Acta et decreta synodi dioecesanae Pistoriensis an. 1786. Pars 1. 2. Pars 1. complectens acta et decreta. 1

발행: 1789년

분량: 365페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

Responderunt Patres: Amen . Tune surgens Promotor Praesidem , Regium Legatum , Patresque salutavit; mox sedens argumenta singillatim exposuit, quae Fidem, Ecclesiam, Gratiam, et Praedeostinationem , morumque doctrinae fundamenta spectant, ea legens , quae sequuntur.

is uuae de SS. Trinitate, de Divini Uerbi Inis Carnatione , de eiusdem dignitate cultuque, quiis ipsi debetur, de suscepta Redemptoris et Condiis toris Ecclesiae persona ac munere credenda Sunt,

is Venerabilibus Patribus breviter declaranda Propo

D nentur .

- Statuet deinde Synodus, quae Christus ponere se voluerit Ecclesiae suae fundamenta , quibusqueri eam dotibus ac privilegiis instruere. o Eodemque tempore expendetur praecipua is eius dos infallibilitas , et quae eiusdem dotis visis et ratio sit, quibusque legibus eadem fruatur Ec-

EXquiretur etiam , an ius habeat Ecclesia is nova decernendi dogmata, vel quidquam quod is ad fidem et mores pertineat, immutandi. is Num fidelibus verendum sit, ne iumquam is huiusmodi immutatio fiat. is Qualia esse debeant decreta Pastorum, Utis eadem ipsius Ecclesiae voces dici atque haberii, Possint. - An ullum ius habeat Ecclesia in huiusceis Terrae Principes , quaeque ipsi in suis proponem ,, dis decretis ratio servanda sit . o Rogantur denique Synodi Patres, an quatuoris a Gallicano Clero An. I 682. constituti articuliis sint admittendi. - Proponitur deinde venerabilibus Patribus conis Stituendi necessitas quaenam ratio iniri possit traden

82쪽

is dendae S. Augustini doctrinae , praesertim deis gratia, et praedestinatione, ut de praecipuis Reluis gionis dogmatibus maximeque de moralis scieno tiae praeceptis unum idemque omnes doceant ac

is Sentiant.

ἡ Haec insuper dogmata ac praecepta gravissi-- ma breviter exponet Synodus. Tum de innocem si iis hominis statu, de eius casu atque culpa, de Vi-ἡ tiis in posteros etiam propagatis, de ignorantia is nimirum et concupiscentia sermonem instituet. se Dicetur etiam de Redemptionis necessitate, is et de ratione, qua Deus consulere hominum salutiis Voluit . si Exquiretur quoque, quae sit spiritualis hominis; si aegritudo, quae medicinalis Iesu Christi gratia. -- In huiusmodi tandem dogmatibus praecipuuis Constituentur moralis doctrinae fundamenta; dic is tur de ignorantia, de in advertentia, de probabili-- tate, de necessitate credendi Iesu Christi mysteria, is de animi conversionis indiciis, de regulis in ani.

si marum regimine servandis.

si Denique confirmandi proponuntur Synodo si nonnulli ex articulis, quos Lovaniensis Universitasia exhibuit Pontifici Innocentio XI., tum duodecimis Pontifici Benedicto XIII. exhibiti. His perlectis primus Synodi Secretarius ea quae

sequuntur eXposuit.

- Rogantur huius Sanetae Synodi Patres, ut deis propositis rebus quaecumque e re esse putabunt, is tam Voce quam scripto proferant atque eXplicent si Tum facto per aliquod tempus silentio omnibusque expectantibus, an quispiam dicere aliquid vellet, cum nullus ad dicendum assurgeret, idem Secretarius addidit tis Cum nullus habeat quod proferat, signific

83쪽

'6 SESSIO II.

