Siluestri Petrasanctae Romani Soc. Iesu theologi Notae in epistolam Petri Molinaei ad Balzacum, cum responsione ad haereses, errores & calumnias eius, ac vindicijs vrbis Romae & Pontificis Romani

발행: 1634년

분량: 271페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

51쪽

CAPUT III. Expenditur an merum sit, Sanctos

centes j Italia menerationem adim re Sanctis antiquioribuου. Gla ei Ι-V Xprobrare id Molii us non de Mn ροur c buisset,quia Sedani,dum Bibliothe-

tDHie,ou ca, his qui mecum aduenerant, Ostender ses noμ- tur, nihil ferme auditum est, praeter San-

μωμη ctorum irrisiones. Risit aliquis sanctum 'im Dominicum, persanantem oleo mulierem disti eis aegram- Rideat perinde Christusa Do

dit auxi minum aut saliua utentem, aut luto, dum misiis. os muti aperiret, & dum oculis unius caeci Iom 9- nati explicaret lucem & diem. Ritit alius sanctum Franciscum, partim quia conciOnabundus ad avicularum gregem dixit;

quasi etiam sit ridendus Ezechiel, qui ex Eaeeb 3 . Dei praescripto dixit: Ossa arida audite verbum Domini partim quia complexus est

nitiem, ut exstingueret luxuriae ardorem ;quasi melius a stimulo carnis liberauerit se Lutherus, quando,dum pateretur similem ardorem , complexus est suam Catharinam. 1. At Molinaeus dicet,lios potuiste contemni tamquam Sanctos recentes, quia Sanctis antiquis venerationem adimunt.. Luthe-

52쪽

1 ut herus audiendus est, ut appareat,quid de antiquioribus Sanctis existimauerit Non debeo, inquit, Chrisianum proximum, Luth. in omnium minimum , inferiorem aestimare diuo Petro Gr omnibus Sanctis qui sunt in crilo. Idem Lutherus alibi haec habet: tauia in Epissit. Dero renati sumin fili, atque heredes Dei, pa- Pctri c. i- res sumus in dignitate diuo Paulo, Petro, anctae Deipara Virgini,se Diuis omnibus; habemus enim eumdem thesaurum a Deo,bonaque

omnia tam largiter quam ipsi siquidem se ipsos non feci s atque nos renasci oportuit: qua re non plus habent, suam quilibet reliqui Christiani. Item in Gumus, inquit, pares spectus de Matri Dei, o aequesancti, sicut ipsa ;nisi quod i mi, i- non possumus esse Dei Matres, sicut ista sisti. - ' Multo agis Sectarij suos & suas comparant, imo anteferunt Sanctis aliis, S eo spectat Epitaphium illud:

Hoc iacet in tumulo cithari Melanchibo nis uxor;

Tam pia, quam Costi filia Regis erat.

3. Interim ut appareat, nihil. veneratio nis antiquis Sanctis decessisse, post relatos alios in caelestium album ; nos in anniuersariis celebritatibus eorum adhuc sancte seriamur ab omni opere, in peruigiliis vero ieiunamus: atque adco singuli templa

53쪽

34 sILVEsTRI PETR SANCTAE& supellectili facra. Peculiariter in urbe Roma sunt dicata beatissimae Virgini Deiparae te la sexagintaduo, sancto Ioanni Baptistae septem,lanctoPetro quinque,to idem sancto Paulo: sancto Andreae decem, sancto Iacobo Maiori quinque , sancto

Thomae tria, totidem sancto Bartholomaeo: sancto Stephano Protomartyri octo, de octo pariter sancto Laurentio. Non igitur iis antiquis Sanctis obfuerunt aut sanctus Franciscus aut sanctus Dominicus, dum &ipsi aras& templa obtinuerunt. . Vereor ne Molinaeus incessat San-

.ctos alios adhuc re ei ores : nec enim

fortasse potest aequis oculis intueri aut sancti Caroli Borro mari, aut sancti Ignatij Loiolae gloriam, utpote qui nollet e sacro Cardinalium Collegio, aut ex nostrae Societatis familia viros prodire,qui ponantur supra candelabrum ab Ecclesia, ut luceant omnibus qui in domo Dei sunt. Collyrium aegris oculis suis quaerat, si hoc non sustinent, ut videat tria sancto Carolo Archiepiscopo & Cardinali templa Romae

iam nunc exstare, iactis vero fundamentis aeternis excitari atque exsurgere diuo Ignatio Parenti nostro Basilicam ex Ludoici Cardinalis Ludoviiii pia & ingenti liber litate, qui ad aedificium & ad templi do-

54쪽

NOTAE is EPIST. MOLI NAEI. 3stem nobis ducenta Philippicorum millia testamento nuper legauit, praeter candelabra maxima ex argento , signaque&vasa, dc alia pretiosa donaria ad ornatum eius. Quae omnia confirmant egregie promissionem illam sancto Ignatio

