Siluestri Petrasanctae Romani Soc. Iesu theologi Notae in epistolam Petri Molinaei ad Balzacum, cum responsione ad haereses, errores & calumnias eius, ac vindicijs vrbis Romae & Pontificis Romani

발행: 1634년

분량: 271페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

241쪽

Petrus Halloixin Vitasancti Polycarpi. Prud. de Coronis.'Hymno 6.

222 SILVESTRI PETRA SANCTAE

S. Multo magis hic honor Epistopis defercbatur, quorum Utique pedes certatim etiam distalceare primi Christianorum studebant. Ideo res noua, & digna comploratu visa est , cum sanctus Polycarpus ante rogum martyrio eius iam exstructum, soluto cingulo, & exutis vestibus, calceamenta

ipse tibi detraxit,prohibitis Christianis, ne ad ipsiim accederent. Vt enim acta Martyrii eius perhibent; diuitum luctus Chri-

Bianorum fuit,qui dolor animi,cumst id of cij praesare sancio seni, quod antea semper

praectare soliti erant, o certatim omnes appetebant am non posse constexerunt 's. De sancto etiam Fructuoso Episcopo& Martyre id Prudentius cecinit his ver-

1ibus:

Certant of ijspi, sodales:

Plantis calceamenta dissolutis Pronus detrahere sudebat unus. Stasanctus metat ora Fructuosis Inclinata premi ; Fac ite,inquit, Ne noniram gravet obsequela mortem. t quin ipse meos pedes resoluam, Ne vestigia praepedita vinclis, Tardis gres ibus irruant in ignem. Io. De honore ad pedes Episcoporum Ecclesiae, per Christi fideles, etiam in summa dignitate constitutos, exhiberi magna

242쪽

submissione consueto,plenae sunt sacrςHistoriae. Nonnulla suggero. Suidas in Leontio narrat, Leontium Tripolitanum in Lydia Epistopum , cum euocaretur ab Eusebia Augusta, semina superbi ac ferocis ingenij, respondisse in hanc sententiam: Si me ad te venire volueris debita Episcopis reuerentia conseruata , ego quidem ingrediar, tu autem de sublimi isto solio descendens, reuerenter mihi obviam procedas,S caput meis manibus supponas benedictionem acceptura ; ac deinde ego sedeam, tu vero adstes , cum iussero signo dato,sessura. Si hae inquam conditiones placuerint, veniam ad te , sin alio modo, non tam multa dabis, non tam magna poteris, Ut nos, honore Episcopis conueniente neglecto, diuinum Sacerdotij institutum violemus. Simeon Metaphrathes in Vita S. Basilii& Historia tripartita lib. Io. narrat,S. Basilium una cum Eubulo suo praeceptore cis

venisset Ierosolymam , procidisse ad pedes Maximi Episcopi, & rogasse ut ipsos bapturaret. Idem Metaphrastes scribit, Anast sium Presbyterum coram S. Basilio se in terram humiliasse, & osculatum fuisse eius

pedes.

Sanctus Ambrosius lib. I.de Dig. Sacerd. cap. 2. & F. & S. Augustinus Serm. i8. de Verbis

243쪽

22 SILVESTRI PETRA SANCTAE

Verbis Domini, aiunt, Reges Principes procumbere solitos ad pedes Sacerdotum,

osculantes eorum manu S.

Venantius lib. 3. Vitae S Martini de Im- .peratore Valentiniano Arriano narrat,quod cum dedignaretur S. Martino exhibere r uerentiam, fuerit a Deo punitus, & conflagrauerit solium in quo sedebat, atque his versibus rem describit:

Hinc geler exili,t rapiens se Caesar se ardens: GMartini genua amplectens pedibussi volu

tans.

Sics superbum hominem se agnoscere parna

Vilia regna probans, O celya cacumina cum

uans,

Imperiale caput Sancti ad mestigia subdens.

II. Si talis veneratio ad pedes Episcopo rum Heroicis illis Ecclesilae Romanae temporibus fuit, non magnopere brachia iactabit admirabundus Molinaeus, ii videat quae officia submissionis ad pedes Summorum Pontificum Imperatores aliquando praestiterunt. Sic enim Nicephorus lib. I. cap. 2 I. narras,Philippum primum Imperatorem Christianum anno 2 Io. se prostrauisse ante pedes Papae Fabiani, & idem habet Eusebius lib. 6. cap. 26. quemadmodum etiam de Constantino Magno, quQd

244쪽

pedes tamquam famulus duxerit per habenas equum S. Siluestri Papae usque ad

Palatium Lateranense.

rum dare solitos, ut iam iam ostensum est,& genibus eorum etiam Augustos & Reges aduolui consileuisse, Fortunatus Pocta Lib. 3.Vi- satis insinuat, dum de Maximo Imperato- Mylare, quando excepit sanctum Martimina,illos versus decantauit, quos paulo anto attulimus. De Augusta vero eius coniuge haec addit:

Nec Regina pedes cessat lacr mosa rigare, o Sternens membra solo, suspendens gaudia

voto.

is. Quae profecto fingi poetice nemo sapiens existimabit, cum narret eadem S Lib.3. uerus Sulpitius, S cum nota inprimis hustoria sit eiusdem sancti Martini, pateram Presbytero primum , ac dein Augusto praebentis; & cum satis constet, ipsam Augusta m ei conuiuium parasse, ac ministrasse instar ancillae, solasque de prandio reliquias auido ac pic comedisse.1 . Ne Poetis tamen solis pro hac re fi- s. Aureust. des habenda videatur, sanctus Augustinus, S mi dς Ad Ecclesiam, inquit, curris, Episcopum videre desideras, aa pedes eius volutaris. San- S. Ambrictus Am brosius, Regum,inquit,costa ac Prin-

245쪽

Ieros. Dem. 3. Isai. 9.

226 SILVESTRI PETRA SANCTAE cipum submittuntur genibus Sacerdotum. Ets Hier. in sanctus Hieronymus perinde testatur con- Epistes. 4 sueuisi e plebem Episcopis occurrere , bc se

res Ioannis proliemere ad eorum exolculandos pedes. Hic honor autem multo magis exhibebatur Romano Pontifici, qui est Episcopus Episcoporum. I 1. Certe cum praedixerit Moyses, ad eundos pedes Dei,& hauriendam ab eis doctrinam caesi ;&cum Isaias haec vaticinatus fuerit: Erunt Reges nutriti, tui,o Regina nutrices tua: vultu in terram demisso adorabunt te, o puluerem pedum tuorum limgent ; cur non existimandi sunt pedes R. mani Pontificis, esse pedes Dei, si pedes simulacri regij pedes Regis vocari solent 8 aut quae alterius vaticinij magis. consentanea interpretatio adferri potest, nisi ut dicamus,eum praedixisse futurum aliquando,ut Reges & Principes magni oscularentur pedes Ecclesiae in Romano Pontifice, & in

aliis Episcopis eius Ecclesiae filij sunt,

gaudent viil ob hanc eius ingentem gloriam; ob eamdem vero Sectaris rumpuntur inuidia, quia Ecclesiam matrem non agnoscunt, nec tantis illius honoribus dei

ctantur. I 6. Iam ut peculiariter ostendam,consuetudinem hanc non fuisse intermissam, quod

246쪽

NOTAE IN EPIST. MOLINAEI. 227

quod saltem spectat ad solos Romanos

Pontifices; aduersus quorum crepidas Mori linatus dicteriis suis auditus est concrepare; inclytos aliquot Principes recensebo , qui hoc obsequium eis praestitere. 17. Iustinus Imperator, Constantino- Anastasiu ,

tem adorauit. Iustinianus II. illatas ab se rio. iniurias Pontifici Romano gloria illustris obsequij compensaturus, Constantinum Papam inuitauit Constantinopolim venienti obvios misit Tiberium filium & C sarem, Cyrumque Patriarcham cum Senatu & Populo. Ipse autem, quia tunc Ni- 'caeae in Bithynia morabatur, eidem occumrit Nicomediae, ac se ad pedes illius osculabundum prostrauit.I8. Carolus Magnus adhuc Rex , pom Spondan quam Desiderium praelio fusum & malis 3δxψm0

domitum regno exuerat, Romam Veniens,

Adriani Pontificis pedes non prius Osculatus est, quam osculum impressisset omniabus gradibus ipsiusmet atri), in quo eiusde Pontificis solium spectabatur. Ludovicus Pius exemplo tam gloriosi Parentis Ste- Anastasius, phanum Quintum Pontificem in Galliis ita excepit, ut se ad pedes ipsus in primo accessu ter aduoluerit, ac dein equo insi-

dentem

247쪽

L dentem Remos Vrbem regiam ipse pedes introduxerit. Alter Ludovicus item Caesar, stibis.,4'' Lotharij filius, Romam profectus,oscu-an. Christi tum obtulit pedibus Sergij II. nec aliter ex-- η cepit Nicolaum, alterum Pontificem , ad sua castra venientem ; frenoque duxit equuetus,dum accederet,recederetque.Baton. I9. Fridericus acinobarbus Viterbiuman. Christi ad Adrianum IV. veniens, speciem qiam Π- dixi Pontificiae maiestatis renouauit: nam pedes obuiam prodijt,descendenti ex equo stapedam tenuit,ac functus est munereStratoris, cx Procerum & totius exercitus d creto atque sententia. Quod nobile Imp irij sui rudimentum etsi pari obseruantia eoga Alexandrum III. aliquamdiu prosecutus non est: attamen post successus improsperos expeditiqnum suarum, agnoscens cum hominibus sibi bellum non esse, sed cum Deo, Pontifici eidem Venetiis ante fores sancti Marci, exutus chlamyde,ac procumbens humi, pedes osculatus est, rursusque Stratoris munus obivit. Post obitum vero

illius CVestinus III. filio de coniugi,sedens in solio, ita Imperij diadema dedit, ut illud

uterque su merent de pedibus ipsius. Baron. ad *O r Reges quoque Imperatoribus ac-an.Christi censeam, Pipinus Rex Stephano II. Ponti-7 D fici in Galliis osculatus est pedes, frenum

