Juris ecclesiastici maxime privati institutiones commoda novaque methodo adornatae ... auctore Raphaele Pecorelli De judiciis

발행: 1846년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

fensionis ad concipiendas interrogationes , quibus examinandi cogantur respondere. Demum acta ad umbilicum adducta decreto indicis publicantur sicque utriquo parti inspicienda dantur rinde non quidem Fisco , sed reo tantum usque ad se tentiam desinitivam defensiones non denegantur, quamvis ultro crimen consessus sit et , qui adhuc potest excipere consessionem suam tamquam erroneam , menda in Cem, Bbεurdam , aut necessitate adactam, si nullo modo criminis confessionem impugnare quiverit, vel sine dolo illud perpatratum , quae tamen pro virili adstruenda ei manent.

Quod si post auditas defensiones rei, adhuc gravia indicia urgeant, quia constat non posse aliquem dam-- nari nisi indiciis ad prolationem indubitatis, et Iuces clarioribas a , aut nisi plenae sint probationes, hinc disputatur inter D D. num ex indiciis tantum etiam indubitatis possit reus damnari. Horum alii negant, alii

in his casibus extraordinarias poenas esse infligendas, alii contra docent ordinaria poena plectendos reos indiciis et argu montis convictos , quae sententia legibus confirmatur 3). Quod vero spectat forum ecclesiasticum, non desunt, qui tenent ex congestis, et indubitatis argumentis recte censuras etiam infligi, et nihil am-Plius, praesertim cum quaestiones sive tormenta mitissimo Ecclesiae ingenio abhorrentes merito in usu non Sint, sicut nec purgatio canonica observari adhuc videtur in ea. lil L. unius 18. F. de quaestionib. i2J L. sesant M. cap. de probat. s3ὶ L. utι. e. de probat. et t. 24. eap. ad 1. Iul. de adulleriis.

182쪽

De tortura reorum , et de canonica , et pulari Purgatione. Contra reum in manibus judicis constitutum inquisitio sit ordinarie solum per interrogationes et man- meta dicebatur; erat tamen et illa , quam vocabant Seueram, quae quaeStio, in praxi tortuna vocabatur, quando nempe torturae vel quaestioni reus addicebatur, ut vi tormentorum crimen confiteri adigeretur. Illae tamen adhiberi non poterant, nisi tale fuissent delictum

ut mereretur poenam relegatione graviorem ex coninstitutione Caroli II Andegavensis i , et nisi adessent

indicia valde urgentia, vel saltem semiplena proba tio delicti contra reum, qua de re antequam tortura decerneretur, reo indicia patefacienda, et facultas recla

mandi erat concedenda I ; atque nisi hic per alias

probationes plene convinci nequiret. Cavendum quoque erat, ne reus eSset persona torqueri prohibita, uti senes, furiosi , Valetudinarii, mulieres Praegnantes; item illustres viri, dummodo de delicto laese majestatis vel divinae vel humanae non inquireretur , in quo SO-lum aequa conditio est omnibus 3 . Universae sero Europae gentes, Romano juri colla submittentes cum legibus romanis, quibus quaestiones vim Suam habuerunt, quaestionum quoque judicia admiserunt. Quod Vero ad Ecclesiam pertinet, usus earum in veteri disciplina haud viguisse videtur , quae inde inolescere coeperunt, aut magis coqfirmari forsan ex salsa Dell) cap. si juste quis Tit. quod reeipiatur sententia. 2ὶ Cap. tormenta Rubr. de tormentis. 3ὶ L. 4. e. ad ι. Iul. M esι.