,, tui Patribus, proposita argumenta interioribus Eoo clesiae valvis affixum iri, ut ab omnibus perleo gi possint, atque ut iis attentius diligentiusqueri perspectis, quae Sibi animadvertenda videbuntur, is ea quisque proximo die scripta tradere Promotoriis possit. Interim in Congregationibus cras hora X. matutina, et post meridiem IV. habendis res Pro-- positae discutientur. Peracta Sessione, Scriba memoratae propositionis exemplum ad interiores Ecclesiae valvas afligem

dum curavit.

Interim Promotor Synodi his verbis Patres al

Religiosus et sapientissimus Ρrinceps , Cuius imperio regimur, cuique Etruscae Ecclesiae bo- D num maxime cordi est, iam VII. Kal. Februariis huiusce Anni Encvclicam epistolam ad omnesis suae ditionis Episcopos dedit de diversis Eccleis si asticis rebus, tum ut ipsi quae de iis sentirent ,, eXponerent , tum Di deinceps eaedem in cuiusque se Dioeceseos Synodis expenderentur, ac de iis id se quod optimum esset, decerneretur. UeStrum eSt, is Venerabiles Patres , tanta pietate Principis sollici-- tudini Consiliisque respondere. Haec igitur aurea ,, legetur Epistola , eamque vos in omnibus, quae se per hanc Sanctam Synodum tractanda decernenda- is que sunt, ob oculos semper habebitis. His dictis, et tradita per Promotorem alteri Secretario Encyclica, hic eam e suggestu Clara Voce, ut intelligi posset ab omnibus , legit ; eaque Veselecta haec adiunxit: Si quis Patrum ea, quae modo proposita suut, per se legere, vel eo rundem exemplum exscribere volet, Promotorem adire poterit . Tum D. Canonicus Ioseph Talini unus eorum,

qui audieadis absentium excusationibus praefecti fuerant ,

84쪽

rant, Praesidi retulit, quinam superiori die Synodo non interfuerant , tum quinam legitimis de causis alios elegerant, qui ipsorum vices gererent, quinam denique postulabant, ut sibi ad Synodum liceret

accedere, atque ait.

EX acceptis mandatis mei est ossicii certiorem te facere, Praesul. Illustriss. ac Reverendiss., Synodo non interfuisse hosce R. R. Parochos .is Doct. Thomam Giusti S. Samatoris Parm

si Doct. Augustinum Barbi Sambucae Pleianum. si Antonium Melchiorem Lenzi Artimini Ple

si Aloysium Bicci Plebautim S. Amani. si Iosephum Torracchi Priorem Albiani. . 4. Bartholomaeum Placenti S. si trici in Veraio. Priorem . se Iustum Bettini Parochum loci qui dicitur Planis di Toro . eis Carolum Bucci Parochum Baetii. se Ioannem Antonium Tarum Parochum Campilii. si Petrum Bald acci Parochum Paterni. si Michaelem Giuliani Poerochum Poli avi. se Laurentium Donnini Vitolmi Parochum. - Leonem Magret Parochum S. Mariae a S. si Malo. si Legitimis de causis non interfuerunt etiam , ἡ ed alios in sui locum delegarunt .se Rev. Canonicus Eques Petrus Scarlantoni P . rochus S. Liberatae delegavit Sacerdotem Philip. se pum Querci . ,- Rev. Franciscus Laggerin I Phbanus Quarratae ,, Doct. Iosephum Maiani Priorem S. Ioamiis se Rev. Dominicus Fanoi Puehi Plebanus Saceris dotem Marcellum Piermei is Reri

85쪽

is Rev. Μarcus Notari Plebanus Popilii Sacem dotem Ioannem Baptistam Notari .is ReU. Ioannes Petrus Mastripieri Prior Gelgi Sacerdotem Paulum Thirion. se Rev. Thomas Blanchi Prior Gabbiani P. Ba tholomaeum Barioli Minor. Obsem. is Rev. Bartholomaeus Bruscoli Prior Caralis Pratensis Doct. Iosephum Pagni Alali Plebamum is Rev. Ioannes Ballerini Mani Parochus Doct. Rainerium Μeucci Hebanum Tiazarae. is Rev. Matthaeus Μagetei Collis Parochus Doct. Thomam Giusti S. Ses toris Parachum qui non interfuit.,, Rev. Ioannes Μori Parochus loci qui diciti rcalamecca sacerdotem Moysium inri. si Rev. Ioannes Magnini Pracchiae Parochus

eundem sacerdotem.

