Acta et decreta synodi dioecesanae Pistoriensis an. 1786. Pars 1. 2. Pars 1. complectens acta et decreta. 1

발행: 1789년

분량: 365페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

Quod demum ad Beneficia , quae per eon umsum , Ut aiunt, conseruntur, nec non ad universas

Parochiales Ecclesias , etiam privati iuris patronatus spectat, non solum Dioecesani, sed ex regiis mandatis , quae rata manere debent, etiam subditi extigenda conditio est .

XVIII. Cum vi eorum , quaei superius Articulo M. de simplicibus Beneficiis proposita sunt, m gna ex parte Beneficiorum fructibua carituri sint Cle. rici, quamdiu ad Sacerdotii gradum non pervenerint,

nec ipsis fuerit convenienter proUisum, necesse so ret , ut Episcopi pro suae quisque Dioeceseos ne cessitate Ecclesiasticas instituerent Academias . e peditiorem eas instituendi modum proponerent, H denaque pares compluribus ale dis gratuito Clericis opes attribuerent; ut nemini eorum, qui optimum m vera vocatione ingenium , morumque integrit tem coniungentes perutilem Ecclesiae operam praestare aliquando possunt , ad Ecclesiastica munera viam inopia praecluderet . Institutis hoc pacto, quot satis esse possint , Academiis , considerandum superest , an decerner

oporteat, ut nullus deinceps ad Ecclesias Parochi les etiam privati iuris patronatus petendas possit ac cedere . nisi in iisdem Academiis sublimiores sciemtias didicerit, atque in Parochialibus ministeriis sese aliquandiu exercuerit. - XIX. Episcoporum etiam erit expendere, an ire deleto aliquo Coenobio constitui possit locus, quo Parochi omnes, Coadiutoresque Partim hoc, partim alio tempore spiritualibus exercitationibus vacaturi Sese debeant quotannis recipere. XX. Quisquis consecratur Saterdos , in omnibus Sacerdotio inhaerentibus ossiciis populo , atque Ecclesiae inserviendi munus in se recipit. Cum V

102쪽

ro Sacerdotis sit, non rem Divinam tantum conicere , Sed tum concionibus , tum Sacramentorum Ecclesiae dispensationi, Christianoque populo ministrare , aegrotis adeSse , atque ita Parochis opem ferre; tum quinam ad haec Omnia exercenda munera pro cuiusque,viribus, ac facultate alacres , atque eX-

pediti emci queant, videtur omni studio inquirendum. XXI. Singuli Sacerdotes, qui residentiale Bonem cium obtinent, Ecclesiae illi, in qua Beneficium, constitiatum est, addicti esse deberent; simplices vero Pre hyteri Ecclesiae Parochiali, in qua Versantur, subiectique Parocho Missam, cum populo Commodum est, atque hora a Parocho ipso constituta celebrare; Confessiones, si ii sint, quibus huiusmodi facultas detur, audire ; infirmis, postulante Parocho, adesSeς Parochiali Missae, vespertinis horis, aliisque sacris rebus Ecelesiastico induti habitu interesse. Parochi autem erit singulis sex mensibus, quomodo illi se gerant, suisque fungantur ossiciis, ad Episcopum referre. XUL Pravae etiam consuetudini Occurrendum esse videtur, qua nimium auctus est illarum sacrarum aedium numerus, quae ut plurimum inornatae, atque indecorae tam in ruralibus, quam in urbanis privat .Tum domibus existunt, quaeque a Parochiali Ecclesia nulla legitima causa familias aUertunt.