Romam venienti, eiusque Sociis de caelo factam ; nempe, Ego vobis Roma propitius Maph. inero. Vt sciat Molinaeus, vaticinia caelestia nunc etiam in Ecclesia Catholica non deesse. 1. Quod ad Sanctos eosdem recentiores attinet, summa consiliorum & suffragiorum maturitate illis iam in Ecclesia d cernuntur sacri & caelestes honores; ne i mere id fieri blateret Molinaeus. In sacro primum Rotae tribunali, mox in Congregatione item sacra Rituum Ecclesiasticorum, deinde in coacto Romae uniuerso Cardinalium & Episcoporum Senatu, ipsorum vita & res gestae prius vehementer probantur, quam veniaturad eorum apotheosim. Olim statim ab obitu in Dypticha sancti viri absque disquisitione tam

accurata referebantur. 6. Quaero iam , sustuleruntne veteres Sanctos haeretici, an eos potius religiose colunt ZRes est in comperto nam ex aequo

ipsi uniuersos execrantur. Ibam forte Co-C 1 Ionia .

55쪽

lonia Leodium mense Iunio, postquam Sedani fueram, cum in pagis de oppidis Prouinciae Limburgensis deprehendi a

Magistratu haeretico vetitum fuisse, ne ce-i i lebraretur Natiuitas sancti Ioannis Baptistat. Attamen Christus Dominus ore suo Matth. ii. caelesti de ipso illud pronuntiauerat: Non

surrexit inter natos mulierum maior Ioanne

Napii sa. Angelus vero praed erat fore, ut multi in natiuitate eius. gauderent. Aliter

Sectarij sentiunt quam Christus 3c Angelus eius, atque ipsi sunt, qui Sanctis antiquis cultum adimunt: admirationem tamen peperit constans pietas eorum dem pagorum,quia cessantes nihilominus a diei negotiosi opere omni,vel inuito Magistratu feriabantur: ornauerant enim passim herba virenti, quam appellant sancti Ioannis,& floreis corollis, postes aedium suaru .

7. Dispiciamus iam quales haeretici quis quilias & hominum sordes Sanctis antiquis subrogaui rint, & adeamus eorum Kalendaria seu Martyrologia, hoc est,Augiae stabula verius, S sterquilinia scarabaeorum. Vel P delirium haereticorum fuit, Ecclesianaxatholicam in Martyrum censu aemulari velle. Ita de Marcionitis&A uJ Fu- de Cataphrygibus seu Montanistis scribitisi h st Apollinaris Episcopus Hierapoleos, anxi- quis

56쪽

NOTAE IN EPIST. MOLINAE i. 37quissimus Theologus; ipsos, cum omnia quae pro se attulerant argumenta, fuissent rationibus consentaneis reiecta , ad Martyres confugisse, & ad propheticum illorum spiritum. Inuehuntur pariter tum sanctus Cyprianus contra pseudomartyres Nouatianos , tum sanctus Epiphanius contra Euphemitas; qui ob eorum multitudinem se Martyrianos vanissime appetitarunt. Habuere suos Donatistae; tantaque insania Martyrij eam laruam affectarunt, ut cum Ecclesiae tyrannorum persecutio deesset, se aliquoties dederint praecipites exanimauerintque;deque his Optatus Mileuitanus, diuus Augustinus, & Theodo-

retus meminerunt. Non caruerunt iis

quoque Ariani & Priscillianistae, quorum insistere vestigiis satagunt Sectarij nostri

temporis, & ideo suos habent Martyrol gos, qui mendacia intexunt ineptiis dicerem lepidissimis , nisi iocari in re tanti momenti facinus esset.

8. Dicam aliquid de Foxij Kalendario,

de quo equidem numquam cogito , quin mihi videar simium intueri cum stylo de tabella scriptoria,qui adve tatem stolide, ad risum promerendum Munde conatur scripturire. Viderat in cuendario Catholico Pontifices Maximos, Episcopos, Re-

57쪽

ges, Reginas, Virgines, & plurimos utriusique sexus,aut Martyres, aut Confessores; voluitque. diuersi generis Sanctos perinde in sua haeresi recensere. Pontifices Maximos nullos inuenit, quia in secta Lutheri& Caluini solos inuenire potest Antistites Depontanos. At Episcopos Pseudo martyres quinque reperit, & unum Episcopum Confessorem: dicam & ego, TitIre coge pecus tuorum Episcoporum; nimis pauci sunt sancti ex eorum numero, qui esse debent sanctitatis Magistri. In Regum & Reginarum censu amat FoxiusMonarchiam, Dam Vnum tantummodo enumerat. Sed Virgines illae sunt; luq numero carent,imo carent monade, hoc est principio numeri: summam uniuersam earum notat his temnis characteribus o oo. Miraculum video;

datur vacuum in Foxii Martyrologio,imo in eius cerebro. Profecto si vel unam inuenisset Virginem, quam notulis illis praescriberet, confestim exstitissent iooo. si adhuc inuenisset secundam , & monadem aliam praescripsi siet, excreuisset census ad IIo oo. & divae Ursulae parthenium Soda-

litium aequare noluisset. .

