장음표시 사용
61쪽
Antequam haec assertio dilucidetur. cum Asia sno q) observo, facta. S. Petri personam concerinnentia. quatuor esse, quae cum Romanorum Pontim eum in primatu Petri successione connexionem habere possunt; videlicet ι . Quod S. Petrus fuerit R min. a. quod Romoe etiam mortuus fuerit. s. quod Eudem fuerit Episcopus. 4. quod Romanum senseop tum , posquam eum semel, suscepit, nunquam mutariti Atque haec omnia quidem revocant in dubium ex Meatholicis varii. Interim Bellarminus , & cum eoeeteri Catholici Theologi notant, tertium solum &quartum , non item primum & secundum requiri ad hoc, ut Romanis Episcopis jus Successionis in primatu Petri obtigisse constituatur: Nam illud primum non requiri, planum est, cum multi R. Pontifices nunquam suerint Romae, ut Clemens V., 'anner XXV. , Clemens VI, Innocentius V L, qui in Galliis ordinati, ibidem semper manserunt. Alterum it rum non requiri, testantur multi R. Pontifices , qui extra Romam mortui sunt. Nam inmens L.
obiit in Ponto, Pontianus in Sardinia, Agapetus Co stantinopoli, & alii in aliis locis. Quamvis igitur omnia quatuor sint vera, & propriis suis argumentis sngula a Polemieis & aliis fr) Scriptoribus solide demonstreutur, ac opinatio, .quae S. Petri iter Romam
ri L. a. de Rom. Pontifice cap. r. r Uide Bella inum loc. cit. cap. a. de R. Calmet in Dissere. praeposita Epist. canon. Natalem Alex. in Hi or. Eceles. Saeeuli I. Disseti. XIII. Antonium Sandini in Disput. hNOL ad vitas Pontificum Disput.m. aliosque passim.
62쪽
negabat, adeo evidentibus explosa sit documentis, ut ipsorum quoque/catholicorum peritissimi illud amplius non negent, nec, etsi maxime velint, negare nisi impudenter queant: ego tamen, ne litibus non necessariis implicer, omissis duobus primis Petri factis, tertium duntaxat, & quartum sic ostendo. Inprimis Petrum Romae fuisse Episcopum , inde patet; quia non nisi ab Episcopatu, quem Romae S. Petrus insiluit, gessitque, Romana Sedes S. Petri cathedra semper sin appellata est, & in Romanorum Antistiis tum catalogis , quos antiquissimi quoque Patres , t in sua opera inseruerunt, primus semper describitur S. Petrus , cui alii tanquam Successbres subjiciuntur. , Quod autem S. Petrus Romanum Episcopatum nunquam mutarit, sed semel susceptum usque ad mortem retinuerit, sic probatur. Si non fuit Petrus Episcopus Romae usque ad mortem, exponant Adversarii, ubi Petrus sederit ab eo tempore, quo reliquit Antiochiam. Nam non mansisse Petrum perpetuo apud Antiochiam, fatentur ipsi Antiocheni, & satis id probat Ecclesiae consuetudo, quae nunquam attribuit primum locum Episcopo Antiocheno. Et nulla Ecclesia est, aut fuit, quae assereret, Episcopum suum fuisse Petrum, excepta Antiochena, & Romana. Aut an dicemus, Petrum deserto Episcopatu Romano . nullius loci suisse Episcopum 3 Sed hoc,' quolandamento asseri possit, non video; praesertim cum in contrarium stet perpetua traditio Ecclesiastica, &firma omnium Christianorum persuasio per quatuo decim Saecula usque ad molium Patavinum a Joanne s) Ita eam appellat S. Cyprianus L. T. Epist. A. ad cornelium. Optatus L. a. contra Parmenianum. S. Hieronymus in I. Epist. ad Damasum, aliique. Irenaus L. 3. c. 3. Epiphanius haeres. aT. Au diu s M. a . alias ais.