248쪽

NOTAE IN EPIST. MOLINAE T. 22s

equi tenuit, & ad Regiam deduxit. Ludovicus Balbus Ioannem VIII. Pontificem Robeitu, pari honore excepit Lugduni more maio- de Monterum. Ludovicus Franciae, Henricus An- Eε, 2 .gliae Reges Alexandro III. apud Ligerim ubertum. fluuium praesto fuerunt, & pedites dextra

laevaque fraenum equitantis rexerunt usq;

ad hospitium, & cum hi duo potentissimi

Reges in dissidio magno essent,mire tamen consenserunt, ut Christi Vicario obsequerentur. Cum eadem obseruantia Lugduni

adfuere Clementi V. tres Reges, Philippus Franciae, Eduardus Angliae, & Iacobus Aragoniae, dum ibi in Ecclesia sancti Iustia Cardinalibus Pontifex solemni ritu inauguraretur. Rogerius Siciliae Rex cum liberis suis, prope sanctum Germanum,& prope montem Cassinum,se ad Innocentii pedes quam demississime prouoluit, idque egit perinde cum Adriano Iy. Rex item Siciliae Guili et s. 21. Vt nihil clicam de Luitprando Rege Anastas in

Longobardorum Vrbem Romam obii se H ii. dente, cui videlicet tamquam hosti demittens se Gregorius III. tantam obseruantiae necessitatem dedit, ut confestim ad illius pedes acciderit, dc veneratus sanctorum Apostolorum corpora, absque alio damno cum exercitu suo inierit. Et quia Rex A

249쪽

23o SILvESTRI PETRAS AN cTAE tila etiam reueritus est sanctum Leonem

Pontificem, discat Molinaeus vel ab his duobus saltem barbaris Regibus, Romano Pontifici obsequium deberi. 22. Neque est cur aliquis excipiat, Pon- tisices passi in haud perinde sanctos esse, atque erat sanctus Leo: quia profecto nemo Catholicus hic debet permoveri; neque enim Pontifex colitur,quia ipse sanctus est, sed quia est Christi Vicarius, ac Petri suc cessor. Qui secus iudicant, sentire idem videntur ac Serenissimus Rex Iacobus, ex cuius ore Isaacus Casaubonus assirmauit,haec

se aliquando accepisse: Rebus ipsis probet Romanus Pontifex, non suam se, verum Dei' immortalis gloriam quaerere, o populorum pacem, concordiam ac salutem sibi esse curae. Tunc Sereni simus Re quod in Monitoriasua dudum est protestatus, sine cunctatione primas isse deferet, ipse τῆς εκκλησιας προνοῶν, cum Gregorio aetianteno dicet non inuitus, hoc est, fateditur totius Ecclesiae prouidentiam habere. 23. Sane fuerunt in XI. potissimum saeculo Pontifices parum consςntanei muneri magno & sacro, quod in terris gerebant. Attamen quotquot eo tempore Caesares ac Reges dominabantur , supra modum erga

illos c bsequio si erant; quia in illis non mo

250쪽

NOTAE IN EPIST. MOLINAEI.

res ipsorum, sed Christi Vicariam potest '

tem reuerebantur.

24. Legatos quoque Romani Pontificis Principes vere Catholici coluerunt omni honore praecipuo; in eisque agnouerunt umbram Petri. Ioannes Angliae Rex Ruchardo fratre interempto, expilatis aedibus faciis, & contempto fulmine Pontificii an hematis,tandem admonitus crebris infortuniis, pacem ab Innocentio III. cxo . rauit; & prostratus humi,excepit Legatum eius, Regiumque diadema ponens ad eiusdem pedes, non nisi sexto post die, & instar beneficii quidem magni, recepit; tunc vero Angliam atque Hiberniam Sedis Romanae stipendiarias fecit. Σ1. Nihil attinet dicere de S. R. I. Electoribus , qui primum honorem deserunt in consessu Legatis Pontificiis, & in omni congressit. Ita Coloniae instituta publica Supplicatione, Ioannes Baptista Castaneus Archiepiscopus Rosianensis,& Apostolicus Legatus, medius inter Gebardum Truch setium Coloniensem & Iacobum Treuirensem Electores, processit: post eos vero sequebantur, Iulius Antistes HerbipQ Vnus v. i. ACaesareus tunc orator Carolus de Arago- tis litib. nia Dux Terrae nouae Orator Hispani Re- de Bellogis, de Philippus Dux Arschotianus Ora ς' φη

SEARCH

MENU NAVIGATION