conferre specialem praerogativam & primatum prae reliquis Apostolis Τ Agnovit hoc perbene Augustinus Unde sermon. io l. de diversis c. 4. loquens de his Christi verbis, posce oves meas, ait: Non enim Petrus inter discipulos suos solus meruit pascere Dominicas mer :1sed quando Christus ad unum loquitur, unitas commendata ει Petro primitus , quia in Apostolis Petrus es primus, primatu videlicet non solum honoris , sed jurisdictio- .nis; quia sine hoc per Petrum ejusque S accessores Unitas Ecclesiae conservari non posset, uti indicavimus S. Vt I. & pluribus ostendemus in Positione XII.& per decursum Sectionis adae. Instat Lutherus in libro de Potestate Papae, &contendit, in Christi dicto, pasce oves mear , per illam Vocem, pasice, nullam datam esse novam pol

statem, sed duntaxat injunctum fuisse officium diligendi , praedicandi. & docendi Petro, qui jam amtea constitutus erat Apostolus & Pastor. Nam paseere , inquit, non est praeesse, sed cibum praebe- Te . ac ministrare, quod etiam ab inferiore fieri potest. R. per verbum, pasce, intelligitur ex communi usu loquentium omnis actus pastoralis. Idem enim est pascere . quod agere pastorem, sive esse pastorem. Porro actus pastoralis non est tantum praebere cibum, sed etiam ducere , reducere, tueri, praeesse, rege. 're, castigare. Certe Pastores ovium non solum pD

39쪽

Sectio L

bulum illis praebent, sed eas etiam regunt, & bacu-' Io cogutat, ut pareant. Hinc Homerus L. a. Iliai dos, Regem Agamemnouem frequenter vocat, id est , pastorem populorum, & in ipsis Scri- puris passim micere aecipitur pro eo, quod est regere, , prout supra ostendimus f. IIl. , ubi etiam specialiter, probavimus, vocem, pasce, Joan. a I. significare iummam potestatem regendi Ecclesiam

s. IX.

Haec sunt praecipua argumenta, quae Sectarii, Schismatici, aliique Primatus Petri. & Succestarum ejus hostes contra textus Scripturae a nobis f. it. &li I. citatos a afferre solent. Duas solum addo observationes. Ima est : Etsi petram, super quam aedificaturum se Christus Ecclesiam suam promisit, alii quidem Christum ipsum , alii Fidem ει Conf/ sionem Petri , alii denique cum Petro reliquos etiam 2θ6ιolos i terpretentur ; salva tamen manet doctrina cle Prim tu Petri; quia nihilominus certum est, in sensu literati cujus hic praecipua ratio habenda est) Petrum in in ea Christi dispositione peculiari quadam ratione lignificari, & reliquis Apostolis praeserri. Sic etiam, sive verba illa, pasce oves meas, soli Petro, sive etiam ceteris Apostolis & Pastoribus Ecclesiise dicta intelliga

tur . nemo tamen prudens inficiari potest , ea specialiter ad Petrum, tanquam Ecclesiae Primatem tertinere. II. Generalis responsionis loco ad omnia adversariorum argumenta & violentas textuum S. Sripturae expositiones lassicit id unum quaerere Quidsi Rex aliquis terrenus , profecturus in exteras regiones, ante discessum suum constitueret ministros plures pro regendo suo populo; uni autem,ceteris ministris prae-

a De Textu Lue. aa. v. 32. hoe Ioeo nihil dicendum. Redibit de eo sermo in Sectione ada.

40쪽

De Romam Fonti cis Primatu. sentibus, specialiter diceret: Tibi do admini Irationem regni mei: quaecunque in eo flatueris, jusseris, prohibuerit, ruta erunt, tanquam a me imo proesente constituta essentiri, si vere me amas. pasee. guberna subditos meos. Quid ex hoc concludendum erit ceteris tum subditis , tum

ministris ' Et siquidem uni illi supremo constituto misnistro in absentia Regis parere detrectarent; quo obtentu se reduci Regi a rebellionis crimine purgare possent 3 An quod non ita suprema verba illius interpretanda censuerint, ut subjectos sese illi ministro haberentΤAt enim num haec excusatio locum haberea An non tanquam inanis de frivola a Rege rejicereturῖ

Petrus Primatum iurisdictionis in universum Ecclesiam immediate a Chriso accepit, F non ab Anytolis. vel 'ab Eecissa. f. X. Ivam Apostoli, aut Ecclesia seu coetus ridelium - ' Petro dare non potuit, quod is jam antecedenter jure divino habuit : atqui in Positionibus I. II. & III.

demonstravimus , quod summa potestas clavium, seu

Primatus jurisdictionis in universam Ecclesiam a Christo immediate data sit Petro Christus enim Matth. 16. immediate ipsi Petro dixit, &promisit: Ego tibi dabo claves regni caelorum; non dixit: Ego dabo claves Coayostolis tuis, vel Ecclesiae, a quibus eas auia Fieo : ergo Collegium Apostolorum, vel coetus Fideisitum , seu Ucclesia has claves Petro dare non potuit Certe nulla probabili ratione , imo evidenter contra obvium tenorem verborum Christi asseritur, Chrinum Matth. . 6. immediate Collegio Apostolorum, aut Ecclesiae promisisse, Petro vero tantum mediate seu

per Collegium Apostolorum, vel Ecclesiam accipiendas. Neque S. Petrus regimen supremum Ecclesiae B s eX-

SEARCH

MENU NAVIGATION