Libellvs de Coniugio, Repudio & Diuortio, in gratiam fratrvm, qvi ivdices cavsarum matrimonialium in regnis Dania & Noruegia constituti sunt, conscriptus à Nicolao Hemmingio

발행: 1581년

분량: 275페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

rata in vitam incidentia teguntur. Breuiter , hic amor coniugalis castissimos mores in tota vita gignit, qui sunt voluti nouum philtrum amoris coniugalis, id bcfficacit simum, iuxta hos Menandri versus:

Hoc est, mores placidi benigni verum sunt pii iitrum, quo mulier virum in amore sui retinet, ii mulierein. Foris vero amor coniugalis gignit honestam apud omnes famam, teli imoni uiri mutuum sancta conuersationis, misericordiam erga inferiores, comitatem erga Pares, honorem erga superiores Breuiter, iusticiam erga omnes. Sed de officiis coniugum, quae ex uno amoris fontem a nant, alias copiosius.

Maritus

152쪽

IAE DE CONIUGIO.

Maritus Qvxor sunt una caro. Igitur maritus, uxor iuris diuini immani consortes esse debent. Hinc urisconsultus partem di finitionis matrimoni extruit, chim ait Matrimonium est coniunctio maris, foeminae conlbrtium omnis vitae, diuini humani iuris communicatio. Et si autem communicatio diuini&humani iuris , inter accidentarias coniugi circumstantias , quae a re ipsa distinguntur, numeranda est tamen eam Dpienter adiectam si ea Iurisconsulto i dico. Qualis enim, quaeso, erit vitae societas, ubi vel dispar religio, vel diuersa vivendi regula fueriti Profecto firma xst, bilis animorum coniunctio , qualem in coniugio requirimus, nunquam erit inter eos , qui diuersam sectantur religionem. canonem proinde, quo cauetur, ne Christianus ducat allienam a sua religione laudo. Quantum autem mali in coniugio timendum sit a diuersitate religionis, vi dit sanctissima matrona Rebecca cum diceret . Si acceperit Iacob uxorem de stirpe terrae huius, nolo vivere. Et Dominus Exod 3 . ait Nec uxorem de filiab.eorum accipies filiis tuis. Ratio est , ne di uersitas religionis peruertat animum ma' riti, de ne soboles inter diuersas religione

tos i

153쪽

iter leti hil

DE CONIUGIO. educata, omnem religionem tacite auersetur Quod quidem est initium, caput extrema miseriae. Etsi autem Paulus probat coniugium fidelis Minfidelis, videlicet contractum, cum ambo adhuc infideles essent. Dicit enim huiusinodi coniugium sanctificari per fidelem tamen dissu det, ne fidelis cum infideli nuptias ineat. Nam cum praecipit Christianis, ut fugiant conseruationem cum infidelibus, manifeste generali dicto vetat, ne fidelis se matrimonio iungant cum infideli. Nolite,inquit, iugum ducere cum infidelib. Quod enim consortium iusticiae cum iniusticia p& quae communio luci cum tenebris ' de quae concordia Christo cum Belial aut quae pars fideli cum infideli et quae consensio templo Dei cum simulacris Etsi ergo Paulus non vult fidelem uxorem ab Ethnico discedere, nisi ille recuset conui ctum tamen non permittit mulieri liberae, iami Christum professae, nubere, nisi in Domino, hoc est , suae religionis viro. Iohannes prohibet, ne salutemus quidem eos, qui alienam a Christi religione doctrinam afferunt scilicet probaret, si prius matrimonio cum infideli iungeretur Breuiter, pii est declinare a malo,

154쪽

a DA CONIUGIO. prophano abstinere, sapientis alieno a. lo sapere, insani in ignem se sponte con- hcere Samson fortis erat Salomon sapiens Achab potens , sed a mullictibus diuerta relligionis decepti sunt. De hac qua stione vide quae annotauimus ad finem se. cundae Epistolae Iohannis.

