장음표시 사용
31쪽
ra E p I s T O L AEgentissimus. Ego per hyemem nequa quam hic mansissem, nisi spes videndite, aut saltem per literas ex propinquo colloquendi, me detinuisset. Ago maximos gratias Dia. Conisbaeo quod mi hi. vestrorum hominum benevolentiam honciliet, praedicando mea erga ipsum ossicia , quae nulla extiterunt.
Vellem me in ejus gratiam aliquid facere poste dignum ista humanitate.
Saluta eum obsecro meo nomine, ac etiam D n. Brulchellum cui me eo nomine plurimum debere existimo , quod te istuc incolumem perduxerit. De pecunia, quae v estro hospiti bis ei numerata, consulo ut ita agatis. Scribat Dia. Conisbarus literas ad vestrum hospitem, in quibus totam rem ut est gesta explicet, & eas curet converti in linguam Germanicam. i Si aliquid habet frontis, id rependet quod a vobis' inique exegit. Ego quia hanc rem non intelligo, quam nec in literis tuis satis explicas, 'luderem operam si de ea cum ipso agerem: expectabo itaque vestras literas. Peto a te ne ineptas lituras
quas ad te soleo scribere , cuiquam ostendas. Scribo absque delectu quicquid mihi suggerit animus variis. mO
32쪽
dis affectus, & milii satis est si id apud
te consequar, ut credas nihil esse mihi charius te. Rogo ut mihi perscribas judicium tuum de iis ad quos tibi literas dedi. Bene vale: Vienna. 4. die Dς-
IN plioribus tuis literis scripssti te
nullam ad me scribendi occasionem praetermissurum Id si seceris, praestabis mihi ossicium longe gratissimum,
nam ex nulla re jam majorem voluptatem capio quam ex tuis literis. At in a teris tuis literis accusas meum de te judicium , & miraris me dubitare de tua constantia in observandis promissis. Quae promittutur amicis eo modo 'uo promisisti te ad nos reversuru, pollunt salvo jure amicitiae non praestarissi quae causa interveniat ob quam non sit commodum capraestare. Itaque si mutares consilium, non propterea esses accusandus inconstantiae. Ideo autem scripsi me existimare te mutaturum senteurtiam , quia rex citius inaugurabitur quam credideram, & hybernae tempestates te sorte; deterrebunt. Peto autem ne indulgeas suspicionibu
33쪽
EPIs TOLAE credas spem & opinionem quam de tua virtute concepi, posse labefactari: nam ita alte radices egit in animo meo , ut concuti non possit, nedum inde evelli.
Si quid non satis caute scripsi , rogo ueid asscribas animi mei perturbationi. quae sane fuit maxima antequam scirem te istuc incolumem pervenisse. Scripsi in alteris meis literis Imperatorem & regem Hungariae invitari ad inaugurationem Poloni ,& hic esse juvenem Polonum eam ob causam missum: quem cum audirem valere ingenio, dedi operam ut ipsi innotescerem. Innotui facile, ac etiam factus sum familiaris, & ut spero) amicitiam cum ipse contraxi. QAod quidem eo cupidius feci, quia & ingenii elegantia, &morum suavitate, ac etiam dignitate formae tibi non absimilis videretur, nec est multis annis te major. Dedit operam literis in Italia , . & praecipue delectatur historiarum lectione, & praest tim earum quae res vicinas nostris temporibus vererunt. i Splendida familia ortum esse indicant cultus corporis, &mumerus ministrorum. Q gorsum haec Dicam. Feci apud ipsum tui mentionem, tuos mores & tuos natales ipsi
34쪽
descripsi, & dixi me adhuc sperare te
ad inaugurationem regis Venturum Cracoviam, & petii ab eone in te gravaretur ea officia conferre, quae tuae virtuti debentur. Statim exat sit tui
amore α dixit mihi: Si potueris ei persuadere, ut ad me divertat , dabo operam ut nec ipsum, nec te ejus rei poeniteat. Vides paratum tibi esse hospitium,&offerri occasionem innotescendi multis praestantibus viris , α lut speroin contrahendi amicitiam cum aliquibus. Conjicio ex tuis literis Venetiae urbis ornamenta non respondisse tuae expectationi. Nihil tamen Eabet Italia cum iis conserendum: quare si
ea fastidis, reliqua tibi sordebunt. Sed miraberis hominum ingenia & prudentiam : Sunt sane homines acuti Mingeniosi, sed tamen sunt inter ipses plurimi, qui plus habeant in frontequam in recessu, & plerunque nimia ostentatione suam sapientiam corrumpunt, ac fiunt putidi. Etiamsi nostri Germani sint ingenio.minus.versatili, gravitate judicii &rte non murutum ipsis cedunt. Verum cum tot annos abfuerim ab Italia, non esh meum
serre de iis rebus judicium, sed tuum audiam
35쪽
1ς E P I s i. o L AEaudiam ubi ad nos redieris. Quae de rebus publicis habebo , deinceps tibi significabo , ut interdum habeas materiam scribendi ad Illustrem tuum parentem. & colloquendi cum amicis: sed vide ne cuiquam meas literas odistendas. Ajunt Moschum irrumpere in Lithuaniam cum sexaginta millibus armatorum, j mque esse ad oppidum Polotetho', quod ante undecim annos Lithuanis eripuit. Misit & lias copias in Liv inimi , sed iis , nequaquam numero pares. Non deerit novo regi materia ad exercendam suam virtutem:
quamvis sane Moscus inique agat: nam ante paucos menses sunt faetae unius anni induciς inter ipsum&Polonos: sed qua constantia observet pacta, vestri negociatores sunt cepius experti. Imp. sperat se impetraturum a Turcis induciarum prorogationem, immo sunt qui dicant ipsum jam impetrasse. Nondum de rebus omnibus transactum est inter T urcas & Venetos. Sunt qui scribant T urcas velle Veneti; quaedam oppida cxtorquere. . Certum est inter ipses adhuc de regundis finibus disceptari, &Τ urcas agere insolenter. Hispanus videtur facere quiddam indignum sua
36쪽
majestate, & quod minime respondet illis magnis spebus quas concepisse via sus est de occupanda Constantinopo-Ii quo jam misit Iegatum qui pacem
aut inducias a Turcico Imp. petat, a Bassis vero pecunia redimat. Sed hanc rem dissiciliorem reddet successus Ioannis ab Austria in Aphrica , alias
Turcarum laederetur existimatio. Hic videmur deinceps velle minus assentari Pont. Rom. quam antea. Ordines
Austilaci jam hic convenerunt. Qui inter ipsos puriorem religionem profitentur, petituri sunt ab Imp. ut ipsis templum in hac urbe concedat ad sua sacra peragenda, & sperant se id ab eo
impetraturos ., Ajunt etiam eum constituisse pellere hinc omnes monachos Italos. Relinquentur igitur Vacua monasteria: nam ne unum quidem monachum Germanum in hac urbe esse tdicunt: Iesiuitae enim putant se gravi linjuria assici si tali nomine compellai tur. Poloniae rex tandem a suis est
avulsus, & ut existimo , ante quinque aut sex dies trajecit Rhenum :. discessit enim Nanceio a. . die superioris mensis.Nostra misera Gallia ruit alto a culmines vos vero estis nossiae insaniae otiosi
37쪽
otiosi spectatores, & ex nostra ac BeI- garum, Vel potius Hispanorum stultitia facitis quaestum. Albanus non valde triumphans tandem deserit Belgium. Credo quod nihil pejus eum habet quam quod aliqui supersint ejus
saevitiae. Successor ejus simulat magnam animi moderationem. Edidie jam pulchrum specimen suae sapientiae: nam inscripsit signis militaribus, Debellare superbos, parturient montes. Texuit sua retia crassiore filo, & propterea paucas aves iis involvet. Promittit impunitatem iis qui se ipsi crucifigendos tradent. Oransii res non sunt malo loco, nam tanti iaciunt eum Hollandi&Zelandi, ut suam salutem in ejus incolumitate consistere credant, & propterea non permittunt ut se bellicis periculis objiciat : sed volunt ut praesit ipsorum consiliis , &quae sint agenda aliis mandet. Si antimo meo indulgere vellem, nullum ad te scribendi finem facerem. Iterum peto ne cuiquam ostendas meas literas, in quas temere conjicio quicquid mihi in mentem venit , ita ut uni in iis pauca, quae inter se cohaereant, & sorte eadem saepe repeto: nam non memini
38쪽
L A N G V E T I. I 'eorum quae antea ad re scripsi. Bene vale & amicos saluta, & praesertim Illustrem D n. Comitem Hanaviensem si ad ipsem es reversus. Viennae die Brumae IIJ3VI.
DEdisti primo ad me Venetiis lite .
ras humanissime scriptas. In alteris vero quibus ad meas priores respondebas, conquerebaris me tuae constantiae dissidere. Iam vero nihil prorsas scripsisti: ita ut videaris meam in scribendo libertatem velle ulcisti silentio.
Forte ea quae ad te scribo non eo modo accipis quo a me scribuntur. Scripsi me metuere ne splendore ac elegantia rerum Italicarum captus, ac aliis regionum illarum illecebris , Germaniam & Sarmatiam fastidias. Conjicis ex iis verbis.me de te aliter sentire quam debuerim , nec satis fidere tuae constantiae, cum tamen nihil minus cogitaverim , nec aliud quam tecumjocari voluerim, ut solet fieri inter amicos. Scribis me non debere dubitare quin ad conventum Polonicum sis venturus cum id mihi promiseris. Ego
Vero nec urgeo prominum, nec con-
39쪽
1o EPIsaeo LAEsulo ut venias: nam tibi cisti incommodum denuo transgredi Alpes. Dis. suasi quidem tibi iter Italicum, cum viderem appetere hyemem, ante ejus finem sciebam inaugurandum regem Polonicum, quoniam cupiebam te esse illius inaugurationis spectatorem: nam
multa ibi vidisses quae tibi non fuissent
iniucunda cognitu, nec credo te suscepti labolis poenituisset. Si quis cupidus
multa discendi ex me quaereret quaenam ipsi praecipue investiganda cense- rein, responderem ea quae non sperat
se facile ab aliis discere posse. Pauci autem immo fere nullii ex vestris hominibus ita norunt res Polonicas ut te recte de iis edocere possint,si quando cupias eas intelligere. Hujus regis electio easPapud vos celebriores reddet , aut saltem essiciet ut plures de iis in quia ranu quare sorte olim te male habebit, quod tibi majorem earum peritiam non comparaveris. N equaquam etiam p*nituisset te vidisse splendorem aut ς Polonicae qui certe est magnus, & inmoribus illius gentis quaedam non improbasses , & sorte plus humanitatis ibi fuisses expertus quam hic fueris. Pulchrum & dulce est scire ea quae alii
40쪽
ignorant, & jani video navigationes vestrorum hominum pes niare glaciale , aperuisse vobis multa de Moschises Tartaris,ac etiam de Persis, quorum antea eratis prorsus ignari, quae qui valent inter vos ingenio, selent exteris
hominibus narrare cum magna sua de audientium voluptate , ac etiam Vestrae gentis gloria. Pervagatus sum plerasque orbis Christiani provincias, sed nullius itineris mihi est jucundior recordatio , quam illius quod ad extremum Septentrionem suscepi: multa enim, ibi vidi quae nemo in nostris regionibus docere me potuisset, nec etiam credidissem si ex alio audivis
sem. Quamvis hic nihil esset mihi dulcius tua consuetudine , nunquam ta-- men consului ut hic maneres, sed hortabar te ut in Misti iam & Saxoniam proficiscereris,& regis Polonici adveniatum ibi expe clares , ac earum regionum moxes & consuetudines interea observares, &Irum bonis viris amicitiam contraheres. Vides igitur me non spe stasi e mca commoda cum iter Ita licum tibi dissuaderem. Conquestus tum aliquoties te nihil de tua valetu