si Accedendi vero ad Synodum postularunt facultatem qui sequuntur. is Iacobus Franceschi. A Doct. Iosephus Busoni. se Bartholomaeus Blanchi . se Marcellus Piermei. is Matthaeuς Petrucci .

is Angelus Bongi ovanni . si Ioachim Gherardi.

si Bartholomaeus Tron l. se Ioannes Gualbertus Pagnini. se Ioannes Andreas Farinati. A P. Bartholomaeus Barioli Minor. Obserae.

ἡ Ρ. Ludovicus Sammicheli Ord. Serv. is P. Antonius Barioli Min. Coo.ri P. Iosephus Binelli Augustin. is Quid, Reverendiss. Pater, de his omnibus si tuendum existimas is 3 Respondit Episcopus.

86쪽

SESSIO II. 79

A Si venerabilibus Patribus placet, Delegati, et

is Postulantes Sacerdotes admittuntor . Quod vero is ad alios spectat, moneantur, ut eXponant, Cur Syno-- do non interfuerint, ut re perspecta, antequam diis mittatur Synodus , ea decerni possint quae suntis Canonibus consentanea . Hoc accepto responso excusationibus audiendis Praefectus, Praeside, et Legato Regio salutatis, ad suum locum rediit. Mox peracta Sessione et cum aliis duobus Collegis communicata re, quamPrimum literas ad absentes mittendas curavit.

Deinde dato per Synodi Praesidem concionis

dimittendae signo, secretarius, primae Sessionis se Vato more , proximam Sessionem indixit hac sermu-Ia , quae consueto loco amxa est. is Illustriss. ac Reverendiss. noster in Christo

si Pater Scipio de Ricciis Pistoriensis et Pratensisse Episcopus huius Sanctae Synodi Praeses statuitis futuram Sessionem mane hora octava proκima o quarta Feria die eto. Septembris habendam. HONis tamur itaque Singulos, ut conveniant non modo se propositas res in eadem Sessione decernendi cauisis Sa. Sed ea etiam pertractandi, quae generatim adis Sacramenta, tum ad Baptismum, Confirmationem, si et Eucharistiam pertinent.

Episcopus deinde benedictionem de more impertivit, et, uti in Sessione I., dimissa Concio est.

87쪽

alustrissime ac Reverendissime Domiuoc um Μagnus noster Etruriae Dux illud imprimis , ac praecipue curandum sibi esse intelligat, ut a sanctissimae nostrae Religionis cultu omnes tum consuetudines , tum opiniones a sincera pietate atque a Veritate alie ae , eaque removeantur impedimenta , quae in causa sunt, ut eadem Religio in aureum illum pristinae simplicitatis, perfectionis, aC splendoris statum restitui nequeat . nihil praeterea illi magis cordi sit, quam maximum illud , ac sibi necessario perficiendum munus exequi . ut nempe Populus vera Religionis ossicia ex purissimis eiusdem hausta fontibus edoceatur ; ut Ecclesiae ministri , omnisque Clerus in suo sanctissimo gravissimoque obeundo munere maiori in dies veneratione dignos, ac populo utiliores Se praebeant quod sane aliter . atque honestae vitae ratione, prudentia, doctrina . atque optima eorum, quibus praesunt, institutione obtineri nequit : haec secum animo diu atque attente reputans diversa agitavit, suaque manu Comscrip-