63쪽
matica scripta damnatum, cujus errorem postea a optarunt Lutherus, aliique Novatores. Nam ante illum Martilium constans erat apud Christianos omnium saeculorum persuasio, D. Petrum Romae suisse Episcopum usque ad mortem, nec ullus unquam veterum Haeresiarcharum id negasse legitur: imo is ipsum, veritate, rei convicti fatentur complures ex doctissimis Protestantium Criticis. Hugo Grotuu in I. Petri s. v. I 3. : Pacobus inserius ad an. Christi 66. 67 Hammondus Dissert. s. de Epit copis & Presbyt. --nter Panstrat. Tom. a. L. 13. c. q. Blondestur de prima' tu &c. pag. I . I 0. Franc. Junius, Scaliger . Cafauboinnus . Petrus Mollinarus, Dod ellur. Cave proh lgrandia inter Protestantes nominat Prae ceteris a tem commemorari meretur Pearsenis, qui quantumvis Acatholicus. tamen Oper. posthum. edit. Londin.
pag. 27. & 3I. non solum affirmavit, sed etiam deis monstravit, nunquam apud antiquos dubitatum suisisse, quin S. Petrus Romanam Ecclesiam fundarsi &Romani Pontifices eidem in Episcopatu successerint. Fatentur idipsum etiam Graeci Schismatici; solumque negant, Romanum Episcopum Petro siccedere in praefectura totius Ecclesiae Catholicae , saltem jure Divino. Aiunt enim, ipsi postea ex Conciliorum Decretis concessum fuisse. ut primus Episcoporum e set, primus sederet in Conciliis , primusque sententiam diceret: non tamen; ut ceteris omnibus imperaret. Et sic primatum aliquem honoris, non tamen jurisdictionis, eumque non jure Divino. sed Καλμψlico duntaxat obtentum, Romano Pontifici non denegant. Ita Nilus Themonicensis Episcopus in L. ' adversus primatum Papae. Contra vero Catholici omnes deIendunt, Romanum Pontificem Petro su cedere non tantum in particulari Discopatu urbis Ro-- quod nemo , nisi emoti cerebri, vel perfrictae
64쪽
m Romam Pontificis Primasti. hontis homo inficiari votesd , sed in regimitte quoque . sive universali Ponti cum totius Eo ljire: quod
ulterius sic probant: Alicui certae Sedi debuit primatus Petri. id est, universalis pontificatus . sive regimen totius Ecclesiae assigi. Quamvis enim hic primatus o ullam particularem Sedem episcopalem , cui ipse alligari tur, per se postularit: id tamen certa requirebat in hoc primatu successio. quae in bonum Ecclesiae perseverare, iacileque expediri posset, &deberet . ut probe observavit BQ uetus su). dicens: Petri Successores de estis lapsuri non sunt; neque ad creandos eos , ubi opus fuerit, totam Ecclesiam cita i. ommoverique oportu L Necesse e1go est . aliqua ut sit Ecclesiae Catholicin pars, ex qua exqιant. aliique aliis subrogentur. Quare ita constituti Junt, ut non modo viniversa E. Ure praefint, sed . quemadmodum citeri Diascopi, peculiarem horiant, quam regant. Ecclesam nempe Romanam , qui m Petrus fundat it. ει rexerit. Id etiam necesse fuit, ne vagus incertusque esset summi Pont: ficis locus. quo in urgentibus Ecclesiae necessitatibus ex remotissimis quoque regionibus tute confugeretur et si enim Sedes ejus vaga esset, & incerta , & modo huc , modo illuc in longinquas &dis litas orbis partes summi Pontifices dii currerent. mesciretur . quo dirigendae essent i terae ; quod Christianae Reipublicae plurimum detrimenti attuli isset. Hinc Petrus necessario elegit particularem aliquem Episcopatui'. cui Primatis persona alligaretur. Fuit ille quidem Antiochenae Sedis Fundator & Rector ali. quot annos : sed cum inde Romam transierit huc primatum a sua persona indivisum transtulit, & eundem Episcitatum Romanum usque ad mortem suam
65쪽
retinens, primatum ad Successores suos in eadem Sede transmisit. Hanc praerogativam primatus in Romanis Episcopis semper agnovere Patres x) de ipsimet Imperatores set . Hanc Episcopi Romani constanter exedicuerunt approbante Ecclesia Catholica, ut omnis historia Ecclesialtica docet. Hanc laudarunt Concilia , ἰ, . iu expresse definivit Concilium Florentinum, conis 1 senti tibus Graecis & Latinis in definitione fidei sic prosa imitans : Donimus , sanctum Apostolicam Sedem . 9 Romanum Pontificem in universum orbem tenere Pri
m sum ; ρο ipsum Ponti cem Romanum Succelsorem se B. Petri Prim i s Apostolorum, ρο verum christi Vi
carium , tosiusque Ecclestior Oput, omnium ci sis. norum Patrem ac Doctorem existere;-ips in B. Pιtro Pendi, reesendi ac gubernaudi universalem Maesam a Domino nos, o Iesu Christo plenam pisatem traditam et ρ: quemadmodum etiam in gestis aecumenicorum Conci-ιiorum , b in sacris Canonibus continetur.