s. Optareth re an Foxius habuerit tam densam & promissam barbam, ac praese illam serunt icones Gebenn impressae a

58쪽

Theodoro Beza, Ioannis Oiclefij,Joannis Forsteri, Ioachimi Calneratij, V Volis gangi Musculi, Ioannis Oecolampadij, Henrici Bullingeri, Iosiae Simieri homae

Crameri, & aliorum qui simul cum Bera, si mores praesertim consideres, existimari possunt de filiis hircorum & caprarum, homines barbatissimi. Enimuero si & in moribus pariter &in barba Foxius similis eis erat,non debuisset inire cum Catholicis certamen, quod cum Christiano aliquo Hebraeum iniuisse perhibent, ut constaret

maiorne fuerit Sanctorum numerus in nouo an in veteri Testamento: nam etiam

ipse, in censu diuae Visulae,& sodalium

eius, pilis reuulsis,barbam omnem amisis set. Saltem etsi Virgines nullae suppetunt, xius Martyres innuptas tres enumerat; ae quibus equidem debeo ita ratiocinari. Erant innuptae,& non V irgines, ergo meretrices. Haec sane dum mecum considero, aliaque admodum absurda, quae mox reseram , mihi videor appellare posse Martyrologium sev Kalendarium Foxij, Arcam

Noc. Eteni m cum in eo accenseat Martyres utriusque sexus trecentos nonaginta tres Consessores vero tres & quinquaginta , & cum una eorum fides non fuerit

nam sunt inter eos VValdenses & Albi-

59쪽

qo ILVESTRI PETRAS ANCTAE

nses: tredecim, Lollardi & VViclessiani triginta sex, Hussitae S Lutherani septuaginta octo, Tuin iani & Caluinistae ducenti sexaginta octo, Anabaptisse Puritani & gubiae sectar quinquaginta nouem, profecto intra unum equite calcitrosi equi habenis perfractis numquam ita mutuo se impeterent, quemadmodum hi solent in se inuicem studio partium calcitrare. Caelum unum cos numquam tranquille contineret; ut debuerint propterea a me abi

gari ad Arcam Noo , in qua tristega &mansiunculae pro bestiis dissi milibus inueniebantur.

Io. Porro quam acriter pugnent Lu- therani,Caluinistae, Anabaptistae, reseram ferme ipsorum verbis. Martinus Lutherus de Caluinistis haec habet: tauicumque ne uerit pane Genae Domini verum o naturale ipsius Corpus contineri, non est quod cogitet

vllam mecum sibi fore communionem: o si sint qui quoquomodo obganniant de esu illa ac potu birituali , eas extollant falsis suis ac blasphemis linguis, a stiritu id procedit nequam,qui eos psidet. Alibi unitati &charitati Sacramentariorum maledictionem precatur in saecula saeculorum. At ipsos Anab aptistas celsos vocat haereticos, maledictione coopertos , o C Magistratui tra-

60쪽

NOTAE IN EPIST. MOLINAEI. Idendos ota Iudice ciuili e medio tosiantur. ii. Vicissim Caluinistae aiunt a Luthero nihili fieri Deum, cum haereticorum esse coryphaeum, nec posse habere com- Tigu in. in mercium cum iis,qui Dominum nostrum Iesum Christum suscipiunt : hominem Luth. vero esse non minus incredibili pertinacia quam intolerabili arrogantia notissimum, damnatum, & tradentem diabolo eos omnes qui suae ipsius sententiae sub- iici nolunt: denique vociferari ac frendere instar cacodaemonis. Ana bapti stas autem nominant monstra & perniciem ombis terrarum : cum quibus nullum Vm vana sunt habituri commercium, traditosque eorum aliquos merito iudicant in Anglia igni, propter crimen dogmatum

pestiferorum.

ia. Hi quoque Anabaptistae clamant Lutheranos nihil veri Euan h) habere

seu doctrinae diuinae: suaque eos dogmata fastu intolerabili tueri,ut hac via metius in licentia vivendi perseuerent. Ipsos autem Caluinistas faecem hominum perditorum& crudelium appellant, ab eisque aiunt Inlib Can-

ocripturam lacram Ialba interpretatio- spitituat. De peruerti.

13. Conceptis serme ipsorum verbis, ut dixi, haec pauca com memoraui; dc hi ni-

C s mirum

SEARCH

MENU NAVIGATION