88쪽

scripsit consilia de iis praesertim rebus , quae ei V1sae.sunt necessario perficiendae, ut ad Optatissimum liunc finem perveniri posset , et quaecumque religionem Spectant, reddantur quam maXime Consonatum sacris Canonibus , tum veteri Ecclesiae disciplinae , quae in maxima Veneratione , atque honore esse debet apud omnes, et a qua Postremis inscetemporibus. maximo eiusdem Ecclesiae detrimento nimis longe recessum est propter innumerabilia , quae Mel ambitio , vel lucri cupiditas, vel aliud quodvis humanae prudentiae commentum inveXit, a doctrina moribusque maiorum penitus abhorrentia a

Quam Sane gravissimam rem , omni lue studio tractandam etsi I Iagnus Dux nullo non tempore habuerit ob oculos, eoque Omnia eius animi vota , cogitationesque praecipue Spectarent; plurimis tamen aliis distractus regni curis, metuque deterri. tus , ne in re tam graVi aliquid, etsi optima mente animoque , Vel suaderet , Vel imperaret, quod Ecclesiae menti ac legibus aliquo pacto ad Uersaretur , aut a malevolis hominibus nimiumque suae utilitati

servientibus in peiorem partem trahi posset, ita ut rudi ignaroque populo intempestiva praeberetur offensionis occasio , maiusque remedio adhibendo

malum excitaretur , a tanto Suscipiendo opere ab stinuit .

His itaque animadversis, nihil de huiusmodi rebus decernere voluit, nisi prius suorum consiliorum utilitas .ad salutem et aediscationem populi, eorumque cum Ecclesiae disciplina, sacrisque sanctionibus convenientia sibi certo constaret. Et cum plurimum intersit, ut in tanti momenti rebuς, in iis praesertim , quae religionem spectant, iidem ad edocendum populum tractentur libri , eadem in toto

89쪽

regno atque in singulis dioecesibus vigeat studiorum ratio , Sua haec de rebus Ecclesiasticis animo iam Concepta consilia universis Etruriae Episcopis aperire statuit , quemadmodum per hasce uno eodemque exemplo conscriptas , ac datas omnibus literas aperit, ut ipsi eo , quo flagrant, verae religionis, recti ordinis, disciplinae Ecclesiasticae , s niorisque doctrinae studio suis et consiliis, et sententiis adiuvare possint , quo eadem facilius perfi

ciantUr .

Omnes itaque sibi consulendos decrevit Etruriae Episcopos . ad qubs hac ipsa die collectas a se

propositione ς mittit in cuiuslibet postea dioeceseos convocanda Synodo, ut diligenter excutiantur , a de iis decernatur, exhibendas; ea vero in his propositionibus continentur, quae Μagno Duci de huiu modi rebus statuenda videntur, nude ac simpli Citer , ut Illiuς sese menti obtulerunt, eXposita . Cum enim sapientissimo suorum Episcoporum iudicio eas

vellet subiicere, nihil pleniori explicatione , nihil

testimoniis, auctoritatibusque opus esse Censuit, ut

ostenderetur, quam Ss. Patrum doctrinae, Ecclesiae dogmatibus, sacris Canonibus, ac Tridentini Comcilii decretis apprime Congruant. Has itaque propositiones tat attente , tuoque eommodo expendas, REGIA CELSITUDO cupit, quas moX e Xacto seX mensium spatio, pridie nimirum Kal. Aug. reddes, eidem REGIAE CELSITUDINI rescribens , tuamque de qualibet re proposita sententiam libere, et confidenter exponens , nullius rei habita ratione, sed unice commissarum tibi ovium sala tem . ac disciplinae Ecclesiasticae sanaeque doctri

Nae restitutionem spectans : omnemque proponendi

adiiciendique , quidquid tibi expedire magis videbi

tur, eaque notandi, quae vel reiicienda penitus Vel

90쪽

vel ne executioni mandentur , prudentia postulat , dari tibi facultatem existimes. Ego interim observantiae plenum erga te me esse profiteor, tuique, Illustrissime ac Reverendissime Praesul, Florentiae 7. ΚaI. Febr. III 6. Pistoriensi, et Pratensi Episcopo . Obsequentissimum, atque addictissimum Servum, UINcENTIUS DE ALBERTIS .

SEARCH

MENU NAVIGATION