Barbarorum leges antiquae, cum notis et glossariis : accedunt formularum fasciculi et selectae constitutiones medii aevi

발행: 1781년

분량: 434페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

Imperatoris nostroque Iὶ este occupatos & hoc ad tempus erit, non semper.

ministeriis vestris, sicut decet, honorem &plenam iustitiam habeant: & si praesentes

esse non possunt, suos advocatos habeant, qui eorum res ante Comitem defendere pos

sint: & quicquid eis quaeritur, justitiam

habeant.

V. Volumus atque iubemus, ) ut

Advocati in praesentia Comitis eligantur, non habentes famam malam: sed tales eligantur , quales lex iubet eligere. VI. Volumus etiam atque iubemuS, ut Comites & eorum judices non dimittant testes habentes malam famam testimonium perhibere: sed tales eligantur, qui testimonium bonum habeant inter suos pagenses.

Et primum per ipsos iudices inquirantur,& sicut ab aliis rectius inquirere potuerint, rita faciant, non voluntati malorum hominum assensum praebentes: ut & ipsi Comites vel eorum iudices, quos noVerunt, causam, de qua inter eos agitur, comper tam esse , sine blandimento ipsius, qui causam habet, faciant ad eandem causam venire, A por eorum inquisitionem definita fiant. Et iubemus ut testimonia ab invicem separentur, sicut lex iubet: quia si ita agant, multi falsi testes possimi convinci . VII. Sed & hoc volumus, ut Comites plenam justitiam de latronibus faciant per eorum ministeria, ut malefactores & fures non patiantur quietos residere, sed per eos, in quantum Valent, infestent. VIII. Ut ante Vicarios nulla criminalis actio definiatur, nisi tantum leviores causae, quae facile possunt dijudicari. Et nullus in eorum judicio aliquos in servitio homines conquirat, sed per fidem remittantur usque in praesentiam Comitis: & ingenuos homines nulla placita faciant custodire, postquam illa tria custodiant placita, quae instructa sunt: nisi sorte eontingat, ut aliquis aliquem accuset, exceptis illis sca- binis, qui cum judicibus residere debent.

IX. Volumus ut sicut nos omnibus legem conservamus, ita 8c omnes legem nobis conservare faciant , dc plenam justitiam in eorum ministeriis, quidquid ad nos pertinet , facere studeant. X. Inhibemus ut propter ullam districtionem, quam nos sacere iubemus, aut pro quibuslibet causis servi non mittantur

in districtionem, sed per Mistas nostros vel domini eorum, aut illorum advocati, ipsos servos distringant, dc ipsi, sicut lex iubet,

rationem per servos reddant, utrum culpabiles sint, an non: ipsi vero domini distringant & inquirant servos suos, sicut ipsi

amant.

XI. Ut nemo sorcaptum 4ὶ de mancipiis aut de qualibet causa recipere praesumat, sicut Cepius domnus Imperator com

XII. Ut mancipia adventitia & fugitiva nullus recipere praesumat. XIII. De mannire vero, nisi de ingenuitate aut de hereditate non sint, aperte observandum: de ceteris vero inquisitionibus per districtione in Comitis ad mallum veniant, Sc iuste examinentur ad justitiam

saciendum, o c. ut Tom. II. col. II Os.

Si quis Langobardus faciem Dei, Sc statum humanae fragilitatis recositans, prosalute animae suae de rebus suis voluerit judicare ,. c. Tom. I. col. 3-7. XIV. Si quislibet contempta iussione ΠΟ-stra, ceteris in exercitum pergentibus, d mi residere praesumpserit, plenum haribannum secundum legem Francorum, idest sexaginta solidos, sciat se debere compone

re a

19 Ιου servitio domni Imperatoris, nostyro que . in Hinc colligimus, eum qui Constitutionem tulit prout in Rubrica praefixa legitur

Domnus Rex alterum esse a Domno Imperato

re. Colligimus quoque haec descripta fuisse post adeptum a Carolo M. imperial ε diadema , & ante Pippini Obitum, hoe est intra annum DCCC. & annum DCCCX. Occurrunt profecto in hoc C pitulari sanctiones, quae in corpore legum Langobardicarum Carolo Μ. tribuuntur. Igitur vel hoc est cento ex variis Capitulis Caroli Μ. & Pippini congestus; vel filius sanctiones patris repetiit; vel Carolus constituit, & Pippinus Italis edixit. 1 Austaldi. Forte, massalli. Capitulare Ludovi ei Pii Anni DCCCXXIII. cap. XXIV. apud Balvetium : Vasi quoque, mustilli nostri nobis famulantes volumus, ut condignum apud omnes habeant honorem, sicut a genitore nostro εν a nobis saepe admonitum es. 3 lumus atque jubemus. ) Haec & reliquae sequρntes huius Capitularis sanctiones Ieguntur eadem serie dispositae, aliis tamen intermixtis Capitulis, inter Leges Langobar- dicas Carolo Μ. adscriptas, scilicet lege LXIV. de seqq. nonnullis variantibus. De eit equidem in serie sequens lex X., quae in edito constituit partem legis XXVI. Caroli M. Sed Μuratorius advertit in Codice Estensi &in Ambrosiano hanc legi post illam, quae incipitrVolumus ut sicut nor omnibus legem observa mus c. prout in hoc Capitulari; & eodem prosecto in loco occurrit quoque in Codica

Veronenssi.

Fore ium. Lindenbrogius, Baluatus , Μuratorius legunt, furem campbium , sphal malo ab antiquis usque amanuensibus exemplato. , forcapium ; quod proprie indebitam exactionem sigilificat. Consule lib. IV. Capitularium cap. XXXV i. Vol. III. hujus Collect. pag. 2o3.) quod inscribitur de forcaptis, &huius sanctionis sensum faciis intelliges. 1 Domnus Imperator commendavit. Ite rum innuitur, Constitutionem hanc edictam esse a Pippino , non a Domno Impera ore. At tamen δc haec, prout iacet, in Codice Lau- gobardo ipsi Carolo adscripta lesitur.

32쪽

MONUMENTA LEGALIA

Capitula mariti Mantuani.

ua ad placitum generale Iὶ ....

omnibus notum fecimus. II. De iustitiis ecclesiarum Dei, viduarum, orphanorum minus potentium volumus atque omnimodis praecipimus, ut omnes Episeopi, & Abbates, Comites se- eundum legem pleniter justitiam faciant,& recipiant, III. Hoc statuimus, ut unusquisque clamator tertiam vicem ad Comitem suum se proclamet, & inde idoneos homines habeat, qui hoc veraciter sciant quod proclamasset, & nullam exinde iustitiam habere potuisset: & si qualiter a ) secerit,& antea ad placitum se proclamaverit, legem suam componat l.