Di iii se by Cooste

183쪽

erelatis Alexand. III interpretatione si . Quare in D

ro Ecclesiae recepta suere tormenta , sed leviora. Ve- Tum in desuetudinem jam abjisse omnibus patet. Contra usum vero istum quam male ae perperam Philosophorum aliqui praesertim Beccaria, Volta ire, Montes- qui uinvecti sint, facile erit colligere, si quis velit animadvertere quod 1.' illum qui ante sententiam torturae addicebatur, at non reum absolute, nec absolute inno- Centem esse constabat ex manifestis indiciis, quibus ille esse reus potius censebatur; si ergo non ut reu SPoena crimini adcommodata plectendus erat, nec tamquam innocens dimittendus erat, si seipsum accu- Sare jura non probant, iactam tamen accusationem sua consessione nec prohibent. Excessum poenarum quidem, et abusum quaestionis confitemur, non moderatum

usum a legibus ipsis improbandum. Nonne jus ipsum, quod quaestiones introduxit, voluit, ut sequenti die a

Cruciatu consessionem iterum confirmaret reus 2 nonne Sic constabat Iiberam, non coaetam illam suisse 2 excipiebatne Semper unum alterum tormentum 2 Hoc Solum erat, ubi reus , contra quem aut nova, aut urgent issima essent indicia , consessionem in cruciatu emiSSam , postridie fraudolenter retractaret. Haud certo inhumanus erat ille usus, si in eos exercebatur Paucis, contra quos indicia urgebant, ut societatis tranquillitati consuleretur. Quinam, quaeso, dispotiSmu Siti illo usu Reipublicae , cujus interest pacem civium tueri , delicta vindicare 7 Denique S. Aug. ipse, quem

adpellat VoItu ire, ut immunitatem quaestionum exag geret , si attentius perlegatur caput 6. lib. 19. Civitatis Dei , usum illarum utpote societati neces-llὶ c. grama I. eae de depos.

184쪽

i8i Sarium probasse potius , quam damnasso videbitur. Purgatio canonica , cujus titulus XXXIV Decreta-

Iium est a canonibus recepta ), quaeque tamen etiam ubique sere desuevit, praesertim cum ita causis criminalibus jusjurandum amplius non emittitur, desinitur probatio innocentiae de objecto crimine, vel de absentia alterius gravis desectus per juramentum a competente judice imperatum, et a probabiliter et notabiliter graVato praestitum , modo per Ss. canones prae Scripto, si aliter nequit constare crimen, et innocentia; et tamen fama sit illi omnino necessaria ad suum Statum , ossicium, et beneficium. Ut vero intelligi sacile possit definitio allata , scire opus est plures suisse modos se purgandi a S s. canonibus receptos , velut periuramentum ad sepulchra Sanctorum , publicam sumptionem Eucharistiae, adjecta quandoque imprecatione repentini interitus, si objectum crimen esset Commi Sum etc. Inde tamen postquam fidelium sincera in Deum, et Sanctos fiducia deficere, vel in supertitionem degenerare Coepit, haec exoleverunt, et remansit hic unicus modus juramenti, quo purgandus tactis Evangeliis, etsi sit Episcopus, jurare debet, nec per Se, nec

Per alium suo nomine CommiSSum esse Crimen vel excessum sibi objectum; quod juramentum dicitur oeritatis. Sed hoc frequenter olim consormabatur adjun-Ctione plurium compurgantium scilicet qui iurabant

SE Credere reum esse a crimine immunem, ac proinde

verum suisse juramentum ab. Eo praestitum. Et hondicebatur juramentum credulitatis. Numerus compurgantium varius erat pro delicti, et Pei Sonarum qualitate, pro arbitrio judicis, aut rei, unde frequenter in antiquis legibus dicitur manu quin-lii Cup. 2. qu. 5.

185쪽

I 8ata, sexta , seρtima , vel duodecima se purgare , id est quinque , sex , Septena , vel duodecim adhibitis juratis testibus: manu quia Vel manu porrecta juramentum solebat praestari, vel tactis Evangeliis testes, ut dictum est, juraro juberentur. Purgatio vulgaris , quia a vulgo inventa, est probatio criminis, aut innocentiae ex Observatione vulgi Superstitiosa , et moribus introducta per se a sacris

