Castruccii Bonamici Commentariorum de bello Italico liber 1. libri 3. pars 2. 3.1

발행: 1751년

분량: 151페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

go DE BELLO ITALIco, reputet ipse secum, quanto illa graviora aestimanda sint, expugnari domos, diripi sortunas, abstrant in se

vitutem, caedes fieri, incendia, rapinas , quae omnia necesse est accidant victis , victoribusque parere recusa tibus. Perlectis Legati conditionibus, auditisque Bottae minis ingemuere, &quo sunt, quae praeter opinionem a cidunt , acerbiora , eo Vehementius Bottae oratione commoti sunt. Facilis enim qui putabatur, ad eas conditiones , quas Senatui Goranus edid rat, duriores ipse multo addiderat: ut autem spatium intercedere posset, dum his malis remedium aliquod inveniretur , negarunt Legati xx. horarum negotium illud esse, in quo de totius Reipublicae statu ageretur , cum

praesertim lege apud ipsis tacitum esset diligenter, ut, nequid eadem die de

102쪽

LIBER TERTIUI . 8hde eadem re & consuleretur, & statueretur, neve quid prius statueretur, quam Senatus antea cognovisset, &Concilium postea Minus approbasset. Tum Botta barbare irridens , quam vos mihi, inquit, legem, quem Semnatum narratis Θ una est hodie vobis lex parere victori, neque armatis hominibus cogitandum est, quid vester ille Togatorum conventus decernat. Legati, desperata re in Urbem rever

tuntur .

Habetur statim noctu Senatus rac tametsi plerique accipiendas confestim a victore leges, &, posita ferocia, fortunae cedendum existimarent, tamen non deerant, qui in extremis rebus ab animi magnitudine auxilium petendum esse arbitrarentur, constantiam , Sc fortitudinem, Veterumque

Romanorum non accomodata tempo-

103쪽

8L DE BELLO ITALICO, ribus exempla usurparent, praestareque dicerent omnes perpeti acerbitates, quam tanta accepta ignominia , oclibertate amissa, precaria salutis spependere . Vicerunt ii , qui neutrorum , neque approbata , neque improbata sententia, placere sibi censebant , uti antequam quicquam de

tanta re statueretur, evocarentur Praefecti copiarum, deque statu moenium Urbis, ac defenserum interrogarentur. Evocati raptim , interrogatique num his moenibus, his militibus defendi Urbs posset , ad unum omnes non videri responderunt. Senatus , cum nihil in moenibus, nihil in militibus prcesidii esset, & praesenti vi cogeretur ad inique paciscendum, moVeretur autem misericordia populi sui, uem in expugnatione Urbis diripiendum , atque interficiendum videbat,

nece

104쪽

LIBER TERTIUs. 83 necessitati parendum censuit. Sic fuga sectorum, infirmitate praesidii, terrore praesentis exercitus inducti Genuenses, compulsi , coacti conditiones a Botta latas accipiunt. Fit in eam sententiam S. C., quo ex S. C. Gavii arx munitissma Austriacis deditur , frementibus praesidiariis, aegreque ipse arcis Praefecto Joanne Luca Balbo ferente, jussu Senatus ad deditionem compelli, cum duodecimum jam diem summa vi oppugnantem Picolominaeum contemnerent. Mittit ipse continuo Botta, qui portam occupent, quae ad Pharum,

novorumque moenium ambitum per tinet, neque ea contentus mittit etiam,

qui Thomasianam portam obtineant, quae in veteri Urbis muro aedificata est cum Legati Reipublicae infirmari conditiones frustra testarentur, si duas pro una portas occuparet ; ille autem L 1 por

105쪽

s DE BELLO ITALICO, portam nequicquam tradi diceret, quae introitum non daret in Urbem. Harum enim portarum situs is est, ut altera alteri includatur, neque adIri ad alteram nisi per alteram possit. Urbs autem ipse duplici murorum ambitu Veteri, novoque cingitur. Oppresia Genua, fugatis Borboniis , insperata rerum commutatione elati Austriaci, nactique ex diuturna egestate copiam subito rerum omnium majores sumere spiritus , majoraque multo agitare animo coeperunt, neque posse ad ea conficienda quicquam deesse arbitrabantur, cum Urbem haberent resertissimam , quam primum consilium erat penitus exhaurire ε, dciis, quibus vitam, atque arma relinquebant , mala minitari , spoliaque omnia extorquere instituerunt. Quaestor Cotechius, cum in Are