IV. Comites vero de illorum parte per testes assirment, quod ei justitiam facere voluissent, & omnia notarium suum scri- here faciant quanti ad se proclamassent, vel quantas iustiti ac factas habent: ut nul Iam excusationem habere possint: nisi Veritas clara sit, & iustitiam facere voluisset, ct hoc ipse Comes aut eius advocatus per sacramentum firmare possit, quod de illorum iustitia nullam negligentiam habeat, & per ipsa brevia cognoscere valeamus, utrum ad se proclamasset, an non. V, Hoc omnibus notum sit, si quislibet post causam legibus finitam pro se clama- Verit, aut XU. accipiat gamatos 3 , aut

solidos XU. componere cogatur. VI. Ut nullus alterius presbyterum recipiat, antequam ab Episcopo loci illius examinatus vel inquisiitus sit: neque liceat ibi Missas celebrare. Vi I. Ut quando Episcopus pro sua parrochia certata fecerit, Comes vel Scul

da is ei adjutorium praebeat, qualiter ministerium suum pleniter perficere valeat secundum canonicam institutionem . VIII. Ut nullus mancipia christiana vel pagana, nec quaelibet arma, vel armis

sos s ) foras regno nostro vendat: & qui

hoc fecerit, bannum dominicum componere cogatur: & si ea mancipia minime revocare potuerit, Widringum suum componat. IX. Ut nullus alteri teloneum praesumattollere, nisi secundum antiquam consuetuis

dinem; & alibi non tollat, nisi in locis antiquis & legitimis: & cui injuste tollitur, secundum legem componatur, &insuper bannum nostrum Missis nostris com

ponat .

X. Ut nullus post: calendas Augusti istos denarios, sue) quos modo habemus, & usi

sumus, dare audeat, aut recipere: si quis hoc fecerit, bannum nostrum componat. XI. De latronibus, qui ante Μios nostros minime venerunt, ut Comites eos

perquirant, & ipsos aut fideiumres , subc histodia servent, domo Missi ibidem x

Vertantur .

XII. Ut nullus quemlibet hominem tam sobardum cum in vastatico vel casa sua r cipere audeat, antequam sciat unde sit, vel quomodo natus est: & qui aliter fecerit, bannum nostrum com pDnat. XIII. De synodochiis volumus atque praecipimus ut restaurata fiant.

XΙU. De vassis regalibus Sc de iustitiis allorum, ut ante Comitem suum recipiant& reddant.

CAROLI MAGIM EPISTOLA AD PIPPINU ΜΚ Arolus ) serenissimus Augustus a

Deo cor natus, magnus, pacificus Imperator, Romanorum gubernans imperium, ac per misericordiam Dei Rex Francorum,& Longobardorum, dilectissimo filio nostro Pippino glorioso Regi sempiternam in Domino saltitem. Pervenit ad aures nostras, quod aliqui Duces, Sc eorum Iuniores, Castaldit, Uicarii, Centenarii, seu reliqui

ministeriales, Falconarii, Venatores, & ce teri per singui territoria habitantes, vel discurrentes, mansio naticos & paravere da

i Mintua ad placitum generale. In Addita mentis ad leges Lotharii l. Μura orianae editionis U. Vol. I. hu)us colle t. nag. 2Iῖ. memoratiar Capitulare , quod in mutua factum est. Quod aliud fuisse ab eo quod εκ hibemus, inde colligimus, quod in illo actum sit de decimis dansii: de quo in hoc nostrone verbum quidem . Quod a Lothario recensetur, probabiliter actum fuit ipso regnante Lot hario. Qua iter. Lege, aliter. 3 Gamam. Hoc est , percusiones . Cercata.) Hoc est, circumttron m , vi fitandae scilicet dioecesi: Italice, ii siro dellax iocesi. σ) A missos. Legendum sorte, arnesios ἰ

armaturas scilicet, quibus militares viri caput corpus lup togεbant .

6 Quid sibi velit haec sanctio, pIane nonas equor. Anno cusae tunc fuerint novae denariorum formae, & antiquae interdictae λ Hoc rei numismaticae studiosis haud ingratum erit

et) κακοἰus m. In editione Muratorii IEgitur haec Epistola intεr te ess Langobardicax Caroli M. t ρηε CLIII. Vol. I. huius col- Ie l. pag. ὶ Hic illam repeto iit pote Balugio, qui eam ad annum VII. pertinere ratus est.

33쪽

MONUMENTA LEGALIA.

accipiant, non solum super liberos homines, sed etiam in Ecclesias Dei, monasteria videlicet viror, im ac puellarum, & Xenodochia , atque divelsas plebes, & superi eliquos servientes Ecclesiarum Dei, 1j meorum opera, id est, in vineis campis, seu pratis, necnon I in eorum aedificiis illos faciant operari , & carnaticos & vi num contra omnem justitiam ab eis exactare non cessant, & multas oppressiones patiantur ipsae Ecclasiae Dei vel 1ervientes earum. Ideoque, carissime fili, has litteras ad tuam dilectioiaem direximus, ut hanc caussam, diligenter ac prudenter inquirere facias; & si veritas eji quod ita sacthmsit, deinceps omnimodis emendare & com rigere studeas: quatenus in diebus nostris ac tuis pax Ecclesiarum Dei, sive illarum servientium, in omnibus conservetur, &ut merces copiosa nobis ac tibi jugiter adcrescat. Audivimus etiam quod quaedam capitula sa) quae in lege scribi jus simus, per

aliqua loca aliqui ex noliris ac vestris di cant, quod nos nequaquam illis hanc caussam ad notitiam per nosmetipsos condictain habeamus, & ideo nolunt eis obedire, nec consentire, neque pro lege tenere. Tu a tem nosti, quomodo Vel qualiter tectum locuti fuimus de ipsis capitulis. Et ideo admonemus tuam amabilem dilectionem, ut per universum regnum tibi a Deo commissum ea nota facias, & obedire atque

implere praecipias, de Miscopis 3: Sacerdotibus occisis, sicut statutum habemus, de reliquis quibuslibet catastis. Verun- tamen de Presbyteris videtur nobis, ut si liber natus est Fresbyter, tripla composit sone secundum suam legem fiat compositus; & si plagatus fuerit, secundum qualitatem plagarum, vel disciplinae, tripla

compositione emendetur qui hoc perpetraverit. Si autem Presbyter servus natus su rit, secundum illius nativitatem tripla compositione solvatur in plagis . c disciplinis. Et de Diaconibus similiter fiat. His e pletis, bene vale semper in Domino. fili

dilectissime. CAPITULUM CAROLI MAGNI. Volumus etiam, & statuimus, de plateis vel cloacis curandis uniuscuj. Isque Civitatis de regno Italiae pertinentibus, ut singulis annis curentur. Tamen non Volumus, quod exinde pandum aliquis ad partem Palatii .nostri persolvat, sed praecipimus qu'tentis exactores singularum Civitatum liud tum habeant, ne ante finiatur annus, quam plateae Sc cloacae emundentur . Et hoc unusquisque Procurator Civitatis publice ex nostra Imperiali parte admonendo praecipiat, ne praetermissum fiat.

