장음표시 사용
71쪽
subiicitur. Quod divinitus accepistis, nulla est in
Ecclesia potestas , quae id vobis adimere queat. Vos alloquor, iudices fidei. Sanctum erit iudicium Me
trum , quoniam adestis coram Deo, qui vos Constituit ministros mysteriorum suorum , testes oraculorum , divinaeque suae voluntatis interpretes; qui Scrutatur renes et corda, iam animi vestri recessus
introspicit , ac ubi fagretis studio promovenda Dei gloriae , iam eritis ipsius promovendo e instrumenta . Sedet in Templo ad instar Samuelis Episc Pus Vester; vos estis ipsius Presbyterium , ipsius corona . Procul ab ipso , procul a vobis sit hoc loco quidquid humanum est . Iam agitur quisque vestrum divino spiritu secundum it Iud , quod legitur : Ubi duo vel tres congregati fuerint iu uomine meo, ibi sum in medio eorum. Ergo iam vivificans Dei
Spiritus ad instar aurae complet hunc locum , Permeatque augustum Pastorum Senatum , eoque a fante quae proferuntur a vobis, oracula paene divina iam fiunt . In novo veluti Sina Consistitis, suo
que Moyses pia quadam animi anxietate fidelis populus praestolatur, iisque verbis vos obtestatur ad Heb. 6. v. 9. : Confidimus . . . de vobis meliora , et υiciniora saluti .
IX. Haec vota sunt populi sollicitudini nostrae concrediti. Hanc spem de nobis in ipso excitabimus. Ast huiusmo8i vota, animique fiducia animis praeconcepta penitus intercideret, si cum agatur de veritate catholicae doctrinae tuenda , deque firmissimo , atque inexpugnabili praesidio iunctis ubribus construendo, pateremur nos abripi, vel detesereri dolosis quorunὸam artibus, qui in id maxime
incumbunt, ut quae Dei sunt, perturbent aς destruant . Id iam semper accidisse no Uimus quotiescumque actum est de collapsa Dei domo restauram
72쪽
da . Id accidἰt in Synodis Nicaena, Ephesina, Are
latensi, Arausicana , Constantiensi, Basileensi, aliisque . Caveamus igitur ab istorum malis artibus, ac dolis. Amantissimus Pater, cuius praesentia nos erigit, de hac re iam nos admonuerat; iterumque ego Uos mΟ-Meo , nec clamare desinam : Cavete : Cavete ab huiusmodi Pharisaeorum fermento. Terrebunt Vos ab hoc Sacro monte desCendentes spectris , ac larvis imminentium iam vobis criminationum haereseoS ; vobisque obiicient iactata pericula infamiae nominis vestri incurrendae. Cavete, quaeso ; hoc diaboli fermentum est. Quae nobis , oro , YSSe poteSt Causa timendi, cum Evangelio duce utramque Potestatem discernamus , suaque iura utrique Propria vindicemus 3 Quid vero 7 Ergo ne transferemur in albiad Evangelium , ut dicamus regnum Iesu Christi esse de hoc mundo 7 Ergone depravabimus rece tissimas ex Apostolorum mente, et universae Tra- ditionis disciplina dententias , ut potestati Ecclesiasticae inaniter adulemur, eique iura tribuamus adversus Throni maiestatem et mutua Principiam , et subditorum officia 7 Ergo et apostolicus ordo violandus erit , atque in extremo abiectionis gradu deserenda dignitas Episcopatus, ut iis gratificemur qui adversus primaeva Christi instituta eam paulatim ad imum deiicere studuerunt 3 Pessime demum
consultum esset conscientiae nostrae, aC Veritati, ni-
. si prout Sacerdotes decet, ingenue, ac libere abiicerentur a nobis ea malorum Theologorum commenta , qui sua quaerentes , non quae Iesu Christi, amore capti terrenarum rerum, tueri ausi sunt non paucos errores, iuribus Regum manifeste contrarios
in multiplici rerum genere, de quibus felicioribus Ecclesiae saeculis ne minima quidem a Patribus nostris dubitatio mota fuisset ..