106쪽

L1BER TERTIUI 8snarium suburbanum venisset, petiit statim a Senatu per literas, uti nobiles sibi aliquot daret, quibuscum colloqui,& de summa, quae Reginae Ungariae nomine curanda esset, convenire posset. Gravissimi viri, & summis honoribus usi Joannes-Baptista Grimaldus , di Laurentius Fliscus desiignantur , qui ea de re cum Botta , & Cotecnio agant: atque iis, cum ad Quaestorem venissent , priusquam colloquerentur, ipse ultro Cotecnius edictum obtrusiit, quo Senatus compellabatur, & in quo de clementia Ungariae Reginae erga Genuenses multa praedicabantur: ejus beneficio suis legibus vivere, quos in potestatem redigere belli jure potuiς set ; & ne nunc quidem id illam agere, ut omnia illata bello damna dissolvantur ab Genuensibus, & compensentur pecunia, quod tamen esset aequil-

107쪽

DE BELLO ITALICO, aequissimum sed multum remittere, exiguaque esse parte contentam. Darent millies octingenties HS. tribus deseriptum pensionibus aequis 3 qua rum ex qua die, quave hora haec scripta, editave postulata essent, uti ex ea die, eave hora intra viii. , & xl. horas prima pensio, altera intra octavum diem , intra quintum decimum tertia silveretur. Ni id ad certam diem factum sit, Reginam suae oblitam mansuetudinis igni, ferro, omnique cladis genere in Genuenses anumadverseram . Legati demonstrata, deplorataque aerarii inopia, orant hominem, atque Obsecrant, ne civitatem atroci evertat edicto, quod futurum provideant, si tot malis consecta alio insuper tributo, ac foenore trucidetur;

multaque & de iniquitate imperandi,& de acerbitate exigendi conquesti

sunt.

108쪽

LIBER TERTIUS . 87 sunt. Ad ea nihil Cotechius , nisii parvulam temporis dilationem multis precibus expressam concedere. Re Senatui nunciata, cum propter negotii gravitatem , temporisque an ustias, exploratis omnibus rebus, quo confugeret, non esset, decurritur ad ultimum illud miserum, & graVe, quo ne turbulentissimis quidem Reipublicae

temporibus nunquain antea Ventum

erat, uti pecunia , quae est ad Georgii, efferatur, ex eaque prima pensio solvatur. Erat illa quidem publica ibi fide non solum ab Genuensibus, sed etiam a reliquis plerisque Italis, ac Transalpinis deposita pecunia, eamque

Georgianae mensae tuendae Ochoviri diligentissime adservabant sed extremis malis aliis malis remedia dabantur, Tot, tantique acervi nummorum partim in triremem impositi, partim

109쪽

gs DE paLLO ITALICO, plaustris exportati terra, marique de ferebantur in Arenarium suburbanum ad Austriacum Quaestorem palam i spectante populo, atque ingemiscente . Et Botta flagitare pabulum ,

flagitare frumentum , tabernacula , vecturas non desistebat increpitans, minitansque, & cujus modo rei no .men reperire poterat, hoc satis esse illi ad cogendas pecunias, vexando que Genuenses videbatur. Contrahebat naves, bcllumque adversus Nea- Regem parari, idque Genuensium commeatibus, atque auro administrandum esse dictitabat , seu quod istud, si Genuam cepisset, a Regina

Ungariae mandatum haberet, sive eo quod desiderium ejus interpretaretur, bellique apparatu praeveniret. Namque Regina ardenti, veterique Nea polim cupiditate rapiebatur , quam cupi-

110쪽

LIA . TERTIUI. 8scupiditatem tot jacentem adversis, tempus Opportunum , & secundae subitores excitaverant, accendebantque turbandarum rerum nunquam abjecta

spes, irritique semel ad Velitras dolor

conatus.

At Neapoli, hoc literis, nunctioque divulgato rumore, trepidatur. Carolus Rex, etsi Ferdinanὸi Fr. Ur giam in se voluntatem ex literis cognoverat Plumbini, Ilvaeque Principis, quem suae Praesectuna domus , au)ita Philippi Patris morte, in Hispaniam miserat; neque dubitabat, quin, illato bello, Hispanorum auxiliis .esenderetur, tamen rei ejus moram, temporisque longinquitatem timebat, quod exercitus sui receptu, novisque regni consiliis occupatus Frater non ita celeriter juvare eum poterat. Relinque batur , ut suis se copiis tueretur: scd M vcte-

SEARCH

MENU NAVIGATION