CAPITULARE ue) EX MABILLONIO.

IN nomine Domini nostri Jesu Christi

Hlud, icus nutu divino a Deo coronatus serenissimus Augullus, omnibus Episcopis, Abbatibus, Ducibus, Comitibus, seue unctis fidelibus nostris. Capitula, quae nobis addere placuit, haec sunt. I. Si quis cum altero de qualibet,

ceptis. In ecclesiasticis vero negotiis Cracis iudicio rei veritas inquiratur. Hoc de timidis atque imbecillibus sive infirmis, qui pugnare non valent, ut nullatenuS propier

i in Ecclesiarum Dei. 3 Amanuensis, vel Typog taphi errato deest linea, quam suppleex Muratorio loco lauda o. χθ suaedam capitula. scilicet a Carolo Μagno addita. fuerant legi Salicae, exq,ibus vel quat plura, vel omnia, iustit addenda quoque ictgibus Langobardorum . Conis fer Capitula addita legi Salicat Tomoti . huius colle l. pag. 336. seqq. te ges Langobardicas Ca oti M. Tomo t. pae. 16 I. seqq. Episcopii Oe. 3 Haec usque ad verba, His expletu, ab suiu hoc loco apud Μ iratorium , ut & a Codices Veronen: i; proflant vero in editis in calce l gis CI. Caroli Magni, di in Codicibiis Eliensi , Se Verone iiii aliis in locis. Vide notas Muratorii ad legem Cl. Caroli Massii, de excerpta ex Godice Veronensi ibidem. Porro hisce corrigitur Capitulum I. ex supra memoratis, quae legi Salicae addita fuerant. Capitulum erc. Ex Heroldo par. Ex iis, qtiae infra legun ur, ex nosi a Imperiali parte, colligimus, sanctionem , latam fuisses , post adeptum a Carolo imperium.

1 Capitulare. Edidit itidem Mab illonius ex supra memorato Codice Bibliothicae Ch gianae, Musaei Italici Tomo l. P. II. ἐὼ Si quis cum altero bo. Est lex Lan- obardica III. Ludovici Pii Vol. l. hujus Colle t. pag- , & extat inter Capitula

ab eo des m A gusto addita ad l-gem Salii' manno Imperii sui quinio. Vide Vol. II. hujus Colleci. pag. i7I. eca 79. Utrobique autem noverbum quidem de )udicio Crucis.

34쪽

MONUMENTA LEGALIA. et a

pter hoc justitia sua careant, censemus faciendum. Testes Vero de qualibet re non aliunde &c.

IV. Si duo testimonia siὶ de qualibet re

suerint, inter se discordent, tunc Comes eligat unum eX una parte, & alium ex altera parte et ut illi duo decertent cum scutis Sc sustibus. Nam si flebiliores fuerint ipsi testes, tunc ast Crucem examinentur. Quod si majoris aetatis sunt, & non possunt ad Crucem stare; tunc mittant aut filios, aut qualemcumque hominem post sunt, qui pro eis hoc contendat: & ille qui de illa falsitate convictus fuerit, dextram manum perdat.

U. De omnibus debitis sa in solvendis,

sicut antiquitus fuit constitutum, per XII. denarios solidus solvatur per totam Salicam, excepto leuies. Si Saxo aut Fri aliquem occiderit, per XL. denarios solidus solvatur. Infra Salicos Uero ex utraque parte de omnibus debitis, sicut diximus, XII. denarii pro solido solvantur, sive de homicidiis, sive de rebus.

VI. De manni re vero, nisi de ingenuitate , ct c. at in editis Dem alia Capitula.

bis, ut cartulae, c. us in edit. Tom. I. col. 689. VIII. Qui pulsat quod res venumdasset, non iusto pretio; accedant ambae parteS super res quas venumdavit, & existimatores cum ipsis, & rememorent L appretientres ipsas, sicut tune Valebant, quando resipis bene restauratae fuerunt, antequam nos huc cum e cercitu nostro isse inuς. Et si res

ipsa sic appretiata fuerit justo pretio, sicut in ipsa cartula legitur, quod res ipsae justo

legitimo pretio venumdassent, sicut tunc valuerunt, ut dictum est; venditio ipsa firma permaneat. Nam si res ipsas amplius aestimaverint quod tunc valuissent, quam

pretium ipsimi quod accepit; Sc ipse qui

1 Si duo testimonia c. Hoc, &sequen tia duo Capitula ediderat Eccardus ex Godi ce Guelpherbitano cum hac antiqua Epigraphe: Iucipiunt Cαν tuta, quae Domnus IItudo inicus I . auno III. ardere judit. Legitur is x ista inter Langobardicas Ludovici Pii lege XVIII. demptis tamen iis, quae ad Crucis judicium speciant ; quae tamen leo tar apud Eccardum, atque in Codicibus Estensi &Ueronensi , ex integro, prout extant apud M1 billonium. Si quis vero quaerat, cur in quibusdam vetρribus Codicibus legantur clausulae praelatae de iudicio Crucis, in aliis vero non legantur, respondendum putarem, sub ipso Ludovico Pio abol tum fuisse Crucis examen in Aquis granensi Conventu cap. XXVII. Sanincitum est, iat nullus deinceps quamlibet examinationem Crucis facere praesumat; ne quae Christi passione gioraficata est, cujuslibet temeritati contemptur bubeatur. Interdictum Italis repe .

iiii Lotharius I. Lege Langobardicam. Cuin venumdaverit ostendere potuerit, ut ex necessitate famis venditionem ipsam secisset; aut in cartula ipsae manifestaverit rem poro necessitatis famis': cartula ipsa frangatur,& pretium juxta ut in ipsa cartula legi tur , reddat, & recipiat res suas, sicut modo invenit eas: ante positio aedificio aut la

bore , qui postea ibi factus est, ipse qui

fecit tollat, aut sicut inter eos conveneiarit: & de ista venditione ipsa persona agat quae Venumdavit, aut filius ejus non alter propinquus . IX. Cartulae illae, quae leguntur de donatione, similiter volumus ut appretientur. Si amplius valuerint res ipsae, quando restauratae fuerunt, quam ipse launegild fuisset, quando accepit; & ipsam donationem similiter strictus ex necessitate famis secise set, & si probare potuerit, reddat laune-gild, & recipiat res suas, & cartula ipsa

frangatur.

