Libellvs de Coniugio, Repudio & Diuortio, in gratiam fratrvm, qvi ivdices cavsarum matrimonialium in regnis Dania & Noruegia constituti sunt, conscriptus à Nicolao Hemmingio

발행: 1581년

분량: 275페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

de ossibus eius. Atque hactenus de coniugio dictum esto.

DE REPUDII S.

HAc diximus de coniugio,

ordinatione Dei sancta, ut nobis diuinitus commendatur. Nunc restat, ut de hs, quae pri eter ordinationem Dei ex hominum culpa, proh dolor, contingunt, dicamus, quae sunt duo, videlicet, Repudium S diuortium. Illud leuius, hoc tristius est. Non quidem quod is peccet,qui vel iustis de causis repudiat eam , cui nuptias promisit, vel qui ob coniugis flagitium diuortium facit. Culpa enim non in persona innocente, sed in rea haeret, tametsi fieri interdum potest, quemadmodum infra dicemus, ut repudium fiat interdum cum honesta persona, propter graue causas, in sponsalibus non animaduersas. Inter repudium, diuortium hoc est discrimen, Repudium dicitur , cum vel uteri vel alteruter promissas recusat nuptias, cita a pactione discedit it r. Diuortium autem fit, cum coniugium consummatum , propter alterius coniugum culpam, dirimitur. Saepe tamen repudium

etiam diuortium complectitur , sed nos Q hoc

162쪽

hoc loco discernamus repudium diuortium,ut dictum est. Praeterea ut plurimum interest inter sponsalia itaptias cita inter causas repudij diuorij in aximum esse discrime, intendtim est. et istas , ut ait Philippus, nomina sponsalia tantum eas promissiones,in quibus fiunt pacta de futuro coniugio. Vt enim sponsui sponsa a spon, dendo. , id est, promittendo momentia bent ita sponsalia solummodo promit, unt coniugium, quod nuptiae perficiunt. Atq; hinc est, quod Christiani imperatores pactionem matrimonii non antea hahendam in dissolii bilem censuerunt, quam cum ducta sponsa domum, nuptiarum festiuitas est celebrata. Quod tamen ita accipiendum est, si sola matrina orati promissi si sit facta, di non etiam carnalis congressus accesserit. Nam si post sponsalia sequatur copula ante nuptiarum solennitatem, volente sponsa vere, tunc efficitur perfectuna matrimonium Tametsi autem desponsa appellamur interdum uxores, ut in

illo Si quis sponsam alterius in agro Op

presserit, morte moriatur, quia uxorem, terius violauit tamen re ipsa non sunt uxores , sed ita dicuntur propter promis

sis nem lact spem futuri coniugii,

163쪽

Coniugium siquidem , quod proprie sic

dicitur , cum mulier iungitur viro, a desponsatione quidem incipit, sed traditione perficitur. Vnde hoc discrimen natum est ut illud initiatum, hoc ratum consumm .itum dicatur coniuetium. Ita eniim Augustinus ait: Non dubiu est illam mulierem non pertinere ad matrimonium, Cum qua commixtio sexus non docetur fuisse. Huc acccdit, quod virgo desponsa non vel et caput ante nuptias , quo facto significatur eam nondum venisse in potestatem viri Canonis a liberum volunt esse desponsa vovere relligionem, vel inuito sponso, sed hoc non permittunt uxori, reluctante marito. Quare ostendunt ipsi magnum esse discrimen inter sponsalia Z nuptias. Porro hos duos gradus, videlicet sponsalia iuptias, placuit sapientib gubernatoribus ad consummationem coniugii Ordinare,ut intermedio tempore, hoc est, 1nter sponsali ais nuptias omnia diligentius inquirerentur , ne locus fraudi essedullus. Et ut maior circumspectio adhibeatur, re et in hoc regno constitutum est, ut ante nuptias trina denunciatio in solenni Ecclesia coetui interposita semper septim

mana integra praecedat , cum hac ad-

164쪽

monitione, ut si quis habeat, quod consti dilutas nuptias iuste impedire possit, hoc in significet mature ante diem nuptiis dictu, alicum adhuc res integra sit. Haec denuncia Lillio cum admonitione plane ridicula esset qui S inutilis, si solus consensus, quo fit pro .dimissio, consummaret coniugium. Cum tibi igitur obiicitur ex iureCanonico, consen Iallnis facit nuptias. Respondendum est, hoc rotaverum esse de consensu promittentis, odia: statim accipientis dehaonsam in sua. Nam qua hic consensus cohabitationis, carnalis νhel