x praeter multos alios Bella intis L. a. de R. Pontis. e. IS. S 16. horum Patrum seriem, & verba recenset. Sic , ut alios taeeam , S. Hieronymus in Epist. ad Damasum denomine Hypostasis . ita hunc Pontificem alloquitur rowm Merasore Piscatoris, ει discipula Crucis loquor. Ego , nullum primum , ns Chrisum sequens, Beatitudini tua . id est . cathedra Petri communio re conboeior. Super illam petram adificatam Ecclesiam scio. Qu/c rque extra hane domum agnum comederit, profanus es Sc. i g) Sie Valeutiniani s in Epist. ad Theodosium ait: Beati mzus Roma Civitatis Episcopus, cui Principatum Sacerdotii omnis antiquitas contulit , apud Harduinum Tom. II. eol. as. msinianus in Epist. ad mannem Papam ; relata in Lege R. Cod. de SS. Trinitate, eum vocat,. Caput omniumsanctarum Ecclesiarum. a , Gonrilium Nicaenum Ι. ean. 6. qualis resertur AEL ILConcilii Chalcedonensis: Fecissa Roma a semper habuit Primatum. Constantinopolitanum I c. n. a. Ephesinum
66쪽
o Romam Pontifcis Primatu. Ubi notes, velim, Concilium Florentinum hodie
a Catholicis omnibus, etiam Gallis, inter oectouem a numerari, saltem usque ad Sessioem vigesimam qui .i-
tam , in qua Unio cum Graecis consecta , definitioque Ficlei edita est ; prout testantur Tournely Tom. a. de Ecclesia pag 3io. , & ipse Natalis=lex. Hili. Ec- . cles. Tom. 8. Differt. io in Saecul. XV. & XI I. arr. s. Unde in omnibus b) Gallicis Conciliorum Collectionibus Florentinum suum inter Generalia locum obtinet. Neque obsat. quod mox recensita Concilii Florentini definitio de primatu R. Pontificis in. Tricle
tino repetita confirmataque non fuerit . ob repugnantiam Gallorum i ut refert Pallavicinus L. I9. 2o. II. non enim ideo repugnabant Galli ,
quod primatum R. Pontificis non agnoscerent; sed quia timebant, ne veri a illa splinam bynt jlate npascendi , regendi & gubernandi universalam sieti fam) ab aliquibus ita acciperentur, quasi PontI sex supremam authoritatem etiam in Ecclesiam, generali in Concilio congregatam, obtinerat . adeoque Papa esset supra Concilium generale. Ceteri autem Patres Tridentini tandem acquievere Gallis. & Pontifex ipse annuit, ut canon, qui in confirmationem primatus Pontificii a Florentino Concilio asserti paratus erat, supprimeretiar: non ob dubium de authoritate Florentinae Synodi, ac definitionis ab illa editae ; sed pacis studio, & quia novus hac de re Canon necessa- IIus non erat . nec Ferdimuido imperatori videbatur in iis circuna stantiis opportunus. Ceterum ipse Cardinalis Lotharingus, qui maxime obstiterat in Triden. tino , ne Pontifex in aliqua Concilii definitione diceretur habere plenam potestatem gubernandi univer-D a seis
b) In Restia Collectione anni i644. in Lab ana. Harduini; in Patrum Congrcgationis S. Mauri opere inscripto Lyis tide Verifer les Dalas. pag. 336. Igimae Edit. In Dictio - rio portatili conciliorum an. 175v. Pariliis edito pag a 6.