definitionis nostrae pars meminit finis instituti a Deo coniugii Est enim coniugium institutum mutui ad sutorii causa. Ita enim institutio habete Non est bonum hominem esste solum, sed

faciamus ei adiutorium coram ipso. Nam cum creator rerum Deus, sit&optiinus sapientissumus, fieri non potest, quin omnia creaverit ad bonos fines, & cum rationalis creatura , relliquas creaturas dignitate dc gradu stiperet, dubitandum non est , quin eam condiderit ad opti-inum finem , cui coniugium destinatur. Vt autem memoriae discentium consula mus, in hunc modum placet fines coniu

gii ex

155쪽

nicies uiri

DE CONIUGIO.

gi ex obiectorum diuersitate distinguere, vi alius finis sit coniugii sit ipsos coniuges eorum familiam seorsum , consideremus salitis, si ad Ecclesiam Iempublicam alius denique,si ad Deum ipsum respexerimus quem omnia propter sua imgloriam condidisse certum est. FI, 14 coniugii, si ipsis coniuges, eorum familiam respicimus, quadruplex

est, videlicet , σαυηθμα , ἄγνοτης , οικουρία, γέρονεσις. Sed de singulis breuiter dicemus. Σω ἡθω est fainiliaris, amica societas, ad quam hominem conditum esse etiam Aristoteles intellexit. Nunc autem cum nulla societas iucundior esse possit, magis amica, quam piorum coniugum inter se, nemo sanae mentis inficiabitur, coniugalem societatem reliquis omnibus anteponendam esse. tw ideo Deus primos homines coniugali societate, idque vinculo insolubili coniunxit, ut ipso facto testaretur, hanc esse praecipuam societ tem Quam autem dulcis sit haec societas, nemo vel cogitare potest, nisi ipse expertus fuerit. Verum quoniam haec sancta societas Deo est gratissima, homini b. coniugali foedere iunctis suauissima, tiabolus,

hostis ordinationis diuinae, nihil no facit, ut hanc

156쪽

1 6 DE CONIUGIO. hanc societatem turbet, sinsuauem redis

dat. Quare coniugum piorum officium fuerit precibus asis id uis se insicliis diaboli

Opponere, togare Deum, ut ipse suanio dicationem castissimorum ans elorumpra ubi tueatur. ἁγνότη , callitas est, quae in hac corrupta natura vix seruari potest, nisi in sancto colaiugio. Ideo Paulus dicit Propter Iornicationem nusquisque habeat suam Uxorem, unaquaec suum virum. Item, Nolite fraudare vos inuicem, nisi forte ex conssensiti ad tempus, ne tentet vos Sathanas , propter incontinentiam vestram. Significat Paulus his verbis thorum immaculatum , hoc est, congressum honestorum coniugum esse castitatem, qua incontinentiari immunditia cauetur. Paphnutius etiam concubi)tum cum propria uxore σωφροσbibita est,castitatem nominat. Verum quoniam diabolus, autor omnis turpitudinis 3 immundiciet, sola immundicia delectatur, omnia tentat,ut castitatem honestorum coniugum, turpissimo alienae libidinis coeno, contaminet. Quam ob causam inde usi ab initio coniugibus insidiatus cst, quotidie obhcit multas occasiones, quibus ut laqueis constringere honestos coniuges co

natur,

157쪽

, arta iactit

natur,ut vidit tandem alieno amoretatem coniugalem contaminent, illicitos sequantur amores. Quare hic imprimis vigilandum est piis coniugibus, ne diaboli insidiis locum faciant.

Oλουρια, sedulitas est, in tuendi conseruanda domo, seu diligens cura custodia domus S familia . Sine hac sedulitate societas coniugalis incolumis esse nequit.Vbi enim negligitur domus, ibi ruinam sequi necesse est. Hunc sanem coniugi requirit Paulus, ctim iubeat matronaSesse λουρους ad Tit a Tametsi autem οἰκουροeια haec ad virum , hoc est, ad maritum& uxorem,pertinet, ut Clemens Alexandrinus testatur , dicens Uxorem viro datam esse. ut sit βο9θις , λολουροιας, hoc est, socii adiutrix intuenda, conseruandare familiarici tamen Paulus hoc potissimum uxori tribuit, vi quae assidue se domi contineat. Nam cum maritus saepe foris agit, nisi uxor sit ο&ουρωδε οικονομικη, hoc est,sedula in curanda familia, quo omnia recte domi agantur, peregrinante marito. non diu manebit familia salua Laudantur igitur mulieres industriae, Ἀαουζοί a Salomone Mulier, inquit, timens Dominum, ipsa laudabitur. Date ei de fructu manuum suarum S laudent eam in portis opera eius. M 3 Γενε-

