Juris ecclesiastici maxime privati institutiones commoda novaque methodo adornatae ... auctore Raphaele Pecorelli De judiciis

발행: 1846년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

judicio illato, sive ab actu judiciali provocari a , tum

extra judicium ab aliquo actu superioris , quo Subdi tus, vel gravatus , Vel ne gravetur , timens provocat

ad auctoritatem superiorem : gravamen autem SuppOnit laesionem alicujus juris, saltem illius quod consuetudine sun datur; sed hujusmodi appellatio non hahet effectum suspensivum b . Hinc duplex distinguitur appellatio iudicialis altera, altera extrajudicialis , quae dicitur etiam simplex querela : ut vero

observat Alex. III i , est haec potius provocatio aes

a) Puta : a eitatione , quia non fuit ad formam juris , aut a

Frocessu , quia ordinem juris non observat judex , vel exceptionem legitimam non recepit; aut a sententia vel definitiva. vel interlocutoria : de hac tamen observandum quod jure civili proh bitum fuit appellare l. 36. c. de appellat. nisi interlocutio vim habeat desinitivae , vel damnum inierat irreparabile cit. cap. 36. Jure canonico etiam ab interlocutione ot illato gravamine appe latio suit concessa ex causa probabili exponenda judici, a quo appellatur c. 59. At in concilio Trid. sess. 2.. c. 20. de rebo . vetitum fuit. ne in causis ad sorum ecclesiasticum quomodocumque pertinentibus appellationes ab eisdem interpositae per superiores quoscumque recipiantur ἔ eorumve commissio, aut inhibitio fiat, nisi a d nisina, vel a desinuisa uim habenis . et eurus gravamen per appellationem a desinuisa reparari nequeat. Pro exemplis casuum . in quibus appellatur ab interlocutoria sententia ob gravamen irreparabile. haec asserunt DD. si admittantur testes indebiti; si rejiciantur instrumenta, si terminus nimis angustus praefigatur, ut probationes asserri valeant ete. In eo autem disserunt inter sapotissimum adpellatio a desinitiva , et ab interlocutoria quod ab ista non suspenditur inferioris iudieis jurisdictio, nisi a superioro inhibitio fiat ei. ne procedat c. non sesum T. de appellat. in 6. b) Ex. gr. si quid in provisionibus . et electionibus ad benefi-eia admittatur gravans jus patronorum ι si quando superior absque processu judiciali, et causae cognitione aliquid in praejudicium alterius decernat, scilicet suspendat ad tempus clericum , aut alia censura subditum liget, si donegatur justitia , et proce sus judicialis etc.

152쪽

causam, quam uera VPellatio; haec enim querela ad eum, qui est judex ordinarius Superioris , desertur , ut incipiat judicium in prima instantia , non ut reforme tur judicium a . Quisquis injuste gravamen paSSus est, potest appellare, quod juris naturae esse diximus , et leges comprobant. Nec solum ii, qui directe graventur , Sed omnes, quorum intereSi , appellant, ut qui indirecte gravamen passi dicuntur i . II incunius appellatio et aliis quoque prodest, si communi juro juvcntur, idem quo negotium, et Cau Sa eadem de sensionis existat sa). Demum duae partes litigantes actor , et reus possunt Simul ab eadem sententia appellare, Si nc utri ca satissaeiat: minister publicus scilicet promotor item a sententia ossicialis appellat. Quamvis vero juris naturalis sit appellatio , attamen non obstat quin incipiantur aliqui , quibus illa de ne gatur , ut Sic non substantialiter lex positiva denegat cis defensionem , scd modum istum defensionis, qui per appellationcm habetur; dantur enim adhuc alia re me diu se desendendi, de quibus deinceps erit sermo. Qui revera excipiuntur , Sunt I.' qui Sententiam contra se latam expresse, vel tacito, et ipso facto approbarunt; sic enim appellationi renuntiarunt bb; a.' qui ter, vel Sc- a J Appellatio vero sive haee querela ab actibus jurisdietionis

Voluntario non datur , quatenus est mere gratiosa ἔ relinquenda enim est conscientiae superioris, nee potest proin conqueri subditus, quod aliqua gratia ei denegetur. ΙIoc tamen non obstanto ob

servandum quod potest dari, ut quod Simplex videtur gratiae dein negatio, sit laesio iuris, et denegatio justitiae ibin Implicite renuntiat, qui negligit fatalia , de quibus infra ;vel qui sententiam contra se latam facto suo positivo tacite approbat. Ita caesones et t. Tit. de appell. 1 Exemplo e. IS. de M. et Ο. 2J Cap. 72. de appelι. quo pertinet tu. Cod. si unus eae plurib. oppellaι. ete

