장음표시 사용
301쪽
potestatibus Dei vicariis in hominum directione seramo fiet; earum iura exponentur, simulque obligatio qua iis obedire subditi tenentur ; haec autem omnia tractatus de humanis legibus concludet. His principiis constitutis fidei natura exponetur, quae a christianis praestanda est divinis veritatibus,
et quomodo Cum recta morum regula vitae ratio
componenda sit ; et hoc loco de humanis actibus , et de ipsorum bonitate et pravitate disseretur . De Deo postea agendum erit, et de ipsius ab tributis, de Trinitate, de hominis creatione et lapsu , de Reparatoris necessitate , de mysterio Redemptionis, et de gratia eiusdem Redemptoris, atque
haec omnia absolventur, eXposita virtutis spei natuta, quae a Christianis in Deo collocanda est per merita ipsius Christi Reparatoris . De propria deinde natura foederis inter Deum et hominem initi per Iesum Christum, et de legis
ab ipso datae indole sermo instituetur. Indoles mtiam exponetur charitatis , quae huius legis plenitudo est; ossicia ab hac charitate praescripta erga Deum et erga Proximum explicabuntur , et ab his principiis praeceptorum Decalogi spiritus totaque ratio derivabitur. Tandem de Sacramentis agetur et de Oratione . III. Hic est rerum tractandarum ordo. Interim expendenda his de rebus capita, et quaestiones Theologus proponet, easque ita propositas esse curabit , ut ipsam rerum substantiam attingant, et to tum id quo se extendunt, complectantur. Ita Vero illas proponet, ut cum doctrinae theoreticae declara. tione praxeos, quae illi respondeat, dirigendae expositio Semper coniungatur ; insuper, ut si quae ici eam praxim invectae fuerint abusiones, notentur, et Pr dentior ac tutior eas reformandi modus indicetur.
302쪽
IV. Harum quaestionum tractatio atque explicatio praecipuam Collationum materiam constituet, et hosi Ordine habebitur. In quolibet articulo id, quod ad fidem et ad Religionis essentiam pertinet, a re disciplinaridistinguetur. Hinc huius disciplinae natura, scopus, nc proprietates expendentur ret in ipsa, quod ad fideles in spiritu retinendos necessarium aut utile est, ab eo discernendum erit, quod inutile est, aut tantum Comparatum est ad fideles eo pondere gravandos, quod filiorum novi foederis libertati non convenit; multo vero magis ab eo distinguetur quod periculosum et noxium est, ad superstitionem quippe et ad materialismum inducens. Denique inquirerur, utrum in Paroe ciis aliqua opinio vigeat perspectae doctrinae Contra Tia , aut aliqua praxis obtineat constitutis disciplinae principiis minus consentanea ; hisque reformandis opportuna remedia proponentur. V. Ex puris autem Scripturae, Conciliorum , et Patrum sontibus , et eri Venerabilis antiquitatis disciplina propositae quaestiones definientur. Si quibus vero recentioribus Auctoribus utendum erit, ii tantum eligentur, qui ex his fontibus omnia se hau Tire profitentur ; et ideo in Collationibus singuli Auctores indicabuntur, qui de re proposita rectius disseruerint. Erunt autem explicationes illae breves, Clarae, et definitae; inutiles subtilitates, et schoIasticae distinctiones non admittentur, Sed rerum Omnium natura, earumque inter se coniunctio plene et perspicue explicabitur. VI. Qui sorte electus fuerit in Collatione antecedenti definitionem scripto proferet, et post ipsius Iectionem quilibet aliorum in praelectam definitionem
Sensus suos exponet. Si quod sententiarum discriamen occurret; omni animorum aestu , et partium studio Aemoto, serio et inquirendae tantum veritatis amore, T 4 com
303쪽
etintroversia expendetur. Quod si nihilo minus unanῖ-mtas et certitudo non obtineretur, Praeses Collationis a de re Episcopum admonebit, qui per se ipsum, aut per Theologum suum definitionem remittet.. VII. Definitio scripto exarata illi tradetur, quia secretis est s hic vero postea brevem sed perfectam ipsius analysin patria lingua Conficiet; addet insuper quid de illa protulerint , qui conventui interfuerunt,
tum quid censura notatum fuerit, et in unoquoque articulo auctorum etiam nomina indigitabit. In Collatione sequenti idem , qui a secretis est, hanc analysin sive summam leget, et cum fuerit ap-Probata, Praeses, omnium nomine, eam Su criptione sua firmabit. VIII. In hoc propositarum quaestionum examine Collationes versabuntur ; et quoniam si quis in varias partes disserendo Vagetur, in causa is esse solet, cur eadem doctrinae capita penitus, et qua late P tent , non discutiantur, ideo talem abusionem pra
verti atque impediri necesse erit. IX. In fine tantum Collationis, qui aliquid nonnullius momenti pro bono generali procurando , et pro uniformitate custodienda proponendum existimabunt , uti pariter illi , quibus in marum Ρ roeciarum regimine quidpiam contigerit , pro quo opus consultatione Sit, haec ipsa proponent, et qui
Convenerint , mentem suam breviter et perspicue evonent.