copular est, Non autem verum est,de con ita

sensu promittentis solummodo suturas illi: nuptias Ideo Iurisconsultus quidam ait tota Consensus cohabitandi, Mindiuiduam vi hil consuetudinem retinendi, facit contu cotigium. Consensus igitur promittentis an hoatum, etiam accedente iureiurando non reptiacit matrimonium. Ideo supra diximus yrole scolasticorum sententia: Consensum hores causam matrimonii, sed non totam laEst enim consensus, ut illi aiunt, causa, ut ora fiat matrimonium non ut si Inter quem nigradum nuptias, quae sunt secundus hiciis gradus perficiens matrimonium , possunt dit varia eaq; iusta, promissarum nuptiarum coria impedimenta incidere Medium proinde , ὀυempus intersi onsaliari nuptias relictum iiii est viri-

165쪽

DE REPUDIO

utraque parti, ut diligentius inquirant, num aliquid sit aut offeratur, quod consummatione matrimoni iuste impediat. Cum his non pugnat forma pactionis, qua in hoc regno uti solemus inhonestis sponsalibus. Ita enim' tiarritur Vis hanc habere in uxorem Vis hunc habere in

maritum' respondetur,volo. Nam haec voluntas intentionis est , qua animus inet clinat ad futuras nuptias, non traditionis, qua alter alteri se totum tradit, ut iam unum sint, una habitent. S. indiuiduam vitae consuetudinem retineant. Nel his aduersatur dictum Domini: Quos Deus coniunxit, homo ne separet. Nam Christus loquitur de coniunctis legitime, qui consummatio iam matrimonio , in unum hominem conuenerunt. Siquidem non de repudio desponsae, sed de diuortio iustae uxoris , S interrogatulerat,in hoc responsum dedit Dominus. Iam ad iudices veniamus. Cum repudium permitti petitur, pius Tapiens ius de ante omnia grauiter perpendas di- spiciat, quid utile sit Eccletiae, quid commodum reipublicae, quidq3 faciat ad piam coniugum concordiam. Et contra, Quid vel Ecclesiae 5 Reipublica officeres, hoc est, quid Ecclesiam scandalo offendere,

luti

166쪽

qti id b Rempublica in laedere, quidliis

uatam vitam potest reddere molestam. His enim tribus, hoc est Ecclesiae, Reipublicae,de priuatae familiae destinatur coniugium. Quare si sapiens iudex praeuiderit aliquid periculi, vel Ecclesiae, vel Reipublicae, vel priuatae familiae imminere ex coactis nuptiis, sia a prudentia imminentimalo occurrat. Siquidem coacta matrimonia malos exitus habere sistent. Flacregula in animis iudicum concepta , facilius fuerit quas iis repudij causas excutere, dijudicare S bona conscientia determinare. Nam cum Paulus dicit, agens de separatione coniugum ad pacem nos vocavit Deus, iudex secure hoc dictum, ut

regulam iudicii, sequi potest, praeserum cum de repudijs agitur. DE CAUSIS REPUDIICv quaeritur repudium aut peccatum est in consensu eorum , qui promiserunt nuptias, aut inter personas, postpactionem nuptiarum aliquid interuenit, quod vel iure consummationem coniugii impedit, vel utrum p contrahentium, aut alterum offendit. In consensu peccatur, vel cum alteruter negat igyiij ul

alitea ipsi

167쪽

ditiones legitimi consensus, pactio de nuptijs facta est.

Quando negatur consensus ab uno dc ab altero clam esse factus aseritur, quaerendum est, an interuenerit carnalis cΟ-pula, necne. Si interuenerit carnalis copula, quaerendum es , an foemina fama an te fuerit illaesa, nec ne Si interuenit carnalis copula ex fama foeminae compres aeantea fuit honesta admonendus est qui accusatur violata fidei datae, grauiter a iudice, ut cogitet tiantum peccatum sit si dem fallere praesertim cum videatur confirmata esse carnali copula, Forte prole. Si peistiterit reus in negando, nolim tamen ipsum statim absolui, propter ipsius conscientiani, cui iudex consulere dc bet.

