Acta et decreta synodi dioecesanae Pistoriensis an. 1786. Pars 1. 2. Pars 1. complectens acta et decreta. 1

발행: 1789년

분량: 365페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

ti plures proprii Pastoris vocem rarissime audiant is estisque diebus audita tantum missa contenti sint . aut semper ad Ecclesias minus distantes accurrant. Religionis muneribus satisfacturi. IV. Itaque sancta Synodus renovare satagens antiquam ac venerabilem disciplinam, fidelibus praescribentem, ut proprias Paroecias frequentent, huiusmodi inspectis incommodis sperat ab Episcopo opportune consultum iri iis Paroeciis., quarum amplitudo in Causa est, . ut et propter modum loci, et

propter populi multitudinem diligens animarum cultura nimium dissicilis existat; ad alias vero, quod pertinet, quae in extremis potius finibus , quam iri apso oppido sitae sunt. Sancta Synodus id unicae Provideri posse existimat, ut novus cuiuslibet Paro eiae ambitus determinetur , quo domus et familiae Ecclesiae paroeciali viciniores ei lem aggregentur. V. Quapropter Synodus regium principem humiliter supplicare statuit . ut hoc negotium dignetur

eXpendere , et ea decernere , quae magis opportunae videbuntur , tum ut hic novus ambitus determinetur , tum ut occurratur incommodis , quae Per eos fortasse oriri possent, qui ab alicuius Paro ciae ambitu excluderentur , in qua antea variis Charitatis subsidiis , dotibus nempe , distributione pausi

aliisque similibus commodis huebantur.

332쪽

sESSIO VI.

PRO REGULARIUM REFORM ATIONE.

I. I. Inter praecipua disciplinae capita, ad quae eXpen

denda nos excitat Sapientissimi , ac Religiosissimi Principis nostri pietas in aurea sua Encyclica ad Omnes Etruriae Episcopos directa, Articuli LVI. et LVII. circa apprime necessariam Regularium resor mationem versantur. In hac igitur tanti momenti Te curae nostrae , atque sollicitudines aliquantulum sunt impendendae . II. Negari certe nequit, Regularem sive Μο-nasticam vitam primis saeculis inter praecipua Ecclesiae decora refulsisse . Quis beata illa tempora sine christiana exultatione repetere memoria possit, quae has Christianismi scholas adeo ferventes in prima sua institutione viderunt 7 Crudelium persecutionum furor aetati illi quasi condonandus videretur, unde nimirum sacris his institutis occasio nata est. Cum Tyrannorum idololatrarum serocia . et pertinaci bello, quod per tria saecula adversus Iesu Christi sectatores per duravit , eorum plurimi , ut Deo secure et quiete servirent, exilium sponte subire compulsi sunt, tunc populosae paullatim apparuere solitudines, tutumque innocentiae et fidei perfugium nemora praebuere. Quam vivide et nobiliter illorum animum, qui res quasque iuste aestimant , tunc temporis percellere

debuerunt illustres illi viri , qui derelictis comm

333쪽

lis et honoribus, Magistratibus atque in ilitia, feliceni illam Christo serviendi libertatem , quam insidiatriri

Idololatriae praepotentia illis eripere conabatur , inter nemorum horrores quaerere instituerunti Hina

intelligere quisque poterat, inita illa flagrantissimo

Studio Consilia, miraque adeo exempla a multis imitanda fore, qui de conservanda fidei puritate cumprimis essent solliciti. Ιis igitur se plures ConiunXerunt, Cumque vicissim aliorum institutis et exemplis

I roficere vellent, saepius una vixerunt; indeque il-ud vitae genus, quod Monachismum dicimus, originem habuit. III. Adini rabilem hanc perfectionem diu retinuit

Oriens, illamque hominum poenitentium Successionem florere vidit, qui cum Martyres desuerunt, nihilo minorem gloriam Ecclesiae peperisse Crediti sunt. Ab Oriente ad Occidentem transiere mdnachi, ex iisque pariter illustria virtutum exempla fructuS-que pro Venerunt. Uerum illa ipsa admiratio , quae illos adeo venerabiles e Sciebat, iis nimium multiplicandis occasionem secit ; multitudo autem quasi Necessario Prolapsionem, et confusionem peperit. Nimis enim est dissicilis virtutis via, humanaeque naturae corruptionem atque inclinationem ignoret ne-CeSSe est, qui eam a multis diu teneri posse confidit. IV. Apparuit malum, eique remedium quaesitum est; quod tamen nedum morbo mederi valuit, ipsum potius auXit. Quippe Monachorum numerus restringendus ad pauciores erat, minus dociles expellendi, et hoc pacto Monasteria minuenda . Sed alia inita via est. Manentibus enim adhuc veteribus Monasteriis, in peius iam prolapsis, nova aedificata sunt, in quibus disciplina resormaretur. Haec Vero etiam primorum eXemplo brevi retro sublapsa referri visa sunt:

itaque auctum malum, non sanatum est. Eamdem r. ω Diqili eo by Socrate

334쪽

ionem sequentia saecula usurparUnt, mirarique sit hit, Uiros summos lianc repugnantiam , . aut inutiliter , aut nullatenus agnovisse. Qui deinceps sub mendicantium nomine Regularium Institutores apparuerunt , iisdem insistentes vestigiis eadem aequivocatione laborarunt. Hinc ordines super ad lenteqordinibus , Reformationes Reformationibus , nihil aliud effecerunt, nisi ut principem mali causam magis magisque propagerent . U. Equidem non sola multitudo Confusionem et corruptionem peperit ; aliae quoque Causae acceSSerunt , quas supervacaneum esset singillatim ad analysin revocare. Veluti nimia divitiarum copia , otii amor atque mollities , unde tam necessario manuum labori quaedam male concepta et otiosa, ut sic loquar, spiritualitas suffecta est; plurimarum Communitatum adunatio sub uno capite ; abusio privilegiorum et exemptionum , quas Vanitas saepe quaesivit , et cupiditas atque rationes politicae concesserunt; irregularis libido se se in ecclesiasticam Hierarchiam introducendi: illa denique arrogantia parvae nescio cuius monarchiae in Principatu sitae , quin illius pars sit de eiusdem bono, sicut oportet, sollicita; haec omnia potuere tam perversae horum tam nobilium institutorum prolapsioni praebere materiam, quae si in primo servoret,ermansissent, validum certe Ecclesiae propugnacuum extitissent. Nos haec proferimus eo doloris sensu, quoquemlibet percelli necesse est, qui christiano spiritatot nostrorum carissimorum fratrum vulnera considerat VI. Licentioris vitae homines, qui eX Consectariis non bonis saepe nimium coniunctis cum humana infirmitate , et ex peculiaribus vitiis aliquorum , eSto etiam multorum , occasionem arripiunt Ecclesiae sacrisque eius institutis insultandi, iamdiii X a. ad-

335쪽

adversus Ordines Regulares cuiuscumque gene is P Tuperunt. Ceterum si ratione ducerentur, gratoque animo praediti essent, fateri certe deberent, Mona Sticos ordines meliori aevo doctrina et sanctitate foruisse, atque viros strenuos Reipublicae liter riae non minus quam Ecclesiae suppeditasse . Num

igitur filios omnes damnabimus , quia non paucos reos conspicimus, quin illis quidpiam ob praeclara patrum merita condonemus 7 Aut coetus illos omnino delebimus, qui ad veterem formam vetera quoque Commoda forsitan relarre possent VII. Tantum igitur abest, ut Sancta Synodus instituta monastica reprobet, ut immo ardentissime . e optet, adeo nobiles perfectionis e christianae simplicitatis scholas perpetuo manere. Ecclesiae splendori, et filiorum eius utilitati nimis conducit stabilis ac perseverans locus, ubi a dissipationibus, curisque mundanis remoti sancte et pacifice occupati christianis virtutibus assequendis sedulam operam dare Possint ; sed eaedem hae scholae , pro iis necessariae . qui virtute et viribus animi destituti sunt, ut intra saeculi insidias et corruptionem in vitae integritata

Consistant, dum removere student impedimenta vi tutum , eadem multiplicare non debent. Dum Vocationis titulo e mundo receditur, et continenter in

ipso vivitur; dum status eligitur ad persectionem ita solitudine assequendam , et periculi plenae modis Omnibus quaeruntur pastorales sollicitudines ; dum instituti sui ratione mundo quis moritur, et vanitatis titulo ad uierarchiam aspirati nedum repugnantia in his omnisis apparet, etiam offendicula ad bene vivendum augentu , non adminicula multiplicantur. Accedunt

periculosa consectaria eius vitae rationis, quae votis perpetuis alligata non satis expensis viribus , atque a

late iis expendendis inepta suscepta est. Haec omnia

336쪽

o tendunt, ut qui probe hominem noverit , ut nunc res sunt, de stabili reformatione talium homi num desperet. Concilium Tridentinum malum hoc grande iam tunc vidit, eique occurrere desideravit: verum ut ipsius radicem evelleret , quemadmodum voluisset, illae circumstantiae non PermiSerunt. .Sapienter quidem, sed nimis leniter quibusdam malis provisum , et feliciori tempori reformatio servata est.