67쪽
salem Ecclesiam , in acclamationibus votisque, SP nodo Tridentina jam absoluta , lactis Pium 'IV. Pa. pam sancta universalis Ecclesiae Ponti rem appellaviti
Ut hactenus dicta melius intelligantur, observo
eum Bellarmino L. a. de R. Pontis. c. ret. . Christum Natth. I 6. & Joan. at ubi Petrum constituit unive
falis Ecclesiae Pastorem, satis declarasse quidem, quod Petro in hoc regimine semper aliquis debeat succedere; quia Pontificatum istum instituit , ut officium ordinarium , & perpetuo duraturum, usque ad finem mundi , ut 3. XVII. probavimus. Non tamen determinavit in illis Scripturae locis , quis Petro succedere δε- heat in hoe ossicio : unde videtur ibi sialtem o Christus illud determinandum reliquisse ipsius Petri, vel certe Ecclesiae arbitrio, si Petrus ipse Mihil determinasseti Quodsi ergo Petrus nullam particularem Sedem sibi unquam elegisset, ut fecit primis annis; nec ante mortem suam determinasset, cujus Sedis Episcopus sibi deberet in universali Eeclesiae regimine succedere:
tunc O Quamvis Pontificatus Petro suerit Initio eollatus sine alligatione ad eertum locum ; & hine ipse primo Sedem Anti chenum elegerit; tamen postea juxta nou paue rum opinionem ex speciali inspiratione Dei, imo & jussu Christi Petrus Sedem suam Romae ultimo fixit, ac retinuit ad mortem usque. Sic S. Marcellus papa in Epist. ad Antiochenos scribit, Petrum Domino jubente venisse Romam ; & S. Ambrosius in oratibne adversus Auxemtium, Athau us in Apologia pra, fuga sua dicunt, PEtrum citristi jussu martyrium Romae pertulisse. Unde non est improbabile. Dominum etiam aperte jussisse, ut Sedem suam Petrus ita figeret Romae, ut Romanus Episcopus absolute ei succedereti Sed quidquid de hoc sit,sulf n ista ratio successionis non est ex prima institutione Pontificatus, quae in Evangelio legitura .
68쪽
De Roma ni Ponti cis Primatu. tunc moriente Petro Ecclesia debuisset, & quidem ex voluntate Christi, Episcopum aliquem in supremum Pontificem eligere. Et licet hoo casu quemlibet et,
gere potuisset, videtur tamen debuisse propter rationes a nobis praecedente paragrapho XUlII. allatas deis terminare illam Sedem. cujus deinceps Antistites P tro successuri essent. Si vero Petrus Sedem Anti chenam a se primo electam, semper retinuisset usque ad mortem; tuno Antiochenus Episcopus, non autem Romanus , Petro in supremo etiam Pontificatulaecessisset: saltem nisi Petrus Sedem aliam pro supremis Pontificibus. sibi in universalis Ecclesiae regimine successuris . determinasset. Quia vero Petrus cathedram Antiochenam reliquit, & in Romana novam fixit Sedem , quam etiam tenuit ad mortem usque ; inde factum est, ut ei in rupremo Pontificata non jam Antiochenus . sed Romanus Episcopus succederet.
Dices: Ergo, quod Romanus potius, quam alius Episcopus. Petro in primatu succedat, id praecise exsoluntas factoque ipsius Petri originem habuit i non autem ex voluntate Omsi & iure Divino: ergo primatus R. Pontificum non est ex jure Divino, sed ex institutione humana. R. Omitto antecedens , & nego cons. Licet enim Christus quod tamen controversum
est) semper Petri arbitrio permisisset, ubi vellet, Sedem eligere, & stabilem figere: tamen ex dictis f.
praecedente voluisset, ut Episcopus illius loci, -ubi Petrus ultimo Sedem fixisset, ei morienti succederet in Pontificatu; saltem nisi Petrus ipse Sedem aliam pro Pontificibus sibi successuris determinaret: quod tamen non fecit. Et hinc Sede Romana semel a Petro, tanquam stabili & ultima sua Sede electa , atque etiam pro successuris sibi Pontificibus cons uta, Romanus Episcopus non ex voluntate solius Petri, sed
69쪽
ipsius etiam Christi, & juro Divino jam eidem in
pontificatu succedit. . iSed Mureres : An primatus , sicut praecise ex vo-Iuntate. facto que hominis, neu pe Petri annexus est Sedi Romanae , ita nunc possit etiam ex dispositione humana, ii empe Ecclesiias iterum ab ea separari, & transferri in aliam Sedem Episcopalem e. g. Parisiensem y l deo negative. Expresse etiam hoc negat Benedictus XII
L. a. de Sy liodo Diaecelana cap. i. num. I. ita loquens: , Cum - Petrus suam Sedem Romae fixerit - & in ea, martyrio coronatus gloriose obierit, sive id evenerit ex Divino praecepto , seu expressa revelatione, ipsi
Petro specialiter a Deo facta , sive ex sola voluntate Petri, licet divinitus inspirata ; inde lactum est . ut, supremi pontificata. praerogativa ita insita manseriti Sedi Romanae , ut qui in hac Petro succedit, neces
Asario succedat in totius Ecclesiae primatu Petro --quemadmodum bene explicant Card. Bellarminus L. a. de Rom. Ponti f. c. I a. SuareZ indefessione Fidei Audv. Anglica in Seri Error. L. I. C. S. n. q. & L. 3...c. 13. n. II. Petrus de Marcam Dissert. 1. de singuari Primatu petri num. ao. Quamvis itaque poseri it in aliquo sensu dici, supremam Ecclesiae monaris,.chiam jure tantum humano , esse annexam Sedi Romanae . quia nimirum utriuSque Unio, nexus &,, alligatio ortum habuit ex facio Petri, attamen non', videtur posse sustineri illorum, opinio, qui asserue- rqnt, praelatam annexionem ita esse de jure huma-
,,no , ut possit ab Ecclesia ditatui, & una ab altera
separari; etenim posito , quod Petrus suam Sedem ., stabiliter Romae collocaverit, & Romanam fregens ,, Ucclesiam obierit, nullius. qui Episcopus Romanusis non si, potest dici verus Petri Successor, ac propte- . . rea nunquam ad eum reserri possunt verba Christi, Domini: Pasce oves meos. Ian. M., quibus univer-
.,ialis Ecelesse curam Petro, ejusque Succetaribus
70쪽
Dρ Romani Pontis cis P. atu. secommisit. Quare jure & merito ejusmodi pauco
rum opinionem refellunt, & censura perstringunt, iMelchior Canus de locis Theoc L. 6. c. l. Gregorius de Valentia de contrου. L. 7. I 2. aliique non
pauci Theologi.' Hucusque Henedictus XIV. d . At inquies: Si annexio primatus jure hii mano dissolvi .non potest , quare eandem dissolver uit iplimet Romani Pontifices, Sedem pontificiam Roma transserendo Avenionem Τ R deo : aliud est , quod defuncto Benedlato X l. Clemens V. relicta Roma Avenioneman. Igos discesserit, eamque incolere coeperit. cujus exemplum quinque subsequentes Pontifices secuti fuere : & aliud, quod Avenionem primatum transtulerit. Neque enim hi Pontifices ob corporalem suam a Sede Romana absentiam primatum Roma Avenionem transferre voluerunt; sed erant & manebant Epia scopi Romani juxta illud proverbium: tili Papa, ibi Roma; ac Ecclesiam particularem Romanam per Via carium generalem regebant; sicut hodie R. Pontifices eam regere solent per Episcopum Cardinalem, Vi-Carium suum, Ceterum nos eum Benedicto XIV. id solum negamus , annexionem primatus, R. Sedi sa-D ' ctam
cd Εκ dictis lime tria Colliges. I. Γὸ jure Divino F ex in ii tutione Chrissi est. qiuod , quicunqua Petro Iuccedit, si Caput Ecelesta univeryasiis , seu habeat Primatum in universam Ecclesiam.
II. De jure Divino F /x institutione Chrisi es . quod R.
Pontifex hune Primatum habeat. sum in praesenti rerum statu , in quo Petrus pro ultima sua Sede elegit Rom am , voluntas Christi est, ut Successises Petri in hae Sede R mana etiam sint ejus Successores in Primatu . ii II. Disium est, utrum sit juris Divini, seu ex infl/tutisne Chrisi, quod EpVcoxus Romanus, qu'ia Episco us Romantis si, si Petri Successor . se Primatum ιn unia versum Ecclesiam habeat; quia ea dubium . utrum Petrus ex jussu Christi, vel ex voluntate sua humana Romam pro Sede ultima elegerit.