Acta et decreta synodi dioecesanae Pistoriensis an. 1786. Pars 1. 2. Pars 1. complectens acta et decreta. 1

발행: 1789년

분량: 365페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

lebrentur Synodi, in quibus Episcopi per suos Pa-

Tochos , aliosque sacros probatae Vitae ministros certiores facti malorum, quae sorte in eorum greges irrepserint, promptum atque enicax iis possint Una cum Clero remedium adhibere. Hoc itaque

Alagno Duci in votis est, ut singuli suae ditionis Episcopi saltem quolibet biennio Synodum habeant,

primaque eiusdem convocatio fiat aestate an. II 86. Sperans fore , ut omnes unae cum suis Parochis ,

quin habitas ante Synodos sibi unice proponant ad imitandum, sanae doctrinae, regnique legibus firmiter inhaerere glorientur. II. Iis autem , qui tum in civitate , tum in agris Ecclesias regunt, maius est ad Synodum accedendi ius , quam Canonicis , Beneficiariis , aliisque Dioeces eos vel Presbyteris , vel Clericis. Cum tamen aliquid vel damni in populum, si pastoribus destitutae manerent rurales praesertim Ecclesiae, Vel incommodi in Parochos ipsos derivare possit ;cumque in nonnullis Dioecesibus propter ingentem eorum, qui suffragii iure gaudent, multitudinem difficiIiores tardioresque deliberationes fieri necesse Sit, ' omnibus ad Synodum convccatis Parochis, postquam de rebus in Synodo tractandis statuendisque cuiuslibet regionis , quam Plebis , aut Vicitriatus nomine appellant, Curiones diligenter cognoverint, aliquem Spectatae probitatis et sapientiae virum in sua quisque regione eligere poterunt, qui absentium Pastorum mandato ac nomine Synodum adeat. III. Cum vero necesse sit, ut unam eamdem.

que omnes insistant viam, mandat REGIA CELsITUDO Episcopis , ut qua huiusmodi conventus habendi ratione

92쪽

tione sint, quis in proponendis decernendisque rebus servandus sit modus , quo per diversos, uti vulgo dicunt, Vicariatus, aue Plebatus distribuendae sint ordine , ipsi Videant , ac proponant.

IV. Optat etiam , ut singuli Episcopi ea proferant, quorum eκamen deliberationemque ad Synodum Dioecesanam pertinere arbitrabuntur. Et cum opus sit, ut publicae corrigantur precationeS, Si

quid in iisdem occurrat Ecclesiae doctrinae contrari- iam , Id minime curetur in Synodis, ut quae Vulgo Missalia , ac Breviaria dicimus, reformentur; falsae e X iis , errorumque plenae expungantur historiae; tota singulis annis Scriptura legatur ; atque ita demum emendata Ecclesiastici Patrimonii sumptibus iterum edantur in lucem . Expendatur etiam , quomodo nimia illa , quae

invaluit, crebro , temere, sine causa , atque unICeob quamdam iuris solemnitatem, atque ex, serensi consuetudine iurandi licentia coercenda sit . An in- Super praestet in Sacramentis administrandis patrio sermone uti , quo etiam latinae linguae prorsus ignari, quae pietatis sensa Ecclesiasticis precibus , ac cerimoniis insunt, assequi mente valeant. An denique ad frequentis Simoniae periculum removendum , Ecclesias conserenda ius populo abrogari sat,

las foret.

V. Ea etiam maximi momenti res habenda est, ut in primaeva suae dignitatis , ac potestatis iura, in quae paullatim invasit Romana Curia , restituantur Episcopi. Exquiri itaque posset, eas inter D ult, tes , quas eadem Romana Curia sibi arrogavit, quaenam habendae sint, tamquam Episcopis iniuste adeα-ptae , adeoque recuperandae, atque in his praesertim,

quae sequuntur .

93쪽

Eos ordinandi facultas , qui Vel generis, Vel

aliquo corporis vitio laborant . Id autem , veluti lex, statui posset, ut nulla neque detur, neque data ab aliis recipiatur , ac probetur gratia , ad iu- terstitia , ad genus, atque etiam ad aetatem quod pertinet, nec si quis simplici aliquo, atque etiam sui iuris patronatus beneficio fruatur . Facultas divinum cum aliis precibus commutandi ossicium ; votivam celebrandi missam morbo aliquo affectis concedenda ι Examinatores , quos Pro - nodales vocant, eligendi . Suppositam gestandi comam; quam facultatem aboleri fortasse praestaret. ciorum, Missarumque onera vi cuiuslibet beneficii , vel ut vulgo dicunt, Capellae, Pii O ii ,

aut legati imposita alio transferendi, minuendi, r digendi , remittendi , aut cum aliis pietatis operibaqcommutandi. Liberatio a votis simplicibus, aut ipsorum Commutatio . Sacrarum Virginum collegia , aut Monast ria ingrediendi puellis , aut primo propinquitatis gradu coniunctis , Ibique commorandi convivendique tum cuiuslibet aetatis puellis, tum

viduis concedenda Venia.

Abbatissis , aliisque Antistitis Μonasteriorum

Praefecturas prorogandi. iΜonialibus balnea, suorumque propinquorum domos valetudinis ergo adeundi , atque ex uno in aliud coenobium, aut ex coenobiis in aliquod cust diarium commigrandi. Item essiciendi, ut iusiurandum suppleat locum testium, qui aliquem sui iuris esse, atque ab omni coniugii vinculo solutum confirment. Rerulares in Saecularium Clericorum statum redigendi, Ecclesiastico aliquo ante assignato titulo; a-Itaque omnia facultatum Senera, quae prop ni POM

94쪽

SESSIO II. 87

VI. Quod vero ad eas pertinet, quas Matri.

moniales dispensationes dicunt, inquiri posset, an quibusdam constitutis consanguinitatis, et amnitatis gradibus, in quibus nullam umquam fas esset concedere immunitatem , aut gratiam , posset Episcopus ea, qua pollet, auctoritate , sed gratuito, a caeteris solvere. An item expediat, spiritualis cognationis impedimentum penitus abrogare. Quid demum de publicae honestatis , conditionis , erroris, aliisque

impedimentis sit statuendum . VII. Refert maxime, ut omnes tum saecUlares,

tum re lares Ecclesiae ministri iisdem imbuti sint moralis disciplinae praeceptis , eamdem ineant studiorum rationem, eidem in administrando praese tim Poenitentiae Sacramento doctrinae inhaereant. Expedire ergo videtur, ut tam in Seminariis, Ecclesiasticis Academiis, publicis Athenaeis, sive Universit sibus , quam in Regularium Coenobiis eadem praescribatur docendi ratio, eaque ab Episcopis una cum auctoribus praelegendis proponatur, ita tamen ut in sacris studiis D. Augustini doctrinam sequi universi debeant, a qua qui vel minimum recederet, neque consessionibus audiendis haberi posset idoneus, neque demum ad illa scientiae pericula atque eXpe-Timenta, quae Concursus vocantur, admitti . VIII. In eum unice finem, ut eruditiores prO-hatioresque, ac magis de Religione , deque animarum salute solliciti praeficiantur Ecclesiae ministri , RCcurate eXpendant necesse est, quid de ordinationum titulis decernere magis eXpediat. Solae, quae Vulgo appellantur, Paroeciae , aut Capellaniae, quibus animarum cura adiuncta est , magis legitimi videntur ordinationibus tituli ; nisi forte aliquem in Parochi, Confessarii, ac Sacerdotis ministerio exercendo rudem prorsus, atque imper,

95쪽

Titum, et tu Ius nondum satis fuerit usu probata V8catio , ad eas promovendi periculum obstaret. Simplicium Beneficiorum , eX quorum reditu post adimpleta eorumdem munia id supcrest, quod Beneficiario alendo sit satis, eoque magis sui patri monii titulus otiosos plerumque Sacerdotes edicit, qui habentes, quo bene victitent, in opus ministerii incumbere negligunt, praesertim vero cum Paroeciarum E C. clesiae ab ipsorum domibus longe absunt, aut dissicntem per ardua, ac praerupta loca aditum habent. Titulus vero, qui ex quodam celebrandarum Missarum onere ducitur, atque is praecipue , qtri PrOPter i operam , ac sedulitatem alicui Ecclesiae praestitam privilegio quodam invectus est, minus quidem ex lege est; verum magis impigros, Ecclesiasticorum munerum peritiores, ac fortasse etiam eruditiores Ecclesiae ministros suppeditat. In uno enim Clerici cali munere aliam victum sibi comparandi viam Praeter impigrum laborem et doctrinam non Vident. Haec igitur omnia , atque item canonicas Sanctiones , et quae Vel eXperientia , vel suae Dioec seos status eos melius edocuerit, Episcopi suscipere

poterunt consideranda , ac deinde quid Ecclesiae bono, ac spirituali populi gubernationi accommodatius sit, omni alia ratione posthabita , eXpendere et

constituere. ε

Ut vera Chalcedonensis, ac Tridentini Concilii

SeSs. 23. c. I 6. decreta vigeant, Cum de malis .

quos Ecclesiae dederint, ministris Deo reddenda imSis ratio sit, quaecumque decernatur ab eis methodus, ii semper a sacro ministerio essent removendi. quos titulo quovis licet instructos, neque verae vocationis indicia prae se ferre, neque integritate Vitae . neque ingenio , neque doctrina praesta- Te cognoverint , ita ut spes nulla affulgeat , eos in

96쪽

SESSIO II. g

sacro exercendo munere utiles aliquando fore. Et iquandoque privatum i modo fictilium non ' sit jPatrimonium probetur, eX eo Saltem 6Q. , ut aiunt, scutata, deductis oneribus , quotannis redeant. Ea enim de causa ab iis, qui ordinantur , patrimonium exigitur, ut sive morbo , sive alia calamitate amictis suppetere possit victus, quin suam omnem in IVIissarum stipendio spem ponant , atque indigna - Sacris personis obire Cogantur ministeria . IX. Ex his consequitur, ut exceptis Seminarii alumnis nulli unquam Tonsura, aut habitus Clericalis Conferatur , antequam decimum octavum attigerit aetatis annum , ac nisi prius certissima probitatis. integritatis , ac proni ad Ecclesiasticorum munerum rationem ingrediendam ingenii, et vocationis argumenta dederit.

Quod vero ad eos spectat, qui aliquod beneficium obtinent , eorum ad Ecclesiasticiam amplectendum statum parem Saltem aetati proclivitatem certo constare necesse foret , ita ut filii. non parentum studiis , aut commodo impulsi, sed Tonsuram ultro ipsi peterent Ne quis igitur adolescens minor natu decem , et octo annis in Clericorum numerum adscribi queat, ut Ecclesiasticis muneribus Vacet. Uideant proinde Episcopi, quomodo minutulus ille puerorum Clerus ab Ecclesiis, quas Cathedrales, aut Collegiatas vocant , Semo Veri , et quae alia Ecclesiarum ministerio consulendi ratio iniri queat, ipsi pro Ronant, Certum etiam de optimis eorum moribus , a que in studiis pro aetate progressu testimonium huberi oportet.

Si qui vero omni desitusi beneficio Ecclesiae

initiari Tonsura postulant , praeter Vocationem,

Probosque mores exigi ab iis posset, ut Rhetoricae

97쪽

saltem stud a consecerint. Quod si Cathedralibus,

aut Parochialibus Ecclesiis usui seret ea aetate ado Iescentes ad ossicium iisdem ministrandi admittere . qua nondum Rhetoricae cursum absolverint ; quin Ecclesiastico muneri Tonsura initientur , possent Episcopi Clericalem habitum gestandi ipsis tantum concedere facultatem . Quoties vero ex hoc ad alium altiorem ordinem ascendunt, eadem in eorum vocationem , mores , ac studia severissima inquisitio repetenda foret .

Postulari etiam posset, ut qui ad Subdiaconatus ordinem sunt promovendi, sedulam neque inanem sacris doctrinis operam tribus saltem annis dederint; qui vero ad Diaconatum, quatuor ; qui demum S cerdotes cosecrandi sunt, universum Theologiae Cursum Confecerint . Nullus praeterea ordinari possit Clericus, nisi prius in Episcoporum Seminariis per aliquod tempus fuerit, aut Cathedrali, VH P rochiali Ecclesiae inservierit. Quantum vero quiS-que in studiis profecerit , severo accuratoque exa mine , suorumque Doctorum testimonio palam fiet a maiorque Professoribus, ac Magistris , iis praese tim , qui in Universitatibus, aut Ecclesiasticis Ac demiis docent, fides habenda erit. XI. Quoties vero contigerit , ut unte Subdiaconatus ordinem ad aliquem ex minoribus ordinibus

quisquam sit promovendus , optandum maxime finret, ut si eum vel tardi ingenii, vel in studiis si rarum segnem, atque indulgentem deprehenderint , ordinationis differendae loco . eum aperte , atque humaniter ad capessendam aliam vitae rationem homtarentur potius , quam in concepta ulterius Progre diendi spe, permoti nescio qua miseratione, relinquerent; atque ita illi ad alia studia, aut artes. quibus

98쪽

i x a

υἱvete commode possent , omni praeclusa Via, assi. Quis tandem victi precibus eum licet minime ido.

Deum ordinare Cogerentur .

XII. Tot, ac tam gravia sunt sacerdotii munera , ut nemo ad illud, nisi re diu ac mature pensata , deberet accedexe. Omnis itaque tum ab aetate , tum ab iis, quae interstitia dicuntur, reiicienda foret dispensatio, et quod ad interstitia pertinet, ea ex Tridentinae Synodi mente prudenti Episcoporum arbitrio relinquenda. Inter caetera vero constituta per Canones impedimenta, Episcoporum strit expendere, quae Ve- Iuti nullius, aut parvi momenti perpetuo, aut quibu clam temporibus abroganda forent, vel a quibus neminem unquam solvere, ac liberare fas esset. XIII. Postulari etiam posse videtur, ut ParΟ-chialium Ecclesiarum , Capellarum, quae adiunctam habent animarum curam, Canonicatuum, aliorumque.Beneficiorum candidati tres annos a suscepto Sacerdotii ordine in aliquo Lyceo, aut Ecclesiastica Academia, vel apud aliquem spectatae auctoritatis Doctorem , cuius testimonia exhibere debent , morum et scientiae specimen dederint ; tum in sua quisque Paroecia Coiicionatoris, Institutoris, aut Cain ecti sine , vel Confessarii munus exercuerint; aegris adfuerint, ac morti proximis; Ecclesiasticas iunctiones peregerint, collationes, quae de sacris rebus , moribusque habentur frequentaverint. , Quae quidem omnia exῖgi etiam ab iis possent, qui ad Parochiales Ecclesias , aut alia Beneficia animarum curam habentia per privatos patronos Prae- fientantur, quibus id iuris non est, ut minus idoneum Ecclesiae ministrum dare possint; ac potiorii e populus fidelis postulat, ut optime instituatur ,εibique sedulo inserViatur . . ia

99쪽

sa SESSIO II.

XIV. Animadvertendum Episcopis, quid tum

de augendo Missarum stipendio, , quamdiu neceSSeerit, ut eius accipiendi Consuetudo vigeat, tum deminuendis cuilibet Benesciis, aut Capellae impositis Missarum , Ossiciorumque oneribus dec rnere expedi. at, in eum praecipue finem , ut is alatur ministro-Tum numerus, quem suae dioeceseos nee essitas, atque utilitas populi postulabit.

In minuendis autem , atque alio transferendi Sminarum oneribus curandum foret, ut iis Ecclesiis praesertim urbanis , in quibus Missae populi usui

et commoditati supersunt, is detraheretur , et Turalibus Ecclesiis addiceretur ipsarum numerus , qui Parocho , eiusque Coadiutoribus sit satis, ne ullus praetendi possit a sua Ecclesia eius rei causa disce.dendi tituluS. XTA Ea esse videtur Ecclesiae mens , ut nutilus plura simul Beneficia. licet simplicia obtinere possit. Quod certe de iis omnino sentiendum est , quae beneficiarii praesentiam atque assiduitatem postulant; de quibus decerni oporteret, Ut nulla umquam iis quomodolibet obtenta derogatio, aut dispensatio suffragetur. Ea simplicia excipi beneficia possent, quae Pri-Vati iuris patronatus sunt, cum nulla de iis fiet a mutatio queat, quin eadem Vel conferendi , vel o tinendi ius ad privatas familias pertinens , ac solemnes illae laedantur leges quasi contractus Ime in creandis beneficiis constitutae . 'Beneficia vero simplicia , quorum collatio vel ad Ecclesiam, vel ad Regem , ad Communitates ,

aut Pia Loca pertinet, cum tenues, eorum reditu&sunt , una cum fundis , atque oneribus unienda forent , atque ad eum numerum redigenda, ut ex Uno- quoque OO. scutλta, ut aiunt, po t adimpleta ipsorum

100쪽

vim ossicia quotannis redirent. ε Quod ut facilius fiat, addi eisdem possent Capellae, ac Legata Mis

sarum ; eaque ita ad minorem redacta numerum , atque aucta proventibus , iis Paroeciis , quae maioriope, ac ministerio indigent, adsignari possent, imposita iis, veluti Beneficiis animarum, ram habemtibus , praesentiae atque asSiduitatis onere , ita ut beneficiarius in sacris functionibus Parochiali Ecclesiae inservire, audire confessiones,. infirmiS adesse teneatur . Hic Vero admonentur Episcopi, ut ea accurate Servent , quae in datis nuper de Laicorum patronatus iure literis continentur.

, XVI. Quod spectat ad Beneficia, quae residentialia vulgo appellantur, ne Cathedralium quidem , et Collegiatarum Ecclesiarum exceptis Canonicatibu . et Capellaniis, quaevis vetanda surrogatio, aut Surro gandi facultas, quoties sive morbi , sive ingravescentis aetatis Causa ipsi per se interesse non .poteront beneficiarii, relicta iis iuXta atque adessent , Beneficii fructus ac reditus percipiendi potestate, quia per huiusmodi substitutiones detur alteri in Be- Deficii possessionem succedendi ius , quod veteribus Ecclesiae sanctionibus adversari omnino videtur . XVII. Ex simplicibus Beneficiis autem tum ea, quae Ecclesiastici, aut Regii, aut Communitatis , Piorum Ue L corum Iuris Patronatus sunt, in residenti alia Beneficia, ut supra dictum est , convertenda, tum quae alicuius rei causa ita immutari nequeunt ; siquid liuiusce geseris superesset nec non universa simplicia Beneficia , quorum collatio ad privatos pertinet, ut Dioecesanis tantum in Dioecesi revera manentibus ; quae Vero privati iuris patronatus non sunt , alicui Dioeceseos Ecclesiae Inservientibus unice conserantur , decerni posset.

Quod

SEARCH

MENU NAVIGATION