VIII. Nos igitur illius Sancti Concilii mentem secuti , curisque paternis incomparabilis nostri Primcipis eXcitati, serio examine instituto, et habita tam tum ratione utilitatis populorum, atque eorum , ex quibus ordines Regulares componuntur , aut Cominponi possent, muneris nostri esse arbitramur sequens reformationis systema REGIAE CELSITUDINI Oflerris' ut illud expendere, et si libuerit , exsecutioni manda. re dignetur. IX. Tres fundamenti loco regulas Sancta SynΟ-dus admittit, quibus omnem inniti necesse sit utilem atque constantem Regularium hominum reformati nem; βunt autem quae sequUntur. I. Regularis, aut monastica professio cum animarum cura , et vitae pastoralis exercitiis componi natura Sua non potest; ideoque venire nequit in ecclesiasticae hierarchiae partem, quin cum ipsis vitae suae exercitiis ex adverso pugnet. Μonachus

ille est, qui e mundo recedit, ut in poenitentiae. et solitudinis spiritu sibi ipsi unice vivat. Qui postea Ordines successerunt, et mendicantes appellati sunt, aut super eadem principia ab institutor,bus stabiliti sunt, aut stabiliendi erant. Lites atque dissidia in his ordinibus nata a prima ipsorum Origine , virique summi absurditatem huiusmodi instituti num , abunde probarunt. Sanctus Thomas, et S. Bonaventura, aliique tueri istos Oadicies utcumque

337쪽

sso SESSIO VI

conati sunt, sed in ipsis eorum desensionibus minor aestus animi , maiorque disserendi perspisultas desiderata fuisset. Postremo quod eorum aliqui, et prae sertim S. Bonaventura, protulerunt ad defensionem istorum ordinum, satis ostendit, ipsos de tota vivendi ratione a fratribus suis inita parum contentos fuisSe a. ordinum multiplicatio atque diversitas Perturbationem et confusionem suapte natura pariat ne-eesse est. Quippe ex diversis et saepe pugnantibus desideriis ac finibit; conspiratio atque concordia oriri non potest. Atque ad id intelligendum historiam vel leviter inspicere satis est, posteaquam tanta multiplicatio Regularium ordinum est invecta. Nam cui nota non sunt dissidia, contentiones, aemulationes, odia, atque Persecutiones, quae ab hac diversitate originem habuerunti Cum vero hi ordines late pro pagati potentesque essent, a privatis Regularium domibus ad civilem Societatem et Ecclesiam bella transiere ; inde seditiones, schismata, haereses ortae sunt; parvaque liticula de verbo quopiam scholastico , aCprivata Contentio saepe in inagnu in negotium Conversa est, gravissimasque et longas perturbationes

in principatu peperit. 3. Tertia demum regula est, periculi plenum

semper esse, parvum quoddam corpus in civili S cietate eXistere, quila fere eiusdem partem Constituat, et nescio quam in Principatu Monarchiam inducere . Singuli enim tot a communi societate exsol Ut conantur vincuIis , quot adstringuntur Communitati suae, cuius commoda publico bono saepe adversantur. Postea quam vero Principes insitam sibi sacram

auctoritatem exercentes parva haec corpora a Communi eorum centro separarunt, Cuius opera Regulares quoddam aliud nimis extensum diffusumque Co

338쪽

phὶs efformabant, malum quidem est imminutum, Dunquam tamen auferetur , donec inter se privata monasteria devinciantur , et monarchicam formam licet in statu particulari constituant. X. His positis fundamenti loco regulis iure concludimus, non solum Principatus, sed etiam singulorum bono, qui Vitam regularem agunt, aut ad illam admitti imposterum velint, hoc systema prodesse, quod sequentibus quibusdam articulis expositum est.