X. De donatione vel venditione ,

qine in loca venerabilia facta sunt, suspendi jussimus, dum enim compensaverimus in Synodo cum Episcopis, Sc Comitibus, quomodo fieri debeant: & hoc iubemus, ut illis partibus it istum procedat iudicium, ubi nos aut nostra ostis fuerimus per illud quod supra scriptum est. Et hoc statui

mus, ut cartulae illae, quae tempore Desiderii factae fuerunt per districtionem fami aut per qualecumque ingenium , ut ista causa non computetur: sed juxta legem ipsorum exinde procedat judicium. Et hoc damus in mandatis, ut quicumque homo ab hac praesenti die XX. mensis Februarii suas vendere res voluerit, in omnibuς eorum pertineat potestatem: tantum sic faciant, 1icut eorum fuerit lex. Unde qualiter nobis placuit praesentem deliberationis notitiam pro amputandis contentionibus fieri

iussimus, & nobis legi fecimus, & volumus ut sic procedat iudicium. Facta notitia anno dominorum nostrorum 3 ὶ .....

i pectantia praeternit tenda esse censueriant.

α De omnibus debitis c. , Adest hoc, ut 6c sequens Capitulum inter log 's Langobardicas Caroli M. LXXVI. & LXLVII. &tam En in Codicibus, quibus usi sunt Eccard is, ac Μ abillonius, ea adscripta leguntur Ludo .ico Pio. Facile Ludovicus patris constituta vel edixit, vel repetiit, ut insuetum

non erat.

3 ) Primum omnium placuit e c. Est inter Langobardicas Ludovici Pii lege U. De donatione erc. Capituli partem εκ

Ambrosiano Codice edidit Muratorius iniser Langobardicas Lotharii I. lege CV. & CUI. s) Anno domi aerum nostrorum. Supple-r m: Ludου ici, Ο Lotharii ; unde Consequitur Capitulum hoe emanasse , Lot hario Regnum Italiae tenetite , patrisque in Imperio consorte , non ante annum DCCCXVII.

35쪽

MONUΜENTA LEGALIA

DE Episcopis vero in Longobardiaco, gere soliti erant, modis omni hiis inhibitum

1 Iitutis, qui ab his quos ordinabant est, ne ulterius fiat: quia juXta sacros ca- sacramenta Jc munera set) contra divinam non es uterqHe a gradu proprio talia facien-oc canonicam auctoritatem accipere Vel exi- tes decidi debent

cuodo Eugenio Papa gestis in atrio beati Petri soli

Onstititimus ut omnes, qui sub speciali desensitone Domni Apostolici, seu nystra, fuerint suscepti, impetrata inviolabiliter utantur defensione. Quod si quis an quocunque violare praesumpserit, sciat se periculum vitae suae incursurum. Nam &hoc decernimus, ut Domino Apostolico in omnibus justa servetur obedientia, seu Ducibus Jc iudicibus suis ad iustitiam faciendam . ΙΙ. Ut depraedationes quae hactenus fieri solebant, nullo modo fiant, neque Vivente Pontifice, neque defuncto. Si quis vero ulterius hoc secerit, sciat se legali sententia condemnandum. Quae vero retro factae sunt, legaliter emendentur. III. In electione autem Romani Pontificis nullus sive liber, sive servus, praesumat aliquod impedimentum facere; sed illi λ-lummodo Romani, quibus antiquitus concessum est constitutione Sanctorum Patrum, sibi eligant Pontificem. Qtiod si quis contra hanc nostram constitutionem sacere praesumpserit, exilio tradatur. IV. Volumus etiam, ut Misit constituantur a Domno Apostolico, &a nobis, qui annuatim nobis renuntient, qualiter singuli Duces & iudices iustitiam populo faciant, Jc quomodo nostra constitutio servetur. Decernimus itaque, ut primum omnes clamores, qui neglegentia Ducum aut i Sub Ludovico Pio. Qui Conventum

congregavit ex omni Imperio suo, ut Capitularis Rubri ea habet apud Salii Zium , ex quo hoc deprompsi Capitulum. In Collectione apitularium Ansegi si Abbatis perperam tribuitur Carolo Magno; qua de re consulatur Batu. et ius in Praefatione ad Capitu Iaria art. XLIII. 1) Sacramenta oe munera.) Quamvis Episcopi agerent, quae antiquiora Ecclesiae instituta non ferrent, tamen a Simoniaca labe excusandos esse censeo. ex iis quae dicam in Monito ad Assisias Hierosolymitanas ad Su

periorem Curiam pertinentes.

3 Ex Constitutionibus oec. Editae sunt a iudicum fuerint, ad notitiam Domni Ap stolici deferantur; ut statim aut ipse per

suos nuntios eosdem emendari faciat, aut nobis notificet, ut legatione a nobis dilecta emendentur. V. Volumus etiam, ut omnis senatus &populus Romanus interrogetur quali vult

lege vivere, ) ut sub ea vivat; eisque denuntietur, quod procul dubio, si offenderint contra eandem, eidem legi qua profitebuntur, ex dispositione Domni Pontificis & nostra omnimodis subjacebunt. VI. De rebus autem Ecclesiarum injuste retentis . sub occasione quasi licentia accepta a Pontifice , volumus, ut a Legatis nos his in potestatem Domni Pontificis, & inius Romanae Ecclesiae celerius redigantur. VII. Praecipimus etiam, ut depraedati nes in confinio nostio non fiant; Sc quae iactae sunt, δέ caeteiae injustitiae secundum legem ab utrisque partibus emendentur. VIII. Placuit etiam nobis, ut cuncti Duces, & judices, sive alii, qui cunctis priesse debent, in nostram praesentiam, dum Romae sumus, conveniant. Volumus enim& numerum & nomina eorum scire, &ssingulis de ministerio sibi credito admoniationem facere.

IX. Novissime praecipimus, & monemus, ut omnis homo, sie ut Dei gratiam 3c nostram habere desiderat, ita praest i in omnibus obedientiam, atque reverentiam Romano Pontifici.