XXIII. Ea igitur, quae Uratoria dicuntur , et quaevis alia privata Sacella in domibus praesertim orbanis posita, nullo personarum discrimine, privi- Iegio quolibet, diplomate , aut facultate nihil o,

stantibus , tollenda prorsus essent; ut plurimum enim in Civitate , atque in eorum domibus sunt, qui Ecclesiam quovis anni tempore adire commode possunt . Ex ruralibus vero Ecclesiis, atque aediculis non Parochialibus eae solum relinquendae videntur,

103쪽

ς6 SESSIO II.

ipsius Paroeciae usu esse possunt, modo Semper C noxiae sint Parocho'. Villarum vero Sacella, quae tantum earum Dominis , atque incolis villae inserviunt , tamquam privata habeantur ; ac tum solum iratis Alissam celebrare liceat, cum Domini rusticantur ; nullae tamen agantur iunctiones, nisi quas permiserit Parochus, cuius etiam erit providere , Ut ea, qua par est , dignitate fiant, et munda sit , divinoque digna cultu sacra supelleX. Praecipiendum d nique foret, ut in solem moribus festis clausa omni

no manerent.

XXIV. Illud quoque expedire videtur, ut Epi- copi ex tetris Sacerdotibus milius Ecclesiae ministerio in sua Dioecesi addictis celebrandi facul atem, nisi per paucos dies, omni adhibita hautione ac diligentia, non Concederent; perspeCtaque longioris ipsorum morae neceSSitate , una tantum Ecclesia huitismodi sacultatem circumscriberent, horam constituerent . Parochi voluntati eos prorsus subiicerent, donec melius probentur, et innotesCant.

XXV. Omni quidem studio curandum eSt, ut constituti iam diu ab Ecclσsia de Clericorum hone. state canones accuratissime observentur. Cogendiataque sunt, ut Eccle,iasticum semper habitum g Tant , et in ci Vitate , nonnisi talari veste induti, in publicum prodeant. Velandum insuper, ne profanis quibusque spectaculis , intersint neve ad theatra, aliaque publica loca adeant, quo confluere multitudo solet; ne ad illa veniant diversoria, in quibus varia veneunt potionum genera , Vulgo ab Italis C e muncupata, aut ubi glo lis eburneis praelonga hasta dignea solerter impulsis luditur, qui ludus apud nos silli do dicitur; ne ad venalium rerum fora , aut nundinas accedant, ne venationes , ludosve exerceant; ne procuratoris , rebus famili

104쪽

rmus praefecti , exactoris , sollicitatoris , aliisque Laicorum propriis fungantur muneribus ; ne ullam rerum administrationem suscipiant, quae ad rationes reddendas eos adigat s ne demum aliis Ecclesiastica persona indignis ministeriis implicent sese. Liceae vero eis erudiendae iuventuti, aliisque publicum bonum spectantibus ossiciis vacare UI. Cum unus praesit cuilibet Dioecesis piscopus, ac nihil aliud Canonici sint, quam ea Cleri pars, cum qua simul oli in vi Vebat, cuius utebatur consiliis, quae illi in sacris iunctionibus ade rat , operae Pretium esse videtur , ut una sit in qualibet Dioecesi Cathedralis Ecclesia , atque adeo Collegiatae omnes, earumque dignitates, et Canoni- Catus tollantur, pro quibus constituatur in iisdem Parochus solo Parochi titulo insignitus qui sane titulus divinitus institutus aliis omnibus praestat , a fovendum 'hominum ambitionem deinceps excogitatis atque is praeterea Sacerdotum numerus, quem Ecclesiae , ac populi ministerium Postulat, solo C, pellani , aut Coadiutoris nomine : atque ita ad populi commoditatem , atque usum in totidem animarum curam habentes Capellas Canonica lup conve tantur , imminuta etiam in Cathedralibus, et Colle giatis Ecclesiis nimis ingenti Canonicorum, aliorumve ministrorum multitudine . XXVII. Certa quaedam ab Episcopis statuenda videtur lex in festis, in Sacramenti, Ut aiunt, exispositionibus, piisque quadraginta horarum, aut novendialibus exercitationibus ab omnibus servanda Ecclesiis , ita ut nihil desit, quod deceat; immodici apparatus absint. Atque in decernendis huius ms-dis festis, expositionibus , ac novendialibus sacris ,

quae solum Celebrare fas esset, ea potissimum retineantur, quae Pia ac vetus consuetudo iam con-