r. Unicus in Ecclesia ordo admittendus esset, et S. Benedicti regula in primis eligenda tum ne ingrati videamus huic ordini tam praeclare de Ecclesia merito, tum propter ipsius regulae praeStantiam Illa vivendi ratio , quam Domini Portus Regii inierunt , documento esse posset , quare si quid in bis circumstantiis haud quaquam congrueret, adderetur huic instituto aut detraheretur. Sublato scilicet ordinum discrimine , aemulatio , invidia, confusio , et

systemata, sive commenta omnia sive politica, sive dogmatica, quae Ecclesiam tantopere perturbarunt, Perpetuo obliterarentur

a. Singunt hunc ordinem componentes nullatenus deberent Ecclesiasticae Hierarchiae se immiscere; quare nec publica habebunt templa, nec ad ordines

sacros promovebuntur, aut ad su rivum unus vel

duo ex ipsis tanquam Monasterii Curati aut Capellani sacris Ordinibus initiabuntur ; ceteri in laicorum statu permanebynt. Dioecesis nostra manifestas huius instituti utilitates iam experta est, cum vigilantissimus et sapientissimus noster. Episcopus omnibus Regularibus Ecclesias aperire diebus sestis prohibuit, ut ad propriam Paroeciam ii venirent. Sic quoddam an liquitatis vestigium apparere coepit, cum a propria paroeciali Ecclesia diebus festis abesse crimen habebatur 3 verum hoc ipso plane ostenditur praesens

339쪽

istorum ordinum inutilitas, qui per hanc sanctionem otiari, nihilque agere coacti sunt, cum singuli fratres diversis addicti muneribus Principatui, Religioni, et

semetipsis utiliores esse possent. 3. Unicum in singulis Civitatibus Monasterium esse oporteret, Sed extra ipsarum moenia in locis re motioribus aedificatum , ne cum animi dissipatione , et scandali periculo vagandi occasio monachis praebeatur . Honesta pro singulis ad vivendum pensio stabilienda esset, et aliquis insuper modus agri Cor cedendus, quo recreari , atque etiam honesto manuum labore exerceri possent. 4. Labor iste manuum a primis ordinum Regularium Institutoribus adeo commendatus , aliquam monachorum vitae partem occupare deberet, concesso tamen psalmodicae, aut litterarum studio, si cui libitum esset, Vacandi tempore. In psalmodia opus esset m deratione ; ubi enim nimis diuturna sit, praecipitantiam parit, molestiam, et evagationem animi. Id enim

Constanter observatum est, quantum psalmodia, Pre-Cesque auctae sunt, tantum modo servato Regularium pietatem et sanctitatem imminutam fuisse.

s. Nullum inter Μonachos sive choro sive ministerio addictos discrimen admittendum esset; graviS-simas enim lites atque discordias qualibet aetate haec inaequalitas suscitavit , et ab his Communitatibus charitatis spiritum abire coegit. q. Votum in hoc monasterio perpetuo manendi numquam tolerandum erit. Ignotum hoc fuit antiquis monachis, qui tamen Ecclesiae laetitia, et Christianismi decus extiterunt. Castitatis, paupertatis, et Obedientiae vota tamquam communis et constans Omnium regula non admittentur; verum qui eadem Vota aut omnia, aut aliqua facere voluerit, consilium et Ueniam ab Episcopo postulabit, qui tamen numquam

340쪽

sESSIO UI. 333

permittet, ut perpetua sint, nec anni fines excedent. Tantum eadem renovandi facultas dabitur , sed ii dem conditionibus. 7. Episcopus eorum vivendi rationis, studiorum, et in christiana perfectione profectus inspector erit. Ipsos ad monasterium admittere , aut inde expellere ad eumdem Episcopum pertinebit, accepto tamen semper ab iis consilio, qui in eo monasterio una Vitam agitant. 8. Ordinum adhuc permanentium Regulares, licet Sacerdotes, in hoc monasterium admitti possent, dummodo in silentio et solitudine propriae sanctificationi vacare cuperent. Tunc vero a generali regula num. E. statuta dispensari posset; verumtamen id observari constanter oporteret, ut etiam Sacerdotes non aliam et a ceteris discrepantem vitae rationem sequerentur ; nec illis celebrate licitum erit nisi tu ta regulam superius positam , nempe ut una aut duae ad summum Missae quotidie celebrentur; Sacerdotes vero ceteri cum Communitate Sacrum s Cere contenti erunt . XI. Idem modo servato pro Μonialibus esset decernendum. Votae perpetua usque ad annum 4o. aut 45. non admittenda: ceterum utilibus exercitiis. et praecipue labori addicendae erunt, praecipue vero a Carnali nescio qua Spiritualitate , qua earum pleraeque occupantur, remoUendae. Expendendumqtaoque esset, utrum ipsarum monasterium in Civitate constitui expediret.

XII. Si Religiosissimus Princeps hoc systema approbare dignaretur, uti nos de ipsius exequenda necessitate persuasi illum enixe precamur, doctis piisque viris id negotii dari posset, ut regulas perscriberent , quibus iis vita monastica constanter reddatur utilis, qui ad illam amplectendam animum appellent.

SEARCH

MENU NAVIGATION