Luca Holstento in Collectῖons Romana Partes II. S ab aliis repetitae. Corpori quoque Ict- una Langobardicarum demptis Capitulis IV.& VII. leguntur insertae. 9 Conditae sunt anno D CCXXIV. De his quaedam dixi in Monito ad libroε Capitularium Vol. III. huju olle t. Ex his etiam elicies, Romanos P tifices iam tum habitos esses temporales Principes Romae, Ducatusque Romani, salvis iuribus Imperat Orig. 4) as uati muli lege mivere. Cum plurimi Franci , Langobardi S c. Romam conflue rent, Romae quoque datum est, ut sua quis que viveret lege. LU-

36쪽

MONUMENTA LEGALIA.

CAPITULA Cor Capitis a s 1 ὶ, gloriosus Imperatost

reudoumcur suis Di copis de satusui regni considera propit. DE conversatione Episcoporum, Presibyterorum , & ceterorum Cle 'icorum, de doctrina praedicatione in populo, de

conscriptione librorum , de restauratione Ecclesiarum, de ordinatione plebium & xenodochiorum, de monasteriis virorum seu feminarum, quae secundum regulam sancti Benedicti, vel ea quae secundum canonicam auctoritatem disposita esse debent quicquid in praefatis ordinibus extra ordinem est, aut per negligentiam praepositi rum, aut per desiidiam subditorum, vehementer cupio scire , & secundum Dei voluntatem, vestrumque sanctum consilium sic emendare desidero, ut in conspectu Dei nec ego reprobus sim, neque Vos & populus in comtassis iram suae indignationis triscurrat. Quomodo autem illud rationabilib

his hoc ad tractandum ac nobis renuntiandum committimus. De minoribus quoque Causis, quae generaliter omnes, specialiter aliquos tangunt, & indigent emendatione, volumus ut posthac illas quaeratis, & ad nostram notitiam reducatis; sicut est de C mitibus, & eorum ministris, si iustitias negligunt, aut ipsas veniunt, si sunt rapaces , aut ecclesiarum, viduarum, orphanorum, aut pauperam opprestares, si ad pice- dicationem veniunt, si debitum honorem aut obedientiam Sacerdotibus suis impendunt , si aliquas novitates aut argumenta, quae ad detrimentum populi pertinent, agere praesumunt, sicut est in acquirendis proprietatibus , aut irrationabiles preces ad adjutoria facienda, sive in reliquis causis, Quae ad peccatum nostrum pertinere possunt ac populi nostri. m. V. 1ὶ Capitula se. Haud facile est huius

Capitularis epocham invenire. Ex Consultationis Prooemio colligimus Ludovicum tum fuisse tenerae aetatis ; itemque in consultationis contextu is Rex, aut Regia Maiestas, non aut Imperatoris titulo donatur: quod tamen fieri consueverat erga Italiae Reges, qui adepti fuissent Imperiale diadema; quo innuitur Consultationem peractam fuisse antequam Ludovicus II. esset Imperator. Ad. de , quod in eodem prooemio inter Praesides Synodi memoretur AndPeas Patriarcha Aquile je is, qui anno DCCCL. intEr vivos am-Plius non erat, cum alteri Synodo eodem anno Ticini celebratae praefuerit Teutimarus, qui post Androam sedem Aquileiensem tenebat. Hanc igitur consultationem reiiciendam

Rescriptum consultationis seu exhortationis Episcoporum ad Dominum Hludou-

vicum Imperatorem.

Domno gloriosissimo Regi IJ ludo uvico pax & vita & victoria ministi et ur a Deo Patre, & Domino nostro Iesu Christo. Noς quidem in Dei nomine Angilbertus Archiepiscopus, & Andreas Patriarcha, una cum Joseph Archi capellano, cum ad hanc

synodum in urbe regia Ticino congregatam venissemus, replicavimus eis piam vestram exhortationem, qua viva voce ad nos usi suistis, flagrantes Spiritus sancti munere,& ultra quam hujus aetatis teneritudo capere potuisse videretur, totius modestiae&gravitatis, atque sapore sapientiae conditam protulimus, etiam & coram eis relegi secimus commonitorium a vestra nobis magnificentia traditum. Q rubus auditis, omnes unanimiter pro vestra indole omnipotenti Deo dignissime gratias egerunt, 'uia populo suo tam piissimum, tamque sancti iasimum Principem dedit, qui cuncta ordinabiliter disponere cupit. 1. Et quoniam religiosa solicitudo vestra primum de conversatione Episcoporum, Presbyterorum, & caeterorum Clericorum quaerere studuit, nos quoque, quo regulariter melius fieri potuit, eundem ordinem servamus. Episcopum quidem ita conVe sari debere pronuntiamus, ut ejus vita recte vivendi sit norma. Presbyteros vero MClericos ita vivere oportet, ut subditae plebi exemplo suae conversationis proficiant. Et quidam coepiscoporum nostrorum, qui bonae conversationis sibi conscii sunt, palam fateri recusabant, ne sui ipsorum laudatores viderentur. Qtu vero negligentiam suam recognoscunt, more humani ingenii se ipsos accusare verebantur. Iuxta com monitionem tamen vestram diligentius perscrutantes, quos clam quales desideratis , qu

C les quo

arbitror intεr an intum DCCCXLIV. quo Lia - dovictis ad Italiae thronum puellus est, &an num DCCCXLIX. vel DCCCL. quo constitutuς fuit Romanorum Im erator; intra quod temporis intervallum Aquileiensem sedem re Lebat Andreas, ut probat P. de Rubstis Monuiti. Aquit. pag. 36 Novi, hoc ab aliis r ferri ad annum DCCCLV. forte quod haec epocha descripta sit ad Capitula VII. quae subinferuntur post responsionem Episcopor 'n;

quae tampn ad subsequentem alteram Ticinensem Synodum spectare reor. Epigraphesautem hujusce Consultationis, quibus Ludovicus Imperator nuncupatur, aptae non sunt infirmare sententiam; cum eiusmodi inscriptiones a sequioris aevi exscriptoribus pluries deprehendantur invectae .

37쪽

lesque populi Dei pastores & rectores esse

decet, invenimus. Quorundam vero negligentiam vel erga Clericorum suorum custodiam vel erha plebium solicitudinem reperimus; quibus ut aliquantulum emendandi spatium tribuatis, humiliter petimus. Qui si cito delicta non correxerint, seUeriori sententiae subjacebunt. ΙΙ. Ceterum si quilibet laicorum vel Clericorum contra Episcopum, Vel alicujus ordinis Clericum aliquid queritur, noverint nos paratos & legitimam praebere audientiam, Se sit quid perperam gessisse probati

fuerint, debita animadversione puniri.