73쪽
X. Id semper vobis obversetur menti, quossveStrum est, quod ad vos pertinet, munus scilicet veritatis tuendae, ut non segnes e lamini l verbistitor Apostoli ad Ileb. 6. υerum imitatores eo rum , qui fide et patientia haereditabunt promissiones . A vero. Satur enim Deus pusillanimes, qui nempe in cust diendo fidei deposito. quod labiis Sacerdotum con. Creditum est, despondent animum , metuque aedesidia fracti sinunt e manibus elabi opportunam pro veritate pugnandi et vincendi occasionem. Sed iterum repeto : quid esse poterit, quod a munere vestro exequendo vos iure deterreat Exemplo nobis praeest magister noster Christus Iesus factus Pro nobis anathema . Iam in libello nuper edito imtuemini Iesum Christum sub anathemate constitutum. In monumentis autem recentioris aetatis incitamento vobis esse possunt illustres Viri acti Dei spiritu . ac vindices intrepidi sanctissimarum veritatum , qui ut has in discrimine positas tuerentur , graVissimos labores , Calamitates , persecutiones , exilia alacri animo perpessi sunt. Utinam mihi esset ea vis , ac copia dicendi, qua olim S. Basilius elegantissima oratione elogia contexuit quadraginta Μartyrum lΗanc ego hodierna die totam impenderem , ut honorabilia virorum illorum sepulcra floribus eloquentiae exornarem , eorumque labores , certamina , pe
ricula , atque patientiam dignis efferrem laudibus, ac
ita verae pro veritate tuenda Constantiae specimen, ac perenne monumentum posteritati mandarem. Numquid nos sanctiores ipsis sumus ' Nos, inquam, qui ab iis periculis subeundis, quae illi experti sunt, tam Ionge distamus ' Quare et gravius crimen nostrum Censendum esset, si pateremur aut animum deiicivili timore, aut decipi inanibus terrenae prudentiae rationibus. Hic non est, V. Patres, consessus hominum
74쪽
politicorum , qui privatum bonum cum publico
Conferant , Unumque ex alio metiantur. Non aguntur hoc loco humana negotia , humanis consiliis , rationibus, commodis expendenda. Agitur de rebus Ecclesiae nostrae. Agitur de spirituali tam nostra quam aliorum salute. Hinc abesse debet scientia quae inflat, neque fas est ostentare humanae eXcellentiae titulos, aut generis nobilitatem , aut alia quaevis humani honoris insignia. Hinc hominum fastus, et aemulatio abesse debet a nobis, qui s Crae necessitudinis vinculo colligati omnes fratres sumus in Christo, paresque Sacerdotio , ac primo huius Ecclesiae Pastori rite subiecti, liberum omnes eX aequo suffragium habemus, plenamque facult tem omni timore vacuam palam edendi intimas animi nostri sententias . Ergo sanctissimis in medio positis ac cuique patentibus Evangeliis , adstat nobis sacer codex, divinitus data legislatio, cui primum mentis attentio sonuertenda nobis est. Agite igitur , P. Venerabiles , et quae dignitatem vestram
decet, animi libertate loquimini. Primus qui vobis adest Ecclesiae Pastor id petit a vobis, aὰ id vos
hortatur, Impellit. Ιuvat iterum eius verba resedire . is Absit porro ait in Epist. pastorali cit. ut ,, eo nimirum, quod Sacerdotii plenitudine ego poI- .se leam, istiusque Ecclesiae Angeli titulo insignitus,
,, et vestrae huius, quae mihi honori simul, ac so- ,, latio est, coronae princeps sim, dominationis spiis ritum animumque mihi audeam arrogare , et actis nostram hanc primam Celebrandam Synodum adis Vocatos Cogere , ut in Verba mea iuretis , atque is iis omnibus , quae per Episcopum constituta sanis citaque fuerint, temere ac inconsulto subscriba-- tis se. Ρotuisset ne clarius vobis pandere animi sui sensus , aut vos vehementius incendere, erigere.
75쪽
XI. Caeterum dum hanc animi firmitatem ac robur animis vestri; inspirare satago, iam ipsi nostis, Patres ac Domini ornatisssimi , hanc animi vim
Coniungi oportere cum amore pacis, unitatis, Suavisque Concordiae, prorsus libero a rixandi libidine. a studio partium , ab aemulationibus , invidiaeque labe , atque a cupiditate vincendi, ab iis demum omnibus vitiis, quae inimica sunt pacis et unitatis. Exuamus igitur animum a praeconceptis Opinionibus, ac quidquid humanum est, foris pellamus . Haec propria sunt garrientium hominum , ac litigantium .
Ecclesiae negotia contentionibus, ac clamoribus, ut fit in foro, agenda non sunt . Nos enim fratres Sumus in Christo, qui propterea debemus ad invicem
mutuas animi cogitationes ac sensus libere et imgenue pandere. Ergo ubique spiret amor pacis et Unitatis; sive quaestiones in medium proferantur, Sive expediantur dissicultates, si Ue consilia expetantur, sive condantur decreta, sive de re qualibet agendum sit, ubique studium se prodat unitatis et
pacis . Haec pretiosa haereditas filiorum Dei , donum Iesu Christi , quo veluti nota insigniuntur ipsi us discipuli , et quasi gemma eXornatur animi gelus
qui est secundum scientiam , quo Sacerdotes flagrare debent pro incremento ac pleno veritatis triumpho . Absit a nobis igitue Satanae fermentum , germen discordiae ac divisionis. Pax et unitas exultet in cordibus vestris, omnesque dirigat animi motus , atque consilia. Sed iam ut olim erat mitissimus Iacob , vos modo conspicio sacra supellectili . ac stola indutos, quae Dei primogenitos decet, azvel ipsa externa corporis forma suavissimum pacis ac lenitati; odorem diffundere.. Sic state in Domino,
Carissimi l ad Phili p. 4. v. a. sic state in Domino semper , donec inchoatam iam Synodum accin
76쪽
rate eupleveritis . Nihil vos terreat ; atque ut antea monebam contemnite calumnias , dicteria, crimina tiones , suspiciones iniquas , quas filii discordiarum ubique disseminant. Utinam obstruatur os malignan tium t Cooperiantur , Domine , facies eorum consu-Sione , ne opus intercidat manuum tuarum , quod veri Israelitae in hoc tabernaculo aggrediuntur. Quot quot hic adsumus , Veneramur sincero animi studio Beati Petri Sedem , eique consociari tamquam Cen tro Sanctae Ecclesiasticae unitatis gloriamur in Do mitio . Sed ut animo parati sumus confiteri ac vin dicare pro viribus nativa iura Principis orbis terra rum Ecclesiae, sic absque detrimento unitatis, ac sine vel minima /mutuae concordiae Iaesione iure arbitra mur inhaerendum plenissime nobis esse eximiis animi sensibus, quos olim expresserunt Gregorius Μagnus , Hadrianus primus, Leo nonus, aliique plures Summi Pontifices, qui ab omni fastu ac tyrannide abhorrentes pietate ac doctrina Cathedram veteris Romae illustrarunt. An minus quam par sit paci studere censendi sumus, quod ita decipi non patia mur , ut Gregorii VII., aliorumque eiusdem indolis et ingenii Pontificum placita , agendique rationem probemus 3 Ergone habebimur hostes unitatis , quod
ea principia respuamus, quae ipsam unitatem aC iura Christianae Reipublicae evertunt Conticescant demum veritatis hostes , ac quoniam Veram pacem RVersantUr , caveamus ab illis, tamquam a sociis
Core, Datan , et Abiron . Verum quid dixi ' Hoc ab.
sit a nobis. Conemur potius eos ad saniorem memtem reducere . Sed quomodo id fiet, nisi tu , pax iucundissima , Dei gratia, illabaris in eorum animos,
qui te aversa atur, iisdemque inspires amorem , ac scavissimum sensum tui Certe, Fratres ac Domini,
si cura nos tangit unitatis et pacis, si nihil aliud since,
77쪽
Te eXoptamus , quam ut tollantur semina schi malis, ac discordiarum , res inchoanda est nobis a precibus , et exorandus est Deus , ut iubeat fieri lucem, eamque diffundat in eorum mentibus, qui sive defectu scientiarum , Sive humanis cupiditatibus abrepti obsistunt veritatis triumpho, nobisque moliuntur eripere fratres necessitudine nobis coniunctos , a vel ipsis Dei donis , quibus resisti non potest, audent bellum indicere. Nos interim , dum operi incumbimus , ita consilia uostra , labores, et opera secundum prudentiae leges debemuS componere, Ut ubique se prodat , omnibusque luculentissime pateat studium unitatis simul ac pacis. Tunc enim iure sperari poterit fore, ut vel in ipsis , qui modo nobis adversantur , non iam Core, Datan , et Abiron inveniamus, sed servidos . intrepidosque Levitas, qui nobis dexteras iungant in opere perficiendo, ac ninbiscum dividant fructum laboris atque triumphi Deo sacri , qui Deus est veritatis. Faxit Deus omnis' tenti suae gratiae vi, ut haec Vota, quae promimus, rata habeantur in Caelis, et exoptatum exitum Obtineant , ac ita fiat, ut redimiti gloriae coronis . quae patres decent spirituales populorum, vel ipsam dignitatem magis exornemus, qua Super nos ipsos extollimur. XII. Haec habui, quae vobis breviter dicerem. Patres ac Domini, de hac nobis oblata caelitus oppo tunitate consulendi Ecclesiae nostrae utilitati , ali rum aedificationi , veritatis praesidio atque decori . pacis demum, unitatis, ac publici boni incremento. Beata tandem dies illuxit, quam eo longius abessdi putabamus, quo vehementius erat ipsius desiderium .
Iam undique sacri concentus , communes plausus . exultationes, oculique bonorum omnium teneris lacrymis perfusi huius diei laetitiam annuaciant. Ergo
78쪽
aecedite, Pastores populorum, accedite , exultemus in Domino. Iam aedificium construendum est; Sed qui aedificat, Deus est. Ergo consilia , rerum ordinem , Structuram , res ipsas , atque in his perficiendis solertiam, animique et mentis puritatem, quidruid demum nostri laboris impendimus ad hoc ae-ificium Deo consecrandum , Oportet esse dignum ipsius maiestate. XIII. At quodnam demum est hominum opus, magno licet labore consectum , nisi res labilis, inconstans. nulliusque momenti, ubi non adiuvetur, atque Tegatur a gratia Iesu Christi essicacissima , invictissima , indeclinabili ob insitam sibi vim ab omnipotenti Dei voluntate ' Hae gratia quasi basi unice innititur spes nostra vel ipso tempore, quo ingemiscimus Super egestatem , et inopiam virium nostrarum . Vobis interim hac spe recreatis iudicandum Telinquo . quantum accessurum sit animi gaudium et robur, cum de hac ipsa gratia, eiusque vi in hominum animos sermonem habebitis. Iam ea momenta cogitatione praeoccupo, vosque tactos intrinsecus Dei voce , et S. Spiritus operante virtute a dire iam mihi videor in haec verba erumpentes et Aou ne cre nostrum ardens erat, dum ipse caelesti
renitus ac divino nobis loquebatur impulsu Τ Ab his
sane faustissimis exordiis ea omnia iure expectamus, quae paritura sunt fructus uberrimos laborum Vesistrorum ; a Deo autem optimo maximo miserico diarum Patre pretiosam suo tempore vobis conferendam mercedem. Huc sane spectant i votis anninat Deus i studia piissimi et amplissimi Principis,
huc eximii ac vigilantissimi Pastoris, huc Vestra . huc mea, huc omnium vota denique Spectant.
79쪽
HABITA XIV. KAL. OCTOBR. AN. I 786. Qualia post meridiem hora iterum Gonvenere
Patres superpelliceo induti, et impositam brachiostolam gerentes. Tum Praefecti excusationibus audiendis per alterum ex Scribis nomina eorum om-Nium , qui Convenerant, scripserunt; quod et in aliis Omnibus Sessionibus factum est . Deinde Synodi testes obviam iverunt Episcopo, Cerimoniarum magistro praeeunte i Ubi Episcopus palliolo vulgo μα- celta indutus ad Altare accessit et Sacramentum adoravit, praecinuit Antiphonami Propitius esto pe catis nostris , Domine , nequando dicant gentes, ubi ext Deus eorum P quae Cantata est una Cum PS. 78. Deus 1enerunt gentes tu haereditatem tuam etc., genua interim flectentibus ad Faldistorium Episcopo, sumque loco Patribus. Post Psalmum et repetitam Autiphonam Episcopus cathedram adscendit, et acceptis per Diaconum et Subdiaconum sacris vestibus, uti an prima sessione factum fuerat, sequens Evange-
Sequentia s. Evangelii secundum Lucam. In illa tempore : designavit Dominus et alios se tuaginta duos, et misit illas bivos ante faciem suam in
omnem civitatem et locum, quo erat ipse Ueuturus. ει dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pastici. Rogate ergo Dominum mersis, ut mittat operarios in nressem si am. Ite : ecce ego mitto vos sicut agnos inter . M.
80쪽
h pes. Moti e portare sacculum neque peram neque cab 'Iceamenta, et neminem per sim salutaυeritis . In quam cumque domum iutraveritis primam dicite: pax huic δε- mui ; et si ibi fuerit filius pacis, requiesces super illam pax vestras sin autem, ad D s revertetur. In eadem autem domo manete edentes et bibentesiquae apud illas runt ι dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum s et in quamcumque cicita rem intraveritis , et susceperint vos, ma ducate quae apponuntur vobis, et curate in mos qui in ida sunt, et dicite illis: appropin amis in vos Regnum Dei. Idem, qui in prima Sessione, servatus ordo est, et post versiculum Hymni rim creator etc. s quentem orationem Episcopus cecinit.
OREM Us . Mentibus nostris, quaesumur, Domine , Spirituus Sanctum benignus infunde, quatenus in nomine tuo colis Iecti sic m cunctis teneamus cum moderamine pietatis inrisiam, ut hic a re in nulla dissentiat voluntas no stra, sed semper rationabilia meditantes quae tibi suis placita et dictis exequamur et factis. Ere Dominum etc. qui tecum vivit etc. Post praedictam orationem, cum Ρraeses P tresque consedissent, ita Sessionis initium factum est. Episcopus his verbis allocutus est Synodi P,
si Venerabiles in Sacerdotio Collegae et in mia ., nisterio Pastorali Adiutores mei, sanctae huius SP ,, nodi Promotor in nomine Domini proponere in- ,, cipiet, uti in hac indicenda Sessione significatum
D est, ea quae expendenda a nobis sunt aC decera,, nenda. Sapientiae, pacis, unitatis, et christianaei, caritatis spiritus cum vobis omnibus sit.