153쪽

rgo mel peremptorio citati contempserunt formaliter judicem, et condemnati fuerunt ob veram contumaciam si ;3.' qui alterius appellationi deferre neglexerit, sabene io appellationis reddit indignum sa) ; quod ad appellationem ex trajudiciu lem maxime refertur; 4.' qui legitime consessi, simulque non dubia , Sed plena probatione convicti sunt 3 ; 5.' qui in eadem

CauSB, et Super eodem arti Cul O tres consormes sententias

contra se tulit ; 6.' qui renunciarunt appellationi Bnte Sententiam expreSse vel tacite post illam approbando; 7.' qui pro obtinenda absolutione a censuris ju-Tant quod stare velint mandato Ecclesiae , a mandato justo viam appellandi sibi praecidunt 5 : 8.' Excommunicato datur sacullas appellandi judicialiter; hoo enim se defenditur 6 , scd negatur facultas appellandi exti a judicialiter , quia non poteSt pro Vocare ad Cau

Gruvaminis causa appellatur, ut illud vel tollatur , Vel reparetur ab alio, qui jurisdictionem habeat in eum , qui gravamen intulit, et in causam , de qua agitur. Ad quem igitur, et a quo judice appellari potest , par est videre. Et re quidem vera generatim appellari licet a quovis juclice , qui relatu ad controversam Cau Sam Superiorem habet jure publico tum universali , tum particulari , quo ossici a judiciorum ordinariorum vi Supremae polestalis instituuntur , et instantiae judiciorum,

154쪽

i 5 rcarumque gradus ordinantur a . Non tamen id licet ab illo judice, qui in unitus.sit privilegio de non appellando, vel lacullate potitur decidendi remota appellatione b . Appellatur regulariter gradatim ad proximum superiorem , qui scilicet habet jurisdictionem in cau-

Sam controverSam , et tu cum, qui judicavit i c .

sal Hinc a Summo Pontifice, cujus judicium soli Deo subiicitur.

appellari non potest , nec a sententia Concilii generalis legitimo congregati, et Suo capiti uniti. Vide c. VI. concl. II. vol. I. ubi agententia Papae demonstratur non dari appellationes ad suturum concilium; quasque damnatas merito constet constitutioni hus Iulii Il. Supremi, et a Pio II. emeerabili qui haec subdit et Ridiculum est appellare ad id quod nunquam est, noque scitur quod futurum sit. ΕΟ praetextu remanent scelera impunita, nutritur adversus S. Sodem rebellio . libertas delinquendi congcditur , et Omnis ecclesiastica disciplina eonfunditur B. Λ sententia totius Collegii Cardinalium , et ultima Rotae Romanae nec licet appellare.

bὶ Haec saeuitas , qua derogatur juri publico plures instantias

ordinanti, conceditur 1.' a solo supremo principe, vel a juro incertis casibus lib. 1. S. L. T a quibus appell. 2.' rescripto , quo removetur appellatio , si plures sint articuli connexi, qui committuntur in una commissione positi; tun enim in uno remota appellatio, in aliis articulis etiam remota censetur c. . . de appelι. S cus si non sint connexi, vel plura negotia se minime eontingentia committantur c. 71. eod. Observandum tamen est, quod elausu la, qua removetur appellatio , non excluditur appellatio in eausis

incidentibus , utquae saepe sunt praejudiciales cap. 33. in parte

e in Iudex ordinarius ecclesiasticus in secundo causarum gradu est cujusque provincias Metropolita ex Concit. Lugd. sub Innoc. IV. iuc. Romana S. do appellat. in s. Ab Archidiaconis jurisdictionem habentibus , aliisque Episcopi subditis ad ipsum Episcopum appellatur . nisi aliud consuetudo invexerit. In tertio gradu est Romanum Tribunal A. C. vel pro diversa causarum qualitato

alterum signaturae justitias. vel Rotao auditorium , vse I aliqua Sacrarum Congregationum. Graviores causas ex. gr. do jurisdictionibus , patronatibus , ceteris id genus , iis ollam , quorum valor citra montes ad quingenta scuta auri , ultra montes ad scuta