III. Doctrina vero & praedicatio in populum , partim Episcoporum & reliquorum Sacerdotum, partim vero populi negligentia, non sicut necessarium est , procuratur.

Et Sacerdotum quidem injuria si) nullatenus est excusanda. Quidam vero laici, Sc maxime potentes ac nobiles, quos studiosus ad praedicationem Venire oportebat,

juxta domos suas basilicas habent; in quibus divinum audientes ossicium, ad majores Ecclesias rarius venire constae verunt.

Et dum soli afflicti & pauperes veniunt, quid aliud quam ut mala patienter serant, illis praedicandum est λ Si autem divites, qui poti peribus injuriam facere soliti sunt

venire non renuerint, admoneri utique possent, ut eleemosynis peccata sua redimerent, & a fluxu rerum temporalium se abstinerent. Admonendi sunt igitur potentes,

ut ad majores Ecclesias, ubi praedicationem audire pessint, conveniant, di quantum dono omnipotentis Dei divitiis & honoribus

caeteros antecedunt, tanto ad audiendum

praecepta conditoris sui alacrius festinent. IV. .uidam autem Comites Jc Vassi dominici Presbyteros Sc Clericos nostros caeteros, quod nec Episcopis facere licet, absque nostra licentia recipiunt. Insuper etiam ubicunque ordinatos, &quosdam, de quibus dubium est utrum consecrati sunt, in parochiis nostris absque nostra examinatione Mistas celebrare faciunt. Quod ne ulterius fiat, omnimodis est inhibendum . Quare in ordinandis plebium rationibus civium instituta serventur, Sc pestiferae ambitionis vitium radicitus extirpetur, & neque ob quorundam propinquitatem, neque pro alicujus familiaritatis gratia, neque, quod maxime detestandum, propter pecuniarum acceptionem, indignus quilibet ordinetur. Et primum quidem ipsius loci Presbyteri, vel caeteri Clerici, idoneum sibi rectorem eligant. Deinde populi , qui ad eandem plebem aspicit, sequatur assensus. Si autem in ipsa plebe talis inveniri non potuerit, qui illud opus competenter

t Iniuria. J Lεgendum puto, incuria. α) Quod genitor messer. 9 Lotharius I. Ut ius leges de restauratione Ecclesiarum , S de xenodochiis inter Langobardicas adsunt.

A LEGALIA.

peragere possit, tunc Episcopus, de su squem idoneum judicaverit, inibi constituat.

V. Sane removenda quorundam laicorum

procacitas, qui hoc solo obtentu quod ad electionis consortium admittuntur, Archipresbyteris suis dominari praesumunt, Scquos tanquam patres venerari debuerant,

velut subditos contemnunt. Hi igitur intra proprii juris terminos sunt redigendi. Et si extraordinariam dominationem in Ecclesiis exercere praesumpseritat, regia sunt

disciplina coercendi. Ipsi vero, qui ad gubernandas plebes legitime provem sunt, nullatenus a suis Episcopis repellantur, nisi

aut in alicujus criminis reatum inciderint, aut easdem plebes male tractaverint. VI. Tollenda est enim prava omnino consuetudo, quae in quibusdam Iocis oriri coepit; quia nonnulli Archipresbyteri, vel . aliorum titulorum custodes, fruges, Vel alios Ecclesiarum reditus ad proprias d

mos abducunt. 4uidam vero aliorum posta sessiones conducunt, ut in eis, quae ab Ecclesiis suis male subtraxerunt, recondant. Nonnulli autem laicorum in tantum eorum

nequitiae se complices faciunt, ut quae hujusmodi transgres res ab Ecclesia subripuerunt, ipsi in suis domibus abscondant. Tales ergo primum a suis Episcopis corripiantur. Quod si se citius corrigere noluerint, tanquam qui ecclesiasticas res sacrilega temeritate tractaverunt, synodali sementi a feriantur. Laicos vero, qui post hanc denuntiationem socios se hujus expilationis praebuerint, tanquam furti reos, judiciaria coarctabit auctoritas. VII. De restauratione Ecclesiarum illud

capitulum sum cit, quod genitor vester et,

in Capitulare suo constituit. Sed ut servetur, vestia indiget admonitione.

VIII. Similiter Sc de Xenodochiis, sicut

in eodem Capitulari continetur, observandum est. IX. De monasteriis autem virorum, seu seminarum, quae secundum regulam sancti Benedicti, vel secundum canonicam auctor

iitatem disposita esse debent, quia inspiratio omnipotentis Dei, ut credimuS, cΟ-

vestri moderaminis incit.vit, ipsi gratias

reserimus. Nam quod iam maxima ex parte ordinem si uim amiserint, omnibus est manifestum. Quae ut ad pristinum statum reducantur, in Domini ac genitoris Ve

stri, ac vestra gloriosa dispositione

consistit. X. Ea quidem monasteria, quae adhuc statum sutum retinent, unumquemque Episcoporuin, in cujus parochia constituta sunt, providere oportet, utrum ordinem suum teneant. Quod si aliter invenerit, una cum

3 Iu Domini ac genitoris testri. in Hinc colligimus, in vivis adhuc extitis Θ Lotha rium I. qui vita functus est anno DCCCLV. die XXVIII. Septembris.

38쪽

MONUMENTA LEGALIA

re et ore monasterii corrigere debebit. Qiaod rectoris monasterii principaliter culpa fuerit, Sc se suosque subditos ad Episcopi sui admonitionem corrigere dissimulaverit, synodica debet auctoritate pereelli. XI. Quidam autem Episcopi, & rectores monasteriorum, re S Ecclesiarum suarum

subtractas, & aliis personis largitas esse queruntur, & ideo ecclesiasticas utilitates nequaquam se implere posse dicunt: quae

ut restituantur, Vestram regiam majestatem imploramus . Quia si hi qui eas pro animarum suarum remedio Ecclesiis contulerunt, praemium merentur, sine dubio damnatione digni sunt, qui eas subtrahere

moliuntur.

XII. In sacris canonibus praefixum est, ut decimae juxta Episcopi dispositionem distribuantur. 4uidam autem laici, qui vel in propriis vel in beneficiis suas habent b silicas, contempta Episcopi dispositione, non ad Ecclesias, ubi baptismum & pri dicationem , manus impositionem , & alia Christi sacramenta percipiunt, decimas suas dant, sed vel propriis basilicis , . vel suis Clericis, pro suo libitu tribuunt. Quod omnimodis divinae legi, & sacris canonibus

Constri esse.contrariam . Unde Vestram potestatem, ut eos corrigatis, expetimus.