casti

158쪽

Γένεσις eo pertinet quatenus familiam propriam coniuges considerant vi haerecles habeant, quibus bona sua post mortem relinquant, qui , eorum nomen in memoria sempiterna conseruent. Hunc finem cum sibi proponunt pii coniuges regulam Christi teneant, videlicet Quar- rite primum regnum Dei iusticiam eius,& caetera adsicientur vobis. Non ergo cumulent coniuge opes quouis modo,pertas nefas, ut ditent suos haeredes, sed iuste quaerant benedictionem iDomino, in timore Dei officium gnaviter praestantes Sciant frustras laborare, frustra vigilare,frustra domum custodire, nisi Dominus eam aedificauerit Atlinae sunt partes primi finis coniugii, cum videlicet ipsos coniuges per se consideramus, quarum prima animi coniugum sociantur Secunda corpora casta seruantur: Tertia incolumitas domus custoditur: Quarta nomen memoria piorum coniugum ad posteritatem propagatur. Si Ecclesiam, Rempublicam respicimus, finis coniugii est, ut sit seminarium Reipublicae & Ecelestiae Certum enim est, Deum conseruare, tueri coniugia propter Ecclesiam, Rempublicam, ut inde erodeant utiles Ecclesiae de Reipublica ci

tiis

titi .

159쪽

hes. Huius finis Plato meminit in . de

tet operam dare naturae perpetuo conseruandae, relinquendo filios filiorum,sena- Perque pro se Deo cultores tradere. Et

Hoc est, Oportet generare Meducare liberos, ut vitam tanquam lampadem tradamus alijs, quo sint alii post alios qui Deum legitime colant. Ad hunc finem Paulus respiciens, hortatur coniugeS, Vt pueros suos instituant in disciplina Madmonitione Domini. Non niti recta fue-tit educati, nihil boni sperandum est de hs, qui educantur. Qui enim male cducantur, saepe fiunt sordes in Ecclesia,&perniciosi ciues in Republica. Finis coniugii, si Deum immediate respicimus, est, ut coniuges sciant se coniunctos esse,ut ei, qui se coniunxit Deo grati sint,vi una Deum laud cnt, celebrent, praedicent,de eius operib de prouidentia mi Reant colloquia,simul Deli invocent, xse inuicem hortentur ad timore Dei, se mutuo consolentur,& si quid asperi inciderit Κ invita,

160쪽

iii vita, spe suturae resurrectionis Martemnae gloriae, quae omnibus Deum timent, hus pro possita est , cogitent suum coniugium ina aginem esse quandam illius arca-pae copulae Christi de Ecclesiae, quae copula hic incoatur fide, amore, moua obedientia: In aeterna autem vita consummabitur.

Porro eorum sententiam , qui finem coniugii dicunt esse, ut sit sacramentum admirandae illius copula Christi Eccle-ssiae haec ratione recipio, modo patiantur omnia corporata esse Sacramenta quaedam rerum arcanarum. Si quidem nihil corporatum a Deo conditum est, quod non habeat alli quam comparationem ad res arcanas Minuisibiles Coniugi uenim proprie non est Sacramentum , hoc est, non est Sacramentum in si itutione peculiari , sed solummodo naturali imagine. Est enim coniugium quaedam imago nuptiarum Christ i. eius sponsa Ecclesiae. Nam ut coniuges copulantur spiritualliter fide inmore coniugali corporalitermixtione sexuum sita Christus Icclesia spiritualiter quidem fide & caritate, corporaliter vero natura confirmitate copulantur. Ex quo factum est, quod Ec

salm titiata

SEARCH

MENU NAVIGATION