canonibus graviter prohibita r cujus praesertim sunt

Purgatio per monomachiam seu duellum, purgatio Per judicium ferri candentis, vel aquae serventis vel frigidae ea opinione, ut qui illaesus maneret, pro innocente haberetur : haec et alia similia, in quibus eXpectatur mi-Taculosa divinae virtutis manifestatio, medio aevo introducta, atque ad saeculum XII usque adhibita, a non paucis improbata, tandem a R. Pontificibus Alexandro III, Honorio III, et Innocentio III omnino abrogata, et merito interdicta sunt, tum quia sic Deus tentatur miraculum Sine necessitate petendo; tum quia per illa innocenS saepe puniebatur. Quod si aut ex ignorantia in vincibili, aut ex speciali Dei instinctu , vel religione ductus ab illo petiit miraculum aliquis bona fide , et spe vir, uti fuerunt sancti aliqui viri, et foeminae , quorum historia ecclesiastica memoriam facit , aut denique quis id fecit constitutus in ejusmodi circumstantiis , in quibus certo nequibat aliter evitare gravis-Simum malum ex . gr. mortem, omnes hi casus non sunt

in consequentiam trahendi, cum rationes, ob quas Pur gatio vulgaris vetita suit, contra hos sacere non videantur

Num vero provocatio ad divinum tribunal licita sit,

l) cap. 7. et 22. eap. 2. qu. 4. eap. S. depurgat. vulgari cap.

X. de eaeessib. Praelatorum et alibi. Di iii sed by Cooste

186쪽

facile erit videre: si enim sat ab innocente, absque - vindictae cupiditate , desperatione, vanitate vel iu- Ordinata passione, quamvis sit plena periculi nec sa-cile adhibenda , sine peccato illam esse nemo non vi det. Hinc si quis per notoriam injustitiam oppres-Sus provocet bono fine , ut appareat provocantis innocentia , aut ut iniquus judex de justitia judicii

terrore perculsus desinat ab iniqua oppressione , licite Provocare videtur , et eo vel magis quod judici justo , qui rectam seret sententiam, nihil timendum manet. cur enim timeat mens conscia recti 2 nec nisi praemium ob id expectat a Deo. Hoc tamen observandum, quod sententia lata ex Purgatione vulgari, a qua nec appellatum esset, POS

set retractari i .

187쪽

DE CRIMINIBUS, ET POENIS.

In crimina animadvertendi ius habet, cui summum est imperium reipublicae , ne hujus status labefacta. ri possit. Stultorum, ait Ecclesiasticus i , infinitus

est numerus, qui non tam virtutis umore, quam formidine poenae in ossicio continendi sunt suo. At ecquis Poenam essicaciter minabitur 2 quis juste irroget eam , Ni timeatur ipsa , nisi summus Imperans 2 Si laedens a laeso punitur , non poena , sed Vindicta erit. Si a tertio, nec poena, sed alia laesio , et injuria censetur. Iure ergo suo utitur Ecclesia ad instar reipublicae a republica distinctae instituta a tum sontes legibus non obtemperantes suis puniendo , tum criminibus obnoxios , quibus status suus pervertitur. Et cum ipsa sit coetus fidelium animabus corporibusque constantium , quibus simul religionem exercet et Praeseseri, spirituales non tantum poenas infligat, oportet, sed et corporales irroget, ut ex Carnis etiam

188쪽

cissiletione, ut ait S. Gregorius M. Viritus salous sal. Non eadem tamen ratione in Clericos, ac in laicos animadvertit; laicos enim plectit tantum in quibus dam criminibus , quorum judicium ad ipsam Spectat, Quidni 2 naturae forsan ejus punire non Convenit Imo eo ipso beneficam se monstrat, dum damnum religioni illatum sic reparat reus, fidelis incolumis Servatur , ceteri a criminibus deterrentur. Revera in crimina animadvertit Ecclesia non venia Principum , qui eam persequebantur a primordiis suis , sed auctoritate , qua pollet, cum per S. Petrum Ananiam et Sa pli iram gravi et corporali poena mulctavit ; et per S. Paulum Elimeum Magum atque Blaspliemum similiter punivit. Publica E poenitentiae primorum Saeculorum , testantibus Tertulliano i , et S. Iraeneo a prae aliis, idem comprobant, ut taceam de SO- lemnibus stationibus poenitentium in ipsa Ecclesia memoriae hominum commendandis , quae si in desuetudinem abierunt, non destitit tamen Ecclesia, etsi aliter,

poenis etiam corporalibus delinquentes, et criminosos plectere suos. Igitur crimina et poenae , quae ea Se

quuntur, alterius hujus libri argumentum praebent; quod data fide nos liberat; eo enim materiam judiciorum criminalium interpretaturi postquam de materia civilium, cum de rebus sacris egimus, jam dictum

sit totum tractatum de judicis absolvemus. Criminum agmen totum, quod virtute clavium Ecclesia in foro interno exercet, profligatque ab animabus si delium , non est noStrum exponere, Sed quae ad externum forum illius, quaeque Ecclesiastica ex regu-