Praesidis autem officium erit, quae proposita erunt et definita conscribere, ut de iis statuto tempore Episcopus instruatur. Quoties vero res proposita magni momenti sit, aut in Collatione certo definiri non potuerit, Praeses statim ea de re EP scopum admonebit. X. Conventus autem decenter , et in loco
304쪽
ab Episcopo determinato fient . Semel in mense inclicentur , ericeptis Augusto, Septembri , et Octobri : Parochorum , qui interventuri sunt, numerus erit pariter determinavis. Si vero propter temporum incommoda conventus intermittendi sint, in arbitrio Praesidis erit eos anticipare aut differre, ac sublat incommodo restituere , sicuti et vacationum menses
Ad hos sonventus omnes determinati circuitus Presbyteri accedent; si qui vero iusto impedimento detineantur, illud statim Praesidi nunciabunt, eidemque
suam sententiam de propositis doctrinae capitibus scripto communicabunt, nisi propter infirmitatem impediantur. Singulae autem Collationes non minori quam duarum horarum tempore absolvantur.
XI. Ρraeses ab Episcopo eligetur, cuius nomine ipse per se singulis conventibus praeerit . Eius ossicium erit conventus indieere, et curare , ut statuta methodus debito ordine , gravitate , et sedulitate custodiatur. Plenam disserendi libertatem anicuique concedet, sed simul omnem compescet
. animorum aestum , eL Contentionem, sermonesque
superfluos atque a proposito aberrantes impediet. βedulo curabit, ut is qui a Secretis est, accurate et veraciter in codice conscribat, quae in Collationibus disputata gestaque fuerint. Tandem ad Episcopum referet de statuto Ordine rite custodito; tum etiam si quis recti ordinis et reformationis parum Rmantem se manifestaverit , praesertim si quis repugnacem se prodiderit, et pertinacem .
305쪽
XII. Quem a secretis esse oportebit, is ab Epascopo eligetur. Hic vero statuta Praesidis in conventibus indicendis exequetur, quoties aliquid impedimento fuerit, quo minus determinata in antecedentibus die conventus haberetur; summam rerum , de quibus jn singulis Collationibus tractatum fuerit, accurate
conficiet; singulorum Collatorum sensus et obiectatio nes sincere reseret, lectamque definitionem et confecta a se eiUS Summam unoquoque mense ad Episcopum
mittet. Librum autem apud se retinebit, in quo singui xum Collationum locum et diem adnotabit. Quoties vero aliqua Collatio ultra statutam in antecedenti diem dilata fuerit, dilationis causam, tum quinam comvenerint, quinam absentes fuerint, horumque eXcusationes proferet. Propositas quaestiones, et quinam de ipsis scripto tractaverint, quinam de iisdem praeterea disseruerint, qua fieri poterit, brevitate eraponet . Peculiares quoque quaestiones , ab iis de quibus agitur rebus alienas, ipsarum Auctores, quinam ipsis responderint, tum etiam utrum unanimi consens eae fuerint definitae, eadem brevitate referet. Den, que futurae Collationis indictionem adnotabit.
ORDO IN COLLATIONUΜ ACTIS SERUANDUS.
XIII. Praeses vero Sancti Spiritus invocatione Coudationem exordietur. Deinde qui a secretis est, rerum quae in antecedenti Collatione tractatae sunt, conse tam summam perleget, eique Praeses subscribet. Legetur Postea tractatus eius qui ipsum scripto allaturus erat;
306쪽
dini ge lecto tractatu, et de ipsius a gumendo quid unusquisque sentiat, exponet. Hisce confectis , si quis proponendum quidpiam habeat, audiatur, et de propositis rebus in communi delibetetui, et definimhur; inde futurae Collationis dies indicatur, pertractandae doctrinae capita praelegantur , et qui de iis Scribere debeat , sorte eXtrahatur , praeses denique
recitet orationem: Deus qui errata ei dispersa canoe eas, et contregata conservas: quaesumus , su r populum christianum mae inimis gratiam clementer infunde, is divisione reiecta , υem Pastori Ecclesiae tuae se uinem tibi digne intrat famulari; Per Dominum, etc. et con, sueta gratiarum actione conventum absolvat.