155쪽

5a Ipsaque tamen canonica jura , antiquissimique mores Ecclesiae sic appellationes probant ab Episcopo ad Metropolitanum, ut indulgeant, hoc omisso, ad Pon

tificiam Sedem provocare t . Etenim Christi iusti-

millo ; insuper de beneso iis et pensionibus scelesiasticis , quactilucatos Viginti quatuor auri de camera excedant , de primis dignitatibus cathedralium . et collegiatarum, do matrimonii laedere , ac divortio , et nullitate professionis regularis ad Rotam R. in gradu appellationis ab A. C. pertinere tradit Bened. XIV. qui docet etiam ceteras minores appellari praetulisias quia Praelati Signaturae eas definiunt ; spectantes vero ad larum Capitolinum nunquam exinde nisi de consensu partium avocari, Oxceptis, ubi matrimoniorum foedera et nullitates professionum Regularium versantur. Addit matrimoniales ad Rotae auditorium , vol ad S. Congregationem Concilii solum deserri. In dioecesibus autem Ε- Piscoporum , qui sunt Sedi Apostolicao immediato subjecti, et locis etiam exemptis nullius dioecesis , hoc in regno Vices Metropolitani ipsa met Tribunalia Pontificia Rom. gerunt. Benedict. XIV. const. jusιitiae ae paeis tom. 2. Bull. Romanum vero Tribunal Α. C. monitoria super exocutione literarum Apostolicarum decretorumque S. Congregationis concedit in primo gradu secun dum decretum Urbani Vui. a laudato Benediolo XV1 declaratum in app. Concit. Rom. A Regularibus observandi pariter sunt Varii gradus qui in eorum ordine existunt nempe a gravamine Prio Tls ad Provincialem , ab hoc ad Generalem, a Generali ad cardinalem protectorem. Ita pluries decreverunt BR. Pontifices. Excipe tamen casum , quo appellatur a subde legato delegati Papae , qui delegavit non in totam , sed aliquid sibi reservando tunc enim quia delegatus Papae , hujus personam gerit. non ad Papam , sed ad delegantem ipsum appellari debet. Adhaeo praetermissis judicibus intermediis immediato potest appellari ad legatum Pontificium existentem in provincia sibi decreta. Denique quod spectat ad delegatum , et subdeIegatum , a Sen tentia delegati ad primum delegantem appellatio fieri debet t. sin. s. qui et a quo appelι. a subdelegato ad primum delegantem , si delegatus subdelegavid totam causam, si vero aliquem tantum armticulum , tunc appellatio facienda est ad delegatum a subdelegato c. v. g. porro de O e. deleg. 1ὶ Ieaeand. III. e. si duobus I. de appell. eui consonant Innos. III. in o. sollieuudinσm I . eod. et Innoc. IK in o. eod. in Q

156쪽

tulo ab Episcopi sententia unus Romanus Pontifex appellari posset, cujus primatui jure divino instituto insilum est jus appellationis si etiam'Metropolitae , et Patriarchae appellantur, id ex lege ecclesiastica

repetendum est. Lex Vero ecclesia Stica, praeterquam-

quod nullius ponderis est, nisi sit a supremo Ecclesiae capite, vel lata, vel probata, profecto quod jure divino Romano Pontifici competit, tollere, atque abrogare non pote St, Proindeque cum concessum est Metropolitis , et Patriarchis, ut ab Episcopi sententia ad ipsos appellaretur , integrum iu Rom. Pontifice jus appellandi ad ipsum man Sit. Quibusvis in causis appellari potest, ct in eadem causa etiam Saepius I , etiam a suturo graVamine, quod sibi quis jure metuit inferri a . Excipiuntur tamen ab hac regula I. ' cauSae , quae non patiantur dilationem in ordine ad effectum suspensionis , et a decretis provisoriis , uti si agitur de alimentis futuris, stipendiis , salariis , testamento aperiendo 3 ; u.' causa criminales sa); 3.' quae sunt paternae correctionis scilicet si Praelatus non ut judex , sed ut pater juxta

CanoneS , vel constitutiones ordinis procedat b 4 ;

a in Seeundum jus romanum appellare poterat et reus , et quivis alius ejus nomine tum mandantis . tum etiam inviti S de appet. l. 6. In foro Ecclesias a si aliqui, quos manifestum sit et non torium . uxorem alterius retinere . aut injecisse manus violen- D tas in clericum, appellaverint; eorum appellationi non est ali-N qualenus deserendum v c. 1.. eod. Si autem excessus publicus non sit et notorius , appellantibus praefigitur terminus , et censura ecclesiastica compelluntur prosequi, aut remota appellatione sententiae judicis ecclesiastici parero c. 13. et I . . e . ib) Ex Concit. Later. IV. additur nisi formam eaeeesserit ob edi