XVI. Sacra docet auctoritas , ut publice peccantes publicae paenitentiae subjiciantur. Inveniuntur autem quidam qui incessa matrimonia contraxerunt, & vel proximis suis, vel Deo sacris mulieribus copulati sunt. daidam etiam publicae possunt poenitent subjugari. Petimus, ut Comitum vestrorum auxilio fulciantur.

pter frequentia placita pauperiorem populum nimis affligere comperimus. Unde majestatem vestram obsecramus, ut Capitulare avi vestri 1 de hac re observari principiatis. XU. De Comitibus vero, de quorum Vi ta M actibus a nobis quiniere voluit sublimitas vestra, quosdam tales est e stimus, quales Dei ministros & vestrae reipublicae

provisores esse decet. Nonnulli autem, ut se suosque ministros corrigant, Vestra a monitione indigent. Quibus tamen ut aliuquantulum emendandi spatium tribuatis exposcimus. Qui si se citius corrigere noluerint, regia sunt auctoritate reprimendi. XVI. Statuimus etiam, ne Episcopi, quando pro confirmando populum parochias circumeunt, Archipresbyteros suos gravent,& hujusmodi dispensa contenti sint, paneScentum, istis ingra a ) quatuor, vini se tari atquinquaginta, pullos se prem, ovae

quinquaginta, agnum unum, porcellum unum, annonam ad caballos modios sex, scenum corr. tres 3); mel, oleum, Cera,

quod sufficit.

XUII. Petimus etiam, Ut emula ita te, progenitorum Uestrorum ita conservari praecipiatis, sicut a glorioso genitore vel tro )in suo Capitulare constitutum est. XVIII. Ρer singulas parochias eas se stivitates populus Observare studeat, quaS proprius Episcopus venerari praedicaverit; ita

ut neque illas negligant, quas sacerdotes monuerint, neque inani superstitione ea; Celebrare praesumant, quae nequaquam sunt observandae .

XIX. Si vero aliqui inventi fuerint, qui

sacerdotibus obtemperare noluerint, permi-1iistros reipublicae distringantur, Jc satisfactionem poenitentiae, quam Ρresbyteri imposuerint, subire cogantur .

CAPITULA VII. EDITA POST RESPONSIONEM EPISCOPORUM.

H Mentur in Collectiose Muratorii Le tim Langobardicarum additamento primo ad Logos Ludomici IL Collectionis nostrae GL L pag. 2I6.

1 capitulare aut vestri. ) Alluditur, nisallor, ad legem Ludovici Pii XLI. inter

Langobardicas. Σὶ Frissi Nai. Eccardus in notulis ad Chartas Alsaticas ex antiquis monumentis, in Drt FGIDbingam esse anniculum porcum, vel ovem. Hanc interpretationem hic qua

drare non puto, cum subter Iam memoretur agnus unus, porcellus unus. Μaurini Μona

chi aptius ad rem nostram pro pernis, vel spadulis accipi docent, sensu Germanicae Iinguae cohaerente. Frisco enim est recens, &scbing, crus, perna, & proprie crus suis; ut habst Wachi erus in Glossario ad has voces. Ergo Fris ingas quatuor aptius dicerem quatuor recentes sternas, vel 1Dadulas, seu sui nas, seu vervecinas. Nos dicimus, qua itro spado id fresebe . I) Faenum corr. tres. in Creditura quibusdam, breviatum corr. significare corbes. Sed an ne pro corredo accipiendum, hoc est pro alimonio, aut cibo, ut italus diceret, trepa

fli di feno. t j Genitore vestro. Uide Leg. Langob. XVI. Lotharii I.

Tom. V.

39쪽

MONUMENTA LEGALIA:

LUDO

Capitulis de reriis secularibus, i , quaesiui uix piissimus Imperator H udouvicus, quae gloriosi quoque genitoris ejus re

ibarii serenissimi Augusti auctoritate fr-mata sunt . Erventum est ad nos, quod eos, qui Romam orationis causa pergunt, vel qui negotiandi causa per regnum nostrum discurrunt, collecti latrones diri piant, eosque aliquoties vulnerent, vel occidant, Sc eorum bona diripiant. Ideo umlumus , ut Comites nostri, eorum Sculdasii, adjunctis secum vasallis Episcoporum , si necessitas fuerit, ubicunque tales fuerint, studiosissime perquirant, ut eoS capiant at que distringant. Et si hujus criminis reos invenerint, poenas in legibus positas erga eos absque ulla negligentia exequantur, ut ab his malefactoribus regnum nostrum purgetur, & qui in nostra fiducia huc veniunt, sive orationis, sive negotiandi gratia, salvi esse possint. Sciat autem unusquisque fidelium nostrorum, quia quisque Comes &quilibet publicus minister hujusmodi malefactoribus aut assensum praebia erit, aut e Squi persequi neglexerit, nostrae indignati nis motum sentiet, & proprio honore privabitur , II. Sed L hoe comperimus, quia ex diversiis locis huiusmodi noxii homines inter se conspirent, & diversos comitatus circumeuntes, praedas & rapinas per villas, seu per vias, vel per silvas faciant, & innocentes homines depraedentur & spolient.

Et hi quoque similiter volumus, ut diligenti studio perquisiti capiantur, &disicingantur. Et si obnoxii hujus sceleris inve ti fuerint, legalibus poenis absque ulla dilatione subiiciantur, ut hujusmodi inquietudo, & iniusta direptio, a populo nostro

auferatur, & liceat omnibus sub nostra ditione degentibus cum salvatione ac pace vivere, ut ordo reipublicae secundum justam adminis rationem prorsus salvus & quietus

permaneat.

III. Audivimus quoque, quod qui id am domos & possessiones habentes, concilient

sibi atque consocient latrones aliunde Venientes, eosque Occulte foveant & solati entur ad tale facinus perpetrandum , Ut quicquid ipsi ex pernicioso opere adquisierint, cum eis partiantur; quod genus malefactorum pessimum iudicamus; quin non solum ipsi mala peragunt, sed etiam aliorum ope-

1 Capitula de rebus secularibus. 3 An DCCCL. Concilium celebratum est in Urbe Regia Ticino, cui praefuere Angilbertus Archiepiscopus Mediolanensis, Teutimarus Patriarcha Aquilejensis, S: Joseph Episcopus Eporediensis Archi capellanus. In eo dere & ossicio ad scelera abutuntur. Ubicunque igitur in tali suspicione quilibet venerit , & rumor in populo dispersus fuerit

quod haec facinora exerceat, si adhuc prolatum est, cum duodecim te purget. Stautem in aliquo manifestatiis aut deprehen-stis est, statim capiatur & distringatur, Scdamnationem legibus praefixam sustineat. Ubicunque vero sive manentes, sive Vagantes, latrones comprehendere publici muneris administrator voluerit, & ille se defensare conatus fuerit, si inter haec sorte eundem latronem occidi contigerit, nulla is qui eum occidit damnatione multetur, neque ullas inimicitias a parentibus, aut ullam persecutionem ab ullo ejus amico,

vel propinquo, sustineat. Qtuod si aliquis ejus senior, aut propinquus, propter hoc vindictam facere conatus fuerit, & iudex

publicus eum compescere non p tuerit, peΓfideiussores idoneos talis persona ad nostram deducatur praesentiam, ut complices & fautores sceleratorum nostra animadversione plectantur. Ubicunque autem fama est tales habitare, inquisitio per sacramentumper Omnem populum circa manentem fiat; &cujuscunque gentis aut conditionis ni erit, per quos hoc inquiri melius potuerit, jusjurandum dare, cum a Comite conventuS fuerit, recusandi non habeat potestatem. IV. Sed & hoc pei ruenit ad notitiam nostram, quod quando potentes & honorati, sive ecclesiastici, sive seculates, ad n OS Veniunt, a populo, in quorum domihus mansiones accipiunt, suis usibus, sum rumque equorum, necessaria per vim tollant, & hac occasione populus noster amigatur. Idcirco praecipimus, ut nullus fidelis noster, quicunque ad nostram praesentiam properat, nihil in veniendo aut revertendo ab aliquo violenter tollat, sed

suis hominibus & equis, nisi sorte ab amicis stipendia acceperit, ab hospitibus sui;

pretio iusto comparet. Nam quicunque hujus mali famam habuerit, cum ad nos Venerit, veracem hominem volumus ut det, qui pro suis omnἰbus juret nihil eos in itinere tulisse. Et si forte in aliquo se suosque obnoxios recognoscit, donet idoneum hominem qui iuret, aut cuncta restituat his a quibus abstulisse visus est. V. Hoc etiam multorum querelis ad nos delatum, quod potentes & honorati viri locis, quibus conversantur, minorem populum depopulentur δc opprimant, eorum

creta fuere nonnulla disciplinae ecclesiastice perutilia ; quibus Ludovicus II. quom 1ynodo interfuisse Muratorius in Annalibus scribit, haec iunxit Capitula tutandae regni tran

quillitati .

40쪽

MONUMENTA LEGALIA. 1

prata depaseant, mansionem etiam Con- pati petiim, domibus suis . . . Caeleristra voluntatem privatorum hominum, sive de

EX CAPITULARI si LUDOVICI H. SEU VERIUS LOTHARII I.

IN nomine sanctae & individuae Trinita

tis, Incarnationis Domini nostri Iesu Christi anno DCCCLIV. anni Imperii Domni Hibidou vici Imperatoris Augusti VI. Indictione IV., dum conventum fidelium nostrorum palatio nostro Ticinae civitatis convocaretur, Sc simul eorum Σὶ nostrorum nobilium consultu non solum ecclesiasticam utilitatem & populi salvationem, sed eti in totius regni statum perquirere studeremus, inter reliqua populus Moster nobis quasdam petitiones obtulit, quas nos Dei amore, & eorum fidelitate ducti libenter suscepimus, atque ideo subter annotata capitula ad eorum utilitatem subscribi fecimus, quas in futuro pro lege tenenda firmamus. Nostrae majestati reclamaverunt patres

nostri, vel nostri 3j, super eas superfluas

factas inquisitiones. Ideo eis concedimus abhinc in laturum nullas alias super eos fieri Inquisitiones, nisi unde Karoli proavi, &

ij Salutium haud lubens s quor, qui erratas huius Capitularis Epochas pq rspiciens , ipsum in notis reiecit in exeuntem annum UT CLV. Sed ex subsequente Capitulo colligimus Lotharium, dum haec constituta fue-xe, inter vivog adhuc egisse, qui tamen eo ipso anno defunctus ost mense Septembri, ut supra dictum est. Balvetio suasit Ludoυici nomen, & annus Imperii VI. in exemplari descriptus. Sed in exemplari, quod inter Sir-mondicas schedas invenit Labbaeus, desides Tatur annus aerae vulgaris, & nomen Imperatoris, de non annus Imperii VI. sed IU. Occurrit. Quare tribuendum Lot hario I. &ad annum DCCCXXVI. referendum eme putavit, quo vere Indictio IV. numerabatur, ct annus ejusdem imperii iU. Epocha deducta a coronatione Romana. Revera omnia ferme Capitula in hoc Capitulari contenta referuntur inter Leges Langobardicas Lotharii I. Ego Labbaei sententiam probatiorem esiste

Putarem.

Episcoporum.

avi nostri ), tempore factae fuerunt sue . Alio tempore rictus Serenissimus Augustus instituere praeυidit Capitula sue i. L Si quislibet Episcopus, Abba, vel

Comes, in propria sede, Vel domo, aut villa residet, homines ipsius depraedatione cfecerint, messes vel prata defensionis tem

pore in devastaverint, & hoc cognitum

absque injusta dilatione non emendaverint,& factori condignam castigationem non imposuerit, ipsum malum ut lex est emendare cogatur, & in pet quadraginta dies Anoes es vino & carne abstineat. II. Per viam quoque ad palatium Veniens aut rediens cuicunque homines rapinam fecerint, & cognito statim non emendaverit, & factori condigniim castigationem non imposuerit, omnia quae rapta sunt, ut lex est, emendare cogatur, & insuper triginta dies a carne & a vino abstineat

39 Factae fuerunt. Alia Capitu Ia a Ba Iugio describuntur, & plura in Actis Conciliorum ad annum DCCCXXVI. & DCCCLIII.

quae tamen hic omitto, quod referantur inter Langobardicas leges Lotharii l. uno dempto , quod extat lege CXXV. Caroli Magni Hoc a Carolo latum, ut mos habebat, a Lot hario repetitum fuit. Capitula. Haec ex Labbato, quae videntur ab Ecclesiasticis Proceribus concinnata. & Regia subinde auctoritate suffulta ; cum adnexa poeua potius paenitentiae canonicae , quam poenae civilis rationem habeat.

7ὶ Prata defensionis tempore.) Ergo non toto anni tempore prata erant defensa. uade re quaedam notavi ad Leg. Wisigoth. L. VIII. dit. III. lege XII. Hic tantum Lectorem moneo, ut perspiciat, quam late inter populos idem mos diffusus esset.

SEARCH

MENU NAVIGATION