189쪽

lis novae disciplinae appellantur , et sidem ac religio

nem directe laedunt, eorumque natura ex Canonibus determinatur. Horum praecipua interpretabimur, nimirum apostasiam , Schisma , liaerestin , et Simoniam,

sit itaque

aὶ Crimina jurisconsulti a delictis, quae noxas et maleficia minora dicebant, consueverunt distinguere; utrumque tamen vocabulum haud semel eadem notione acceperunt. Ipse D. Thomas discrimen illud probavit dicens lect. 2. co m. opist. ad Timoth. Deeatum dieitur quodcumque sius magnum , sius parvum , sive os euἰιum. crimen autem magnum , et infame . Verum quidquid sit de nominum diversitate . pro explorato est 1.' delictum quodvis esse actionem, vel omissionem contra legem quamvis humanam , qua Doglecta, etiam divina negligitur, cum Apostolus ad Hebraeos e. 13. et ad Rom. c. 17. num. 2. Superiorum praecepta ab omnibus servanda jubeat. Ex criminibus pro malitias suae diversitata ad sorum ecclesiasticum internum alia. alia etiam ad externum pertinent. Undo recepta est illa tripartita criminum distinctio , prosianorum scilicet, reelesiasticorum, et mixtorum. Profana Iive eivilia quae communia etiam vocantur, laedunt rempublicam civilem, nec spirituale quidquam habent praoter absolutionem in loro interno ab Ecclesia obtinendam, uti homicidium, surtum. rapinae te. quorumque poena ipsum ad forum civile pertinet; Eeelesia-sιiea religionem, et sidem directe offendunt, uti dictum est, eaquo sive a lateis, sive a clericis commissa Melesias toro etiam externo subjiciuntur ex. gr. profanatio Sacramentorum , haeresise te. Mista deniquo sunt, quae religionem simul, et rempublicam assiciunt, uti sacrilegium , adulterium, periurium . blasphemia non haereticalis, usura . clausura monialium etc. Horum utrum

que sorum cosuiliouem habet.

190쪽

DE APOSTASIA.

CONCLUSIO UNICA

Mostasiae species et modi enucleantur: communicatio cum vostatis uetita adnotatur '. Poenac, qui bus plectuntur, numCrantiar.

Apostasia graecum nomen latine desertionem denotaus abSOlute ea est, per quam aliquis discedit a fide 1 : Iate vera sumpta est etiam ab ordine , vel a religione. Α side apostasia sacrilegum nomen, et atrocissimum crimen ipsis Impp. I , atque haeresi longe graVius , qua non omnes, Sed unus, aut pauci fidei articuli negantur , dicta proin perfidiae apostasia. Qua vel ad infidelitatem sit accessus , statum scilicet eorum, qui omnino rejiciunt revelationem in genere , uti pagani.; vel ad Iudaismum , qui non admittit, nisi Mo-Seam , quamvis ut apostasia admittatur, sussicit christianam reliquisse religionem, nec requiritur ad aliam transitus; unde ad allieismum commigrantes , apOStatae dicuntur. Ad haereticos vero qui declinant, si α- postatae appellantur , id stricto non est accipiendum, nisi ex adjunctis determinetur a . sa) In primitiva Ecclesia apostatae duplicis erant generis : alii

qui sponto , alii qui metu persecutionum retro abierant, vel ad ethnicos , vel ad judaeos. Sponto ad primos revertentes ut plurimum Deorum imagines venerabantur . et Christo maledicebant: ad judaeos transeuntes vel eorum religionem amplectebantur, ill D. Inom. 2. 2. quaest. 12. art. 1.

SEARCH

MENU NAVIGATION