157쪽

4.' in causis censurarum, ubi quidem appellari potest ad superiorem , ut litu de censurae justitia cognoscat; essectus lamen illius non suspenditur per hujusmodi appellationem , nisi iacta Sit ante latam sententiam sa 1 . Itaque appellatio a Censura ex. gr. inter dicti jam impositi, licet non liberat ab interdicto ob Servando , habet tamen essectum , ut interdictus dein excommunicari non possit I ; 5.' in causa electionis

ad impediendam ejus executionem , vel confirmationis electi Oncmbsequutae , nisi appellans alleget causam valde rationabilem ex . gr. opponendo desectum notorium , Vel qui in continenti probari possit; 6.' non

appellatur in causa decimarum, si scilicet Parocli ianus non posSit exemptionem OStendere; 7.' a moni lione , vel mandato cle residendo in Ecclesia , quam quis obtinet; 8.' in causis levibus, et valde modicis, CX. gr. POSSeSSioni S momentaneae etc. Ita DD. Denique utroque jure Statutum reperitur nemini licere a

tribus sententiis consormibus appellare 3 . Essectus appellationis vel suspensivus est in co quod suspendatur jurisdictio judicis, ita ut non valeat ultra prosequi judicium, et maxime executionem sentenuandam in eorreetione praelath. Ex Trid. sess. XXII. e. I . de r som. sublata ost appellatio in causa correctionis quoad essuetum suspensivum non devolutivum. a) Quando a canonica commonitioni praemittenda ad validitatem sententiae c. 26. eod. vel a minis censurae quis appellat, judex , qui minas intentat, praeligit competentem terminum ad Prosequendam appellationem . intra quem si prosequi neglexeritis , qui appellavit, judex libere gua auctoritate utitur cap. 13.

158쪽

' 155

liae, etsi dederit apostolos resulatorios, de quibus infra a , vol deuolutious et in eo est, quod causa tota remittatur ad judicem superiorem, ut ab eo eXaminetur , et per novam sententiam definiaturi b).

sal Quod si quid novum attentatur praejudicans causas , aut

priori sententiae , aut appellationi, non valet c. 7. de appel. in 6. Hoc tamen si non potest revocari eum decisione causae principa lis, ante omnia re Ocandum a judico ad quem, si litigans ita velit. bin In foro laico plura sunt genera causarum, quae solum de Ol- vendi judicii esseclum adimunt: alterum suspendendi respuunt in appellationibus, ut sit 1. 'in iis quae sunt deereta pro alimentis praestandis, quia venter non patitur dilationem, 2.' super spolii restitutione et momentanea possessione I. un. c. si de momentanea etc. 3.

in judiciis arbitrorum ex compromisso, ..' in modicis litibus infra duas auri uncias ex usu sori. 5. ' in causis cxecuti vis, quae privi legium jure municipali probatum habent paratae executionis ex BD. In causis ecclesiasticis Benedictus XIV. in const. Rom. Curiae 115. a g. 8. ad 12. de reform. tribunal. urb. t. 1. Bullar. et const. ad militantis 48. eod. tom. 1. denegat speciatim appella tioni et recursui vim suspensivam in causis eaeecutionem citationis mandati, aliusve provisionis Rom. Curiae spectantibus , in causis modieis valorem scutorum quinque monetae regionis non emindentibus ; in aliis quibuslibet post duas sententias continuatas contormes ; in causis mereedis vel diurnae vel menstruae , aut doalimentis suturis , aut de restituendo deposito . aut solutiono schedulae vulgo dictae passera per altri tanti; aut onerum cameralium , vel eommunitatis, aut canonum et pensionum domus ;jubens ut appellatio vim habeat suam in solo devolutivo sine prae in judicio legitimae executionis. Addit causas itidem exceptas obligationum eameralium , aut vim cameralis habentium etc. Demum in executiono decretorum S. C. Trid. Benedictus idem XIV. inhaerens suorum praedecessorum vestigiis constitutionem edidit de appell. et inhib. eoneed. vel denegand. eonst. ad milit. Ecel. eit. declarans , vi suspensiva omnino carero inhibitiones , quas appellantes impetraverint a decretis episcopalibus, aliorumque ordinariorum pro divino cultu in missarum sacrificiis obser-Vando , pro cogendis ad publicas processiones exemptis , pro lilibus praecedentiao dirimendis , pro censuris episcopalibus , festivisque diebua servandis , et divinis chori ossiciis; insuper pro

159쪽

Forma appellationis interponendae , Vel prosequendae jure statuta est. Et quoad sormam r. ' regulariter interponenda est appellatio , ne Sit invalida , coram judice , qui sententiam tulit; huic enim vetitum est procedere , posita appellatione, ne tamquam attentata revocentur acta a . Quod si copia judicis haberi noupossit, tunc seri potest Scripto apud Notarium, vel in praescritia bonorum uirorum , ProteSlatione propo- sila , appellationi S causa expressa I , modo postea in- timetur judici a quo ; a.' appellatio potest fieri in continenti , hoc ost judice adhuc pro tribunali sedente et viva voce , ac Stando in uno pede e X. gr. GPPello,

prouoco cic. b a . Si vero si et cx intervallo, fie-

elausura monialium pro erectione et regimini seminarii, pro vita et honestate cleri eorum , pro Visitatione pastorali , ct conita desertores vitas , et vestis e loricalis ἔ item contra regulares extra claustra delinquentese, concubinarios , aliosque criminosos ;Contra examinandos ad beneficia , et notarios clericos , et capitulares sede vacante, Oeconomos , et debentes mercedem solvere aliudvo debilum porsonis miserabilibus. Ad providendum tamen ab usui jurisdictionis . quem non raro incurrunt Ordinarii locorum in causis hujusmodi exceptis . Iaudatus Pontifex cavit tune esse locum inhibitionibus , quae vim suspendendi etiam executionem habeant, cum pates at abusus judicis inferioris corrigendus ex peculiaribus causis adjunctis. Consereous i. ad militanti molesiae 48. t. i. Buli. S. 39. ibi enim dicitur monitoria eum inhibitione a curia romana coneedenda non esse e nisi prius eae faeti circumstanιiis in suppliei libello a paria recurrente elare et lucide eaeponendis et cum aliquo semiplens sal rem veriticundis , eisdem summαris Gnaruerit casum illum esse daeaeceptis, et propterea Episcopo , Ordinario loei esse inhibendum , nε ad ulteriora procedat. at Si appellatur ante desinitivam sententiam alleganda est causa legitima . nempe talis , quae si foreι probula , debereι legitima reputari c. 59. de appell.

hi Vim appellationis ad sedum pontiliciam habet, si quis ejus si in Cis. sin. de appelι. 2ὶ Cap. 9. eod. in 6.

160쪽

ri debet in scriptis , porrecto libello appellatorios uti etiam si appellctur in intcrlocutoria sententia simplici a modo si at intra decem dies ; si vero con

tra absentem lata est sententia , intra eundem terminum appellandum est, sed postquam scientiam ejus ha

buerit 1 ; 3.' Apostoli interponendi sunt b , qui pe

ti pro in debent intra triginta dios ab interposita appellatione et quidem instanter, et Saepius; verum addi solet instantius instantissime, Saltem uno Contextu, Secus censetur appellationi renunciatum , uti etiam si recusentur apostoli a judice a quo intra dictum terminum

protectioni se subiiciat, etsi vocem appestationis non exprimat e.

3.. eod. Item si a Papa avocetur causa c. 56. et Trid. sess. 2.. e. 20. de reform. vel si quis ob causam suam accedit ipse ad sedem apostolicam c. uni c. de cIerie. peregr. Cujus esset tus est, ut

nihil interim in praejudicium causae possit innovari. a Excipe causas breviores , et minoris momonti; in his enim etiam post intervallum appellari potest viva voco. at in libello exprimi debet, quis appellet, contra quem , et a qua sententia. bὶ Apostoli vox est a Graeco αποιτελλω latine mittere ; undo sunt libelli missi seu litterao dimissoriae ad judicem ad quem, quibus judex a quo do interposita appellatione testatur, ac de ejus justitia . vel injustitia mentem suam declarat. Hi ne Apostoli alii di-euntur dimissorii, si testantur interpositam , et admissam appellationem coram judies a quo; alii vocantur reverentiales, qui

nuntiant appellationem esse admissam solum ob reverentiam erga Superiorem, ad quem est appellatum ; alii appellantur regul res , quibus judex a quo significat iudiei ad quem appellationem esso admissam addita causa , quam si hic judicat esse legitimam, remittit ad priorem judicem p alii sunt testimoniales, per quos DO tarius, vel aliquis vir gravis testatur , quod apud se fuerit inte posita appellatio. Demum sunt conventionales, qui a parte adversa dantur. Sed hodie apostolorum nullus fore usus est in utroque soro . sed appellans libellum porrigit superiori, quo se gravatum adfirmans postulat literas inhibitoriales . quibus inferior judex non amplius procedero , et acta transmittere jubetur. lj Cup, 8. eod. in s. -

SEARCH

MENU NAVIGATION