307쪽
Praeses, et Patre in nomine Spiritus Sancti in
dioecesana Synodo Pistoriensi legitime congregati . humillimi servi et subditi REGIAE CELSITUDINIS, sincerissimo veritatis amore ope divinae gratiae perculsi , et flagrantissimo incensi desiderio illam conspiciendi in felicissimis hisce ditionibus magis magi que florentem, postea quam quaedam exterioris disciplinae capita ad Principis potestatem pertinentia
Ad Regium Thronum obsequentissime prostrati , a summa REGIAE CELsITUDINIS Clementia , et religiosa pietate postulare unanimi consensu audent haec, quae sequUntur. I. Ut Sponsalia, et quaedam impedimenta Μatrimonium dirimentia aboleantur. II. Ut iuramenta reformentur. III. Ut festa cessent , quae non integri Praecepti dicuntur , prohibitumque sit divinorum officiorum tempore ossicinas apertas retinere . IV. Ut Paroeciarum circuitus novo ordine sta-hiliatUr . V. Ut aliquod reformationis Regularium systema approbetur.
308쪽
sESSIO VI. 3oI VI. Ut Concilium Nationale ConVocetur. IIuio autem humillimae supplicationi libellos memoriales subiiciunt, in quibus causae exponum tur , quae ad illos proferendos Synodum impae,
309쪽
DE SPONSALIBUS E TIM PEDI ΜΕΝ ΤΙs MATRIMONIUM
Quisquis eiVilis Societatis indolem noVit, supin
mos eiusdem moderatores postestatem habere non ignorat, pro quolibet civili subditorum actu atquci Contractu illas praescribendi leges, quae public bono, quod a Religione et observantia divinarum legum inseparabile est, magis expedire cognOScunmtur . Sacrae litterae, antiqui Patres, Sanctae Escle- Siae Doctores, , pluresque Romani Pontifices, uti Gelasius L, Symmachus, duo primi Gregorii, Anast sius , Leo IV. etc. dum huiusmodi potestatem ita Principibus unanimi consensu adstruunt , una quomque nΟS admonent, ut eam vehiti a Deo derivatam
II. Itaque cum Sponsatia proprie dicta actum mere civilem constituant, qui ad matrimonium celebrandum disponit, nemini dubium esse potest , ea civilium legum praescripto omnino subiacere. III. Interim vero Sponsalium iam contractorum praetextu sponsi non raro aut una habitant, aut ita familiariter inter se conversantur, ut in effrontem licen tiam interdum ruant. Neque infrequentes sunt lites mi
310쪽
nus honestae circa tempus promissionum , quae ceteris praecesserunt i et Stupra, quae illaS consecuta. sunt; hinc illa nota sunt Matrimonia, quae cum magis a transeunte quodam animi motu atque aestu libidinis poenarumque metu, quam a Sincera animorum
coniunctione originem ducant . familiarum pacem perturbant, filiorum educationi impedimento sunt, et Societati scandalo.
IV. Quod si contractus quilibet legum civilium
directioni subiicitur, certe contractus matrimonii, qui licet non indole ac natura sua . .tamen in Ecclesia Christiana coniungi cum Sacramento debet, eidem directioni eo magis speciatim ac praecipue subiicietur , quod ab ipso tranquillitas, bona, iura, decusque familiarum peculiariter magisque dependent; ex quibus Veluti ex elementis Principatus et Regna constituuntur.
U. Hinc illustriores Ecclesiae Doctores et Epi copi , sicuti Basilius , Chrysostomus , Ambrosius , et Augustinus, ut de aliis taceam, et plena insuper Concilia, inter quae eminent Africana, et demum ipsi Romani Pontifices non solum secuti sunt plures Imperatorum leges circa matrimonii validitatem , quae adhuc in Codicibus Theodosiano, et Iustinia-Daeo leguntur : sed ipsi eas promulgarunt aut commendarunt , easque inseruere codicibus Pro ecclesiasticae disciplinae regimine compositis , et loco nonum habuerunt. VI. Eos autem Causa κineos dicimus, quos δυλnae et Imperatorum Romanorum, atque Graecorum leger consanguineos appellant. Hisce enim verbis mentem suam declaravit Generale Concilium Lateranense sub Callivio II. , uti apud Gratianum legitur C. 35. 9. 2. Can. a. Tanto autem magis huiusmodi declaratio aestimanda est, quanto Ecclesiastici homines ab apocryphis