Nam qui clam promisit, copula postea

consummauit promissionem, vita et in perpetuo adulterio, mala cum conscientia, si alteram, priore vivente, duxerit, etiamsi

fuerit liberatus per iudicem, mendacio deceptum. Quare in hoc casu iudicarem consultum es e sequi consilium Gregorij, qui praecipit, ut is, qui inficiatur fimissionem factam de nuptiis,septima cognatorum, aut aliorum honestoria viroru manust purget. Quod cum fecerit,iude3 illum liberum

168쪽

is 3 DE REPUDIO.

liberum pronunclabit, impossita scori tionis mulcta. Verum sit vel infamis fuit foemina antea, vel non est secuta copula, constanter negans pactionem de nuptijs interuenisse, sime iuramento liber dinai

tatur.

Caeterum, si utero fatetur consensum, a quo alter cupit discedere, examinandus est consensus , an fuerit legitimus, hoceli licitus, honestus, iustus, liber, ple

nus, sincerus.

Si non fuit licitus consensus , sed illicitus, ut qui factus sit contra gradus cognationisin affinitatis lege Dei prohibitos, pro nullo habebitur. Addo etiam,si fuit

initus contra humanas leges, etsi diuortium non iuste facit tamen repudium re-O efecerit.

Si consensus non fuit honestus,temerarius omnino est iudicandus atl adeo pro nullo habendus, etiamsi iuramentum interuenit. Etsi enim graue peccatum est, non praestare, quod iurasti tamen certum cst, grauius adhuc peccari, si impleas, quod temere iurasti. Teneatu ergo regulari In malis promissis rescinde fidem. In stulto voto muta decretum. Non honestum consensum dices, qui vel petenti repudium, vel familia: ipsius,vel ordini S

169쪽

dignitate congruit. Deus enim vult hominem, quem ad honestatem condidit, honest alis ordinis amantem esid,' vult singulos suum s atum S dignitatem in timore Domini tueri conteruare Plura de hoc genere consensus supra diximuS. Si consensus non fuit ius us, hoc es ,si promissio de nuptijs facta est contra illorum voluntatem , in quorum potestate sunt illi, qui paciscuntur de nuptijs potest per iudicem rescindi tanquam iniustus,siue secuta sit carnalis copula, siue non, nisi aliter parentes, aut illi qui in parentum loco inr, persuaderi possunt. Pontificia autem constitutio contra pronunciat nempe ratum esse matrimonium, quod in schs etiam Minuitis parentibus contractum sit per verba praesentis temporis Ad quam constitutionem Erasmus in hunc modum respondet: Hic, inquit, usui nil Legislatori, quod ferunt Herculi, cui dum num cornu dissecuisse Acheloo fluuio, magis etiam intumescens ex alia par te minitaretur amnis, imo fit, ut pro resecto uno hydriae capite plura suppullulenti Non enim sol uni verum est, quod dicitur Ex malis moribus nasci bonas leges, verum etiam ex optimis legibus hominu

170쪽

nor autem humanum esse decretum, solo consensu coire matrimonium, ut qui legem pro ratione temporum sici tuit,possit eandem pro ratione temporum vel abrogare vel moderari, atin iam nunc ex hac legeri Quod adolescentes bene natos quod puellas etiam summo loco nata vidimus, di videmus implicari infaustis perplexist coniugijs , ingenti luctu parentum propinquorum , nonnunquam summo Reipublicae discrimine. Haec Era mus , qui mollius Papam tractat. Ego dico praeceptum Dei Honora patrem imatrem, ut bene tibi siit, anteponendum esse constitutioni Antichrasti. Nunquamcntin Deus illud matrimonium probauerit, quod coiit contra suum mandatum. Quare nunquam rata habenda sunt, ne sponsalia, ncq matrimonia contracta in uitisin reluctantibus parentibu S. Si consensus non fuit liber, sed vel coaetus, vel eorum, qui per aetatem aut morbum sano destituuntur iudicio , non est habendus pro consensu. Locum enim non habet consensus ibi metus vel coactio; vel error iudici intercedit. Neq; refert, cum de repudio agitur, silue coacetio fuit absoluta, hoc est, per vim externam foci a, siue conditio nata per minas, unde

metus.

SEARCH

MENU NAVIGATION