105쪽

98 SESSIO II

firmavit. Praecipiendum foret, ne Dominicis , a solemnioribus diebus ulla in honorem Sanctorum

celebrentur festa. Templi parietum ornatus , nimiaticum copia , theatricus ille , atque operosus tam

vocum, quam musicorum instrumentorum concentus intercidendus omnino esset, organo tantum eXcepto , ac sobria illa modulatione pronunciationi viciniore , quam Cantui. Regiae autem potestatis, et curae erit profana illa abolere spectacula, quae in vicinia templorum sacris solemnibusque diebus edi hactenus consueverunt. Praescribendum etiam, ut sacra Omnia, solemniora festa, expositiones diurno tempore, et ante primas noctis tenebras absolvantur; ne inverecunde ac luxuriose ornatis faeminis pateat aditus in templum ; ut ipsae secretum a viris locum in eo

teneant i quod ut fiat, sodalitiorum famuli , atque aeditui diligenter curasuntl; ne cui pauperum stipem

in Ecclesia quaeritare liceat, sed pauperum curatores, qui vulgo apud nos dicuntur se Buon-uomini ad templi fores erogata pro pauperibus subsidia accipiant; ne plures simul celebrentur Missae , sed hae in statas horas ad maiorem populi commodit tem distribuantur; ne Μissae Parochialis, aut sacrae concionis tempore aliud celebretur in templo Sacrum ; ut demum celebrandi horam subiectis sibi Sacerdotibus praescribat Parochus . XXVIII. De omnibus suae Dioeceseos Ecclesiarum Reliquiis cognoscendum esset accurate Episcopis ; atque illae tollendae, de quarum veritate aliqua Suspicio est, ac ne in Sacris quidem monialium, vel Regularium aedibus eas eXponendi concedenda umquam facultas . Tabulae etiam , atque emgies sedulo inspiciendae, atque ex his quae duplicia Sunt, et quae minus decent, removenda e conspectu; praecipiendumque est, ut Omnium oculis pateant semper caetera, qui

106쪽

bus haetenus impenetrabili aliquo adyto, aut velamen. to maiorem venerationem , cultumque conciliari falso creditum est. In principe etiam templi ara , in qua sanctissimum servatur Christi Corpus, ablata quavis tabula Sanctorum imagines referente , Crux tantum esset relinquenda. Illud etiam videtur decere maxime , ut dignae maiori veneratione Reliquiae sub ipsorum altarium mensa conditae asserventur, omnesque tum imagines , tum Reliquiae, quarum custodia penes magistratum est, tradantur Episcopis . XXIX. De piacularibus mortuorum Sacris , AC de Sanctorum communionis effectibus melius erudiendus esset populus , atque ad utiliores, et magis rationi consonas pietatis exercitationes adducendus.

Inquirendum igitur, an expediat, in qualibet Parochiali, ac Regularium. Ecclesia propriam Missam , atque ossicium pro omnibus vita iunctis Fidelibus

singulis mensibus solemniter celebrare, atque omnia pro aliquibus tantum defunctis funera, aut Annive saria prohibere , concessa tamen cui Vis venia , Ut, quotquot vult , privatas Μissas celebrandas cu

ret .

XXX. Suas etiam ulterius Magno Duce Nostro provehente curaS , Ut tum conferendis in Ecclesiasticum Patrimonium proventibus, tum a suis Patronis provideatur commode Parochis , Regiae voluntati in re tam gravi Obsequentes Episcopi , quantum in ipsis est, deberent omni studio contendere , ut in singulis Paroeciis sum ciens adsit populo inserviendi gratia Coadiutorum , sive Capellanorum numeruS , quibus victui necessaria ita suppetant, Ut neque a populum confugere , neque levia quaedam festa, a

que alia Religionis ossicia inducere, aut iam inducta Persequi ac fovere , vel sui imminuere aliter co-G a San-

107쪽

gantur ossicii dignitatem. Aequissima etiam aptissImaque, Pro templorum, sive uti nunc exstant, sive uti

Comparatis, Vel comparandis pecuniis amplificari po Sunt , magnitudine , instituenda esset per singulas Paroecias populi distributio. XXXI. Si persuasum habeant Episcopi divinoe dicata cultui bona ad eos praecipue pertinere, quo rum ossicium est vera Religionis praecepta populo

tradere, atque administrare Sacramenta , in sua Dioecesi facile invenient , quomodo Parochorum neceSSitati occurrant, eosque habeant suis gravissimis exequendis muneribus quam maxime idoneos XXXII. Praeter morum integritatem, Sanamque doctrinam postulatur a Parocho , Ut Summa prudentia sit praeditus , hominum mores atque ingenia Usu apprime edoctus, lucri minime Cupidus, sincera erga omnes caritate flagrans . Ut vero sese utilem Praebere possit, omnium eNistimationem, bene olentiamque sibi conciliet L necesse est ι nullis se negotiis secularibus implicet; praecipuum in neminem studium Prae se ferat; coetus omnes , familiaresque consuetudines Parochianorum praesertim Vitet, sui Sque per aCCuratam et assiduam in eorum mores inquisitionem cognoscendis ovibus intendat animum. Licet vero in domesticas cuiusvis familiae reu, quantum fieti potest, ultro se inferre minime debeat, rogatus t

men ad exortas componendas Controversias quovis tempore promptus a Cedat.

XXXIII. Optimus quidem Parochus plurima

antevertit vitia , Crimina , atque incommoda , quibus nisi mature occurratur, graUiora ex iis, ac nul- Io curanda remedio mala proficiscuntur Ab omni negotiatione, ac lucri cupiditate alienus de sui in-Stitutione populi unice debet esse sollicitus, et numquam festis praesertim diebus ab eo discedere ad aliis

108쪽

alias solemnitates, ad Uillas, aut alio profecturus. Illud in primis illi cordi esse debet, ut populum ,

ac praecipue adolescentes, puerosque rectae Saniorisque ethices praeceptis imbuat ; in pristinam concordiam familias propinquosque reducat ; iniurias ac dissidia suis praevertat monitis; a superstitiosis religionibus . si quibus forte imbutus fuerit, popu-

um revocans, quae vera sit Deum colendi ratio , demonstret ; nullum , nisi satis instructum optimeque comparatum ad Sacramenta suscipienda admittat; nuptias non benedicat, nisi iungendi connubio Religionis , et novi, quem amplectuntur, status ossicia hene noverint; aegrotis demum , et morti proximis

adsit ingenti charitate et diligentia. XXXIV. Illi etiam conventus statutis temporia hus habendi sunt Parochis, in quibus propositae de

moribus solvantur quaestiones; iisque interesse deberent non solum rarochi, Condiutores , ac simplices Sacerdotes illius Ecclesiae, in via habentur , sed omnes etiam aliarum totius regionis, quam Pleb, tum voCant, Ecclesiarum Sacerdotes . Ipsarum vero quaestionum solutiones, quo iussum fuerit tempore,

ad Episcopos transmittendae forent, et quotannis , ubi probatae fuerint, typis mandandae . XXXV. Instauranda quoque lex foret vetans Parochis , praesertim ruralibus, ne diebus festis integre vi praecepti servandis a sua Ecclesia recedant, nulla admissa ac probata excusatione, aut praeteX- tu ad alias migrandi Ecclesias , ut vel festis solemnibus, vel statis quibusdam conventibus, vel funeribus, aut Ossiciis intersint. XXXVI. Cum ea sit Magni Ducis mens , ut Parochialibus Ecclesiis omnia, quae per Abbatias . Canonicatus, aut Beneficia in iisdem Ecclesiis constituta ablata fuerant , bona restituantur, gratum illi

109쪽

ior SESSIO II.

se facturos pro certo habeant Episcopi , si eidem

in hoc, quantum in ipsis est, gerentes morem Canonicatus, et quae ipsi conferunt, beneficia aut penitus substulerint , vel ad commodiorem Parochis praebendum victum, meliusque Paroeciarum ministerio consulendum iisdem utantur. Ubi vero satis erit provisum Parochis, vetandum omnino esset, ne decimas, neve alia ossicii iure sibi hactenus debita, vel forte obvenientia emolumenta percipiant, quibus rebus ut Plurimum graves et invisi fiunt, ac multum de eorum ministerii dignitate, atque excelIentia detrahitur . XXXVII. Optandum foret, ut templorum, Sacrarumque functionum decor Episcopis maxime comdi esset, atque inanis illa eXimeretur Pompa, qua ne Csanctiores illae fiunt, nec populi pietas augetur. In omnibus ergo ruralibus Templis una tantum relii

quenda esset ara , in qua sola Christi Dei Cruciam κi efiigies, vel ad summum Divi illius , cuius nomine templum inscribitur, aut forsan sS. Virginis Mariae imago sit ; modo levis illa, ac nihil , nisi

superstitionem redolens, omnes huiusmodi sive pictas sive sculptas imagines velandi consuetudo tollatur. Omnes etiam a templis removendae forent votivae

tabulae, atque alia sim ilia accepti alicuius beneficii, aut

patrati miraculi monumenta ; tum vero maxime signa

atque imagines, quibus turpitudo aliqua inesse videatur. Studio item in templorum decus, ac religionem incensi mandata illa curare deberent Episcopi diligenter servanda , quae sacrae Concionis, aut Sacramenti expositionum, aut alterius rei causa Stipem quaerere in templis omnino vetant, exceptis pauperibus,

pro quibus ad templi fores oblata ultro a Fidelibus subsidia accipere licebit. Cum vero Christi Corpus publice proponi lux Ad

110쪽

adorandum , aut pium peragitur quadraginta hora

rum opus, vel annuus Sancti Sepulcri ritus celebratur , praecipiendum esset, ut nec plures, quam Viginti quatuor, nec pauciores, quam sexdeclin, haud Plures Vero, quam duodecim in aliis festis cereae faces ardeant, sumptuosa quavis semper sublata aulaeorum pompa , musica , carminum dispensatione , ignitorumque tormentorum strepitu, aliisque huius

generis rebus.

XXXVIII. Decernenda quoque essent ab Episcopis festa, veluti Sacramenti expositiones, precesque novendiales, quas Novenas dicunt, unice in qualibet Ecclesia celebrandae. Quoties vero Sacramenti erapositio fit , antequam eodem benedicatur populo . Drevis ad eum de aliqua re morali esset habenda concio . Cavendum tamen, ne quod festum , aut novendiale sacrum Parochiales functiones, Cateche- sim, Evangelii explicationem diebus festis ex toto vi praecepti servandis impediat . Id ne contingat, extraordinaria huiusmodi festa ,

ac novendialia sacra veteri Ecclesiae usu minime Probata, praesertim vero. in alicuius Sancti honorem recens instituta, quantum fieri potest, minuenda e Seni ; eorum namque causa a sanctioribus pietatis Operibus graviorique cultu, quem nostra religio postulat , avocatur Populus . Qui cultus ut sancte religioseque SerVetUr, re-

Cognoscendae ab Episcopis essent, quae publicae Venerationi exponuntur, Sanctorum Reliquiae, subi tis iis, de quarum veritate non satis con Stat .

Exceptis vero supplicationibus , quae in festo Corporis Christi , atque in Rogationibus extra templum ; intra vero templum in Dominica Palmarum , ad Sacrum Christi Sepulcrum , atque in festo Purificationis ex veteri piaque consuetudine fiunt , G 4 cae-

SEARCH

MENU NAVIGATION