Huberti Langueti Epistolæ politicæ et historicæ ad Philippum Sydnæum equitem anglum ..

발행: 1646년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

asscribere meo erga te amori & sollicitudini de te, nec sane me ejus rei poenitet: imo iterum conqueror quod jam ad me nihil scripseris, cum tamen promiseris te non passurum ut quisquam tabellarius istinc ad n0s veniat tuis ad me literis vacuus.1 Pei ii ne temere ea Italiae loca adires, in quibus non esses futurus extra periculum, idque sepius repetii, & omnium maxime exaggeravi. Quis est autem cui non sit gratum amici ossicium, qui ejus causant sollicitus dc metuat, etiamsi non subsit justa causa ejusinodi metus & sollicit dinisὶ Sed vide ne denuo mihi succenseas ob hanc meam libertatem, quam mihi extorquet summus meus er*a te amor, & crede me quidem suspice,

re & magnifacere narulium tuorum

splendorem & reliqua bona quae natura & fortuna in te benigne & liberaliter contulerunt, sed tamen in amicitia respicere tantum ad excellens illud tuum ingenium, studium virtutis , dc in nem probitatem quae in te elucent. Quod si nancise rςr paupere Ium adolescentem qui te moribus &ingenio referret, ego prosecto eum in filium adoptarem , & mearum Ie

42쪽

LΑNGvETI. 23rum haeredem relinquerem , nec mea referre putarem ex qua gente esset natus. Nostrae autem hujus amicitiae uberem fructum me percepisse judicabo, si ante quam morior audivero te auctum dignitate & authoritate, fioserere in patria, ac praemia tua virtute digna esse consequutum. Bene vale, Viennae 18. die Decemb. IIT .

Nonnihil commoverunt melitera: quas ad me secundas dedisti, cuia videreris offensus meis accusationibus, e .quibus potius conjicere debuisti quanto te amore prosequar, & quam sim de tua salute solicitus. Sed id magis perturbavit me, quod altera septimana nihil a te litter rum accepi; janx primum enim mihi redduntur eae quae quinto die hujus mensis a te sunt scriptae: nam verebar ne silentio ulcisci vetiles injuriam qua te affectum putabas: qua poena vix mihi graviorem infligere potuisses. Mi dulcissime fili stamenim libet te eo nomine compellaris nullas hactenus opes magnopere ex petivi, nec dedi operam ut adipiscerer,

praeter amicitiam eorum in quibus itudium

43쪽

Eprs Tot in dium & amorem virtutis vigere animadverti, nec mihi defuit in ea re successus, nam contraxi amicitiam cum non paucis ex qua percipio: vertquam cujus' meum penetravit, quem totum ita occupavit ut solus in eo dominari, &quasi tyrannidem exercere conetur. Ne mireris ergo me commoveri si vel

minima mihi occasio detur suspicandi te aliquid de tua erga me benevolentia remisisse. Si tu nactus esses

gemmam tanti precii ut in ea maximam partem fortunarum tuarum consistere crederes, an non merito metueres ne quis tibi eam intervertereti Pergratum est mihi quod denuo promittas te nullam scribendi occasionem. praetermissurum, & quod praedices tuam in scribendo diligentiam: nam dicis te binas tantum a me literas accepisse, ternas vero ad me dedisse.

Quod si in eo gloriari licet, ego jam

septimo ad te scribo, & hactenus ter- . nas tantum a te literis accepi. Operam tuam recte & utiliter collocabis si te scribendo diligenter exerceas interea dum abes a patria: nam ubi eo redieris,

senetus mihi gratissimos

in tui amor longe altius Ie antea , in animum

44쪽

nequaquam id tibi concedetur. At nisi consequutus fueris facilem inscribendo facultatem, carςbis fere praecipuo fructu tuorum studiorum & laborum,& minus commode poteris colere amicitias cum exteris hominibus contractas : nam cum natura te totum ad humanitatem eiunxerit, existimo te esse ita affectum, ut eas immortales esse cupias. Noster Rex Poloniae tandem

longum vile dixit suis quarto die hujus mensis in oppido Lotharingiae Blamoni: nam mater, frater Alenconius,

Dux Lotharingiae, & alii proceres ipsam eousque deduxerunt. Inde prosu-ctus est Sarburgum, Palatinopolin cis-jus surgentia moenia salutaviti Tabernas, Haganoam, Veissemburg, Landavium , & Spiram. Duodecimo die hujus mensis trajecit Rhenum ad Spiram , & est profectus Heidelbergam ad Electorem Palatinum qui est imbecilliore valetudine. Miserat obviam regi in Blamoni usque filium Christophorum, quem sunt comitati, Senior Comes Hanaviensis, & Ludovicus Nassaviensis. Illustrissimus meus Princeps ut audiol excipiet ipsum magnifice Torgae. Ob eam rem habet

B apud

45쪽

ic E T O L AEapud se Ducem Casi mirum generum sium. Fuissem spectator illius pompae nisi me tui amor detinuisset hic, ubi malo esse ut a te i iteras crebro accipiam , & te videam si forte in Poloniam iveris, &quae potero ossicia tibi praestem. Comitatus Regis Polonici divisus est in tres turmas, quarum primam ducit Mareschalcus Retzius, postremam Nivernensis. In media rex habet secum principem Condarum. Dies decimus septimus proximi mensis dictus erat ejus inaugurationi, quam necessario rejicient in mensem Februarium , cum jam sit impossibile regi

nire Cracoviam ante nnem Ianuarii. Imperator mittet eo legatum Ducem a Te schen ex familia Monster-bergensi, quem puto estis pronepotem Georgii Pogebratii Regis Bohemiae.

Rex autem Hungariae mittet Braunerum tibi notum. Splendida erit legatio: nam puto istos habituros ad quadraginta aut quinquaginta rhedas, Se

magnum numerum equitum: nam i

ta tere nobilitas harum regionum tarn

insigni spectaculo interesse cupit. Rex Hung. & Archidux Ernestus perendie hinc sunt ituri Pragam, ut regni Bo-- hemici

46쪽

hemici conventus peragant: in quibus de regno jam non agetur ut audioὶ sed de conferenda pecunia. Reversuri sunt huc rursus sub initium Februarii: nam sub illud tempus convenient Posonii ordines regni Hungarici. Sub initium

hujus mensis huc scriptum erat ex inferiore Germania , reginam vestram diem suum obiisse: de qua re cum esset incerta, nolui ad te scribere ne te turbarem. Iam vero scriptum est ad me Heidelberga , rumorem illum esse falsum, & Palatinum Electorem nuper ab ea literas accepisse. scribitur jam regem Scottae sublatum esse veneno. quod sane nollem, sed spero fore fati. sum rumorem hunc. Salutat te ossiciose Dominus Volcobius, & petit ut tuae valetudinis rationem habeas. Qiloniam scripseras te non tanditi mansurum Venetiis , videtur nescio

quid metuere. Legatus Gallicus in suis ad ipsim literis ostendit se praeclare de tuo ingenio sentire, & agit ipsi gratias quod ex ipsius literis habuerit occasionem contrahendar tecum amicitiae.

Pulchrum est laudari a laudato viro, ut ait Hector ad parentem: Vide iit' utrique gratias agas & ut aliquo ossi-B L cio

47쪽

18 EPIsTO LAEcio tibi devincