Vocabularium architecturae aedificatoriae

발행: 1734년

분량: 270페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

ARCHITECTu RAE AEDIFICATORIAE . cly

CALLA . Locus ubi quidpiam conditur ad custodiam . Usurpari solet cum additamento rei servatae . Cella vinaria, Cantino; penuaria, vel promptuaria , D ense. Olearia , pomaria , lignaria &c. In templis cella pars erat sacratior, vel aedicula separata , dicata Diis; Cella is Concordiae. Cicero ; Cella Jovis, Minervae &c. Cella tetrastyla , una bellata, in Basilicis, Roniae praesertim , undique est abscissa ; quatuor insistit columnis , a fronte, a tergo, a lateribus adaperta, R in templi umbilico ut plurimum attollitur. In aedibus etiam cellae sint cubicula ad inhabitandum , verum secretiores dc intimae . Hinc cellae familiaricae apud Uitruvium l. 6. IO. , quas apte Barbarus reddit, sanete per la famiglia . Et si ancillis positas addidisset, Magistri mentem alsecutus esset : erant enim foeminis lanificia exercentibus addictae . Pl ane nihil necesse est eas cellas exponere Patroclianas , naturae nempe necessitati deservientes, ut exponuntur a recens edito Vocabulario . CELLA SUPPOsITITIA . Legitur apud Uopiscum in Carino . Salmasius Tepidarium interpretatur in re balneari, quoniam hoc emissam a Frigidario aquam exciperet . CRLLAE FAMILIARICAE . Vide Ceila . CELLARIu M. Conditorium victu alium omnis generis . Ripo-

CELLuLA. Parva cella. Terentius.

CEREAE IMAGINEs. Non solum in re magica locum habent; sed in prima privatarum aedium parte , & in atriis reserebant Majores virtute praestantes , ad testificandam generis nobilitatem . Eas porro , ut perdiu durarent, gympso cretaque permista solidabant : quod inventum ad Lysistratum Sicyonium resert Plinius. CEROS TROTA ORNAMRNTA . In hunc gryphum impingunt Interpretes Vitruviani , & frustra quaeritant conjectorem .

Plane non parum est Vitruvius in rerum nomenclatura caliginosus; ut frequenter accidat nullo conatu deprehendi posse, quo pacto vocabula ad rerum applicati om

62쪽

nem trahantur . Ita seribit de januis l. q. 6. I a ues-rium ornamenta non fiunt ceroprota , neque bifora , se

Ualdata. Barbarus legendum putat Chlatrata ; nimirum quae ligneis, vel ferreis regulis decussata , fenestris apponi solent; quod ut faciant, foeminis prce sertim , ac viris religiosis, modestia suadet . Baldus suspicatur legendum clostrata , a claustro . Philander opinatur CerOstrota opus esse tessellati emblematis . Arioli , vestram

fidem loqui . Stipites surcillati ad formam cornuum , quibus cervorum frontes armantur. His de pactis, terraeque defixis , primi mortalium sua tuguriola & casias sormabant , muniebantque . Ab his initiis , & ab ejusmodi agresti rudique Origine ad haec , quae cernimus, magnifica aedificia progressam esse Architecturam prolixe tradit Vitruvius

l. 2. I. Forconi.

CALCOGRAPHIA . Ars incisoria in laminis ter eis. Nihil in Γmarmore, & metallis Sculptura, nihil in telis, tabubulisque Pictura audet, quod haec facultas affabre, & ad amussim in aere non reserat. Uiget illa hodie, plurimique ducitur; sed superiore oculo Incisiores arris ad summae celebritatis gloriam prodiere . Metalli , quod excavant ,

soliditate, aequat Pi sturae opera , quoad diuturnitatem, eadem superat; longe tamen minus aetatem ferunt figurae telis papi raceis redditae , imbutaeque atramentis impreseseriis , R in torculari subasti . Exquiruntur tamen avi de ; ornatuque erudito & eleganti porticus , cubicula, diaetas , & ambulationes illustrant. Neque enim humanos modo vultus & corpora , sed prospeetus rerum varios , praelia , tempestates, classium certamina , ad haec fabularum & historiarum eventus omnes exprimunt, &ormulantur ad vivum. ΕjUS artis inventum, perinde satque typographiae , cujus est aemula & exornatrix, ad

Germanos plerique reserunt. Bolino . CHALYas . Vide Ferrum . CHARTuLAE . Uide Capreoli.

63쪽

CHELONIUM . Vitr. l. IO. 2. Baldus indicari putat vel ansulas ferreas, Oreccisis, vel paleolas impactas summo machinae capiti ad trochleam retinendam . Tusseuo. Baroc-cius in Heron. de Machin. bell. cap. I . exponit lignum, quod alia ligna constringit , retinetque , quemadmodum chelonium , quod proprie est tegumentum testudinis, testudinem ipsam operit. CHORAGIUM. Non silum est apparatus omnis , & instruetio scenica , ut tradit Festus , juxta quam acceptionem apparatum in aliis rebus choragium translate dicimus; verum etiam , ut scribit Vitruvius i. S. 9. locus erat in . Theatro , ubi Choragi vestes, & hujusi nodi multa asservabant. Guardarohba . CHOROBATAs . Regula ad explorandam altitudinem . Vitr. l. 8. 6.CIMELIA , orum . Gemmae plerumque anulares, ectypae,& en typae . Camei . Vide Gemmae . CINCINNI . Ornamenta , quae anulatim & in spiram sinuantur , cujusimodi sunt volutae in Capitulis columnarum; aliter cauliculi, capreoli, Cuicci . Proprie sunt crines intorti . Cippus. Truncus arboris in crassiorem vallum formatus. Cippus in agris columella est lapidea , terminos definienS . Termine. In sepulcris item columella cum scalpto ad memoriam titulo. Cippi demum , seu columellae marmoreae prae soribus domorum ad viarum exitus apponi solent , ad prohibendum aditum , trajectae catenis ferreis , cum anulis item serreis , in earum capita adactis . CIRCINus . Instrumentum Geometricum , quo circuli desii-gnantur. Sesa, compagφὸ . CIRCUMPLuvIUM . Locus, ubi ex omni parte aquae assivunt. Festiis. CIRCUΜΜuNIIIo. Caesari. I. Beli. Civ. Munitio in gyrum. CIRCuMPORTICATIO . Pande, . Strinflura porticus in gy

rum .

64쪽

CicuMarduo . In gyrum aedifico . Plinius. Ci Acurivativo. Vallis idest septo cancellato aedifico & munio : vel propugnacula in gyrum construo . Cicero . Cr Acus . Ampius ludis & spectaculis celebrandis locus. Praeter Circum singulari appellatione Maximum , a Tarquinio Prisco erectum, novem alios adnumerat P. Victor. Ludi in his celebrati Circenses dicti. Nam qui edebantur in Theatro Scenici, qui in Gymnasio, vel Palaesi ra Gymnici vocabantur . Post Amphitheatrum vero conditum gladiatores, naumachia , & venatores illuc translati; certamina equestria , & cursus equorum , Circus , praecipue Maximus, retinuit. Fuit etiam Romae Circus area orbicularis , muris consepta, ubi pugiles exercebantur , eratque simul equorum decursorium , ut habemus ex Livio l. I. 33. CisraRMA. Tribus modis aquae ex usu urbano, vel domestico comparantur . Primum ex aquaeductibus, comportatis nimirum aquis ex lacubus , vel aliis sontium scatebris. Ea derivatio perennitatem quidem habet pacifico rerum statu , verum , praeterquam quod immanes sumptus faciendi sunt ad structuram , sive praejadiis arcubus, &pontibus desuper deducatur, sive subterraneis canalibus , & effossis rupibus sternatur iisdem aditus , ingruentibus certe bellorum motibus , intercipi ab hostibus pos

sunt , aut veneno corrumpi. Longe majore compendio parantur aquae substructionibus cisternarum , aquarum

pluvialium receptaculis praemunitis ad eas detinendas &perpurgandas. Ejusmodi collectiones imbrium , quem admodum facile sunt parabiles ; ita iisdem parum fidendum superventu hosticae obsidionis , quoniam deficere a

assolent, praesertim si diuturnior fuerit oppugnatio . Putei demum perpetuas habent aquas, easque guttatim manantes , immotasque. Sed eorum scaturigines non sunt obviae, ac saepe studiose conquisitae fossores decipiunt, occursu terrae saxis asperae , & confragosiae . Iidem a nimiis servoribus exusto terrae humore deficere etiam so

65쪽

ARCHITECTuRAE AEDIFICATORI E. SI lent. Collecti in cisternis imbres magis laudantur ; maxime vero si scrobibus expurgatoriis diligenter provisium

suerit, ut ab alluvione tectorum contracta: siordes strati silicet attritu detergantur . In universium in comparandis aquis habenda est ratio prosipectus, 3c salubrioris ventorum flatus: advertenda vero in primis est natura sicli, locorumque opportunitas. Nam Puteum juxta flustrem fodere merito abiit in paroemiam, qua irridentur, qui 'inani opera laborem impendunt . Cisternas moliendi normam praescribit Plinius i. 16. c. V., ubi docet eas

arenae purae ct asperae quinque partibus , calcis fudm vehementissima duabus, covstrui convenire, fragmentis sili

cis uore excedentibus libras. Ita ferratis sectibus calcari

solum , parieterique smiliter . Utilius geminas esse , ut

in priore vitia consi ut aquae, styue per colum in prox

Civir Aso Hominum est societas , quae iisdem legibus , munerum , ii norumque conditione varia , amplo in loco , munitoquo degit. Differt ab Urbe, quod haec moenia o&aedificia, Civitas populum indicat. In condenda Civitate aes antiquitus adhibebatur, in augurium perpetuitatis. Jungebant etiam taurum & vaecam , foecunditatis symbola . Tum Coloniae dinctor , pra cinctus cinctu Gabino , aratro moenia designabat . Uide de hoc ritu Uarronem & Servium . Magna Civitas, magna selitudo , vetus est G ecorum adagium . Usius est in quidquid spatiosium est & amplum , sed parum excultum& firmum . Impendio notandum est , apud Romanos Scriptores Civitatis nomine non aedificia solum clausa moenibus , sed agrum ipsium , atque adeo regionem cum siris limitibus indicari. Ad hunc modum eum legis apud Caesarem Civitas , Eduorum, & si milia apud alios, earum regionum populos, & siepe provinciam integram designari intelligas .

66쪽

CLATHRI FERREI , vel lignei . Repagulum craticulatum , fenestris , vel januis oppositum . Transenna. Ferrat. α ,

Gelosis , Raprelis , Ingraticolata .

CLAUDIANA TONITRUA . Vide Bronteum .

CL Avas. Uitruvio sunt fibulae, quibus capita trabium ad operis si mi latem alligantur. Chiave. Longe aliud ab his fibulis sunt claves , quibus ad januas , arcas , & si milia obsignanda utimur . Earum usium fuisse antiquissimum constat ex Homero, qui ita scribit O J Accepit autem cladem bene flexam manu forti ,

Pulchrum , aereum , manubrium Gutem eboris inerat. Ad quae verba Eustachius monet rude his verbis obsignaculi genus indicari : inventas autem postea claves Laconicas , & Caricas , quae etiam postmodum ad firmiorem& elegantiorem formam redactae cum scapo , & anulo , seu manubrio ferreo , duobus , vel pluribus dentibus distineta , quae adducendo reducendoque pessulum e X cutiunt, vel immittunt. Uerum de his, quae minimur

sunt nostrie indaginis , vide plura apud Salmasium in

Solin. CLAvICULA. Parva fibula . Vit r. l. IO. I7. Chiapetia . Sunt. etiam claviculae apud Architectos, quemadmodum etiam in vitibus , idem quod Capreoli . Vide Capreoli. CLAUSTELLυM , & CLOSTELLUM; nam Ueteres Claustrum ,& Clostrum dixerunt; parvum claustrum . PetroniuI. CLAuSTRuM . Pro loco undique clauso accipitur : item prorepagulo : claustra alpium , claustra portarum . Chiostro, Serret Do . CLAusUM, i. Locus undique clausus . Columella. CLAvus . Notae acceptionis pro ferro tereti , capitat O ,

cuspidatoque , quo quidpiam configitur . Clavi trabales, minutuli , longiores , minores , majoresque . Chiodo , Chiapello. Item clavi una bellati, qui in capitibus bracteolas latiores habent, magis capitati, qua sit una bella tecti. Clavi muscarii occurrunt apud Vit r. l. 7. 3. Ajunt Lexicarii eos etiam latius esse capitatos; sic autem ap

pellari ,

67쪽

ARCHITECTuRAE AEDIFICATORIAE. S 3 pellari, quoniam similes sunt quibusdam herbis , qua,

rum comam Plinius vocat muscariam . Nimirum camino , quod ajunt , oleum . Nam mihi durius magis &peregrinum est , muscarias dici comatas herbas , quam muscarios, clavos capitatos . Amplius itaque est investigandum in originatione clavi muscarii.

CL 1MACIs , idos . Parva scala . Str. l. IO. 7. CLOACA . Cavea , vel aquaeductus subterraneus , quo sordes influunt. Cloaca, Chiudica , Fogna . Romam sub terraneam , propter cloacarum strue turam, magis admirabilem esse superiore Roma , crede Plinio , de Cloacis ita scribenti l. 36. i5. Operum omnium Gesu maximum , susso sis montibus , a fur Urbe pensili , subterque

napigata. Ad gloriam Romanorum non magnifice minus quam vere dictum est , singulari eos laude vias , aquaeduetus , & Cloacas curas e , quae a Graecis neglecta, vel parum diligenter administrata . Primus Romae Tarquinius Priscus cloacas constituit , universiarum Urbis sordium receptaculum . Eas , licet Galli captam Urbem incenderint , ad suam usque aetatem perdurasse , testatur Pl inius . De ejus operis magnificentia ita scribit Cassio dorus : Romanar Cipitatis cloacae tantum visensibus su-porem conferunt , ut aliarum Cipitatum possint miracula superare . Quot autem simptibus eaedem steterint ex iisdem postea instauratis sic licet conjicere ex Dionysio :Neglectis aliquando cloacis , non defluentibus , Cens res in earum inscurationem mille talenta impendisse. Ex quo etiam discimus, earum expurgandarum curationem fu i fle olim penes Censores : Nam Augustus postea iisdem expoliendis Curatores praefecit . Cloaca a colluendo , quasi colluaca dicitur. Ex cloaca arcem facere, populari effato dixit Cicero rem humilem supra modum e

tollere .

CLOACuLA . Parva Cloaca . Lampridiui .

68쪽

CNoDAcas , aliis Codaces . Ferreae subscudiculae , & exterius rotundae , in extremis scaporum , vel axium capitibus implumbatae adactaeque , per quas scapi , vel axes torni versentur in armillis , ferreis nempe circulis , in trabibus arrectariis , vel transversariis . Philander in Vitruv. Spanghetta . COAGΜANTUM . Quod est compositum & colligatum . Frequens apud Uitruvium vocabulum in structuris . Coass Aetio . Plinius. Si ab assibus sit , erit idem quod contabulatio ; si ab asseribus , erit asserum , seu tigillorum dispositio supra trabes , ad excipiendos asses , seu tabulaS . Coasso . Vitr. l. 7. I. Tabulis necto , contabulo. Inta volare.

COCHLEA . organum mechanicum vulgatissimum . Constat scapo , seu cylindro solido , in spiram striato , quo erecto attollitur & demittitur praelum . Chiocciola , Cit , Stretibo. Item cochlea , vel coctilis scala est spiralis , perquam in gyrum ascendimus. Duplex est ejus scalae genus , & usus . Aliae stylum habent , quem antennam etiam dicimus, cui gradus adhaerent: Aliae stylo carent; sed i pii se per muralem ambitum sustinent gradus. Chioc-

Coe NACu M. Proprie locus , ubi coenatur. Sed postquam in locis superioribus frequentari coenae caeperunt , eadem superiora loca coenaculi nomine sunt appellata. Hinc habitare in Coenaculis , idem est ac stiperiores aedes co lere . Ex quo intelliges illud Ennii .

Idest caeli partes editiores . Apportamento suo . Et quo niam editiores aedium partes ab accessu , strepitu , &insidiis tutiores sunt , idcirco conventus ficri apud Hae braeos & Christi fideles veteres in Coenaculis celebrabantur , ut docemur non uno in loco a sacris Paginis . CoeNATIO. Coenaculi P . Plin. l. a. Episti 17.

69쪽

ARCHITECTu RAE AEDIFICATORIAE . IN CoeuoaIUM . A communi vita ducenda dicitur. Locus ubi in commune vivitur . Sed usurpari fere solet de Religiosis viris . Idem quod Asceterium . Monasterio. Couoas . Septus undique exponitur circa aedes , praesertim villi eas , graminosus, & subdialis locus, ubi gallinae ,& id genus altilia servari solent . Cohortis struendae symmetriam digerit Vitruvius l. 6. 9. ubi culinam cum torculari, ali iique cellis designat, cum instructione universa , & apparatu villico. Ex quo colligitur amplius quiddam cohortem esse, quam designatum gallinis

locum . Corte.

COLMm m , aliis Colliquiae. Tegulae per quas aqua defluit.

Gronda, Grondsa . COLLuvIARIAE , Orum . In Vocabulario novissime adaucto exponuntur canales , per quos sordes ejectantur . Non improbaverim hanc acceptionem, cui vox ipsa favet. Sed

eidem non convenit locus Vitruvii l. 8. 7. qui adducitur; Iu ventre collimuris fant fuci ruda , ster euas uritur re-l etur. Ubi seriuo est de spiramentis ad excludendum

aerem, ne Canales disrumpantur. Itaque colluviaria

pro spiramentis habeas in aquaeductibus. Diragii, V

icto ii. COLOSSICOTERA PONDERA . Vitruvius, de more atticissans,

Pondera praegravia sic appellat l. IO. in Tit. & alibi . Cor. Ossus. Statua procerae magnitudinis , cujusmodi Rhodi videbatur, qui soli sacer habitus inter septem Urbis miracula censeri meruit. Erat autem, authore festo , centum & quinquaginta pedum altitudine . Architectum operis habuit Charetem , ut idem tradit Festus , non Colassem , ut mendose scribit Perottus. Non Diis soluin, verum etiam Caesaribus positas legimus statuas colos eas. De equestri, Domitiano eredia, Statius Silv.

l. I. I.

superimposito moles g minata colosso Mut Latium eomplexa forum Augustus pari altitudine , ac Jovis Olympici statua erat,

Nero

70쪽

Nero centum & viginti pedum in suarum aedium vestibulo effgiem metallicam collocavit , teste Suetonio . Rhodio simulacro majorem Colossum parabat sibi Galienus,

antequam neci traderetur. Erecta Diis simulacra mensuram statuae virilis ter continebant. Paulo minora Heroibus attollebantur . Ad horum imitationem visebantur elata Gesaribus. COLOSSEUS , a, una. Speton. Et COLOSSICUS , a , una . Plin. Et COLOssu S , a , um . Lamprid. Et COLOSSICOTERos . Vitruvius. Quod singulari magnitudine ad Colossi sormam extru stum est .

COLUMNA. Sustentaculum quadratum, vel cylindricum .Ljus partes sunt basis , scapus , sive sustis , & capitulum,

seu capitellum , minime vero epistylium , quod Italis est Architrape; & parum diligenter confunditur a Lexi artis cum Capitulo , ut ostendemus in Tit. Epi lium . Triplex recensetur columnarum genus, teres , striatum ,& quadrangulum . Sunt qui nomine columnae negant dici quadrangulares, quas potius pilas , vel stylobatas appellant. Sed & agnoscunt Architecti columnas quadratas , & de iis prolixe agunt . Columna antiquitus ligneae

formabantur . Gli cente paulatim ambitiosae ostentationis studio , vel comperto emolumento majoris firmitatis, strinstiles primum, mox etiam marmoreae feri caeptae. Antiqui ligneas, ne injuria temporum fnderentur , chalybeis circulis , anulisque , earum capita firmabant.

Id postquam observarunt Architecti , etiam in lapideis

ornatus ad summa capita varios commenti sunt; atque inde capitulorum originem Scriptores advocant . Et quoniam , eleganter concinnato fastigio , negle et a pars infima operi non congruebat, eidem insuper ornamenta addiderunt, ex quo origo basium in columnis . Columna rum , ut vocant, ordines, quinque recensentur ; Tu sic anicus , sive Antiquus , Doricus, Ionicus , Corinthius ,& Compositus . Certas singuli ab Archetypis Veterum

SEARCH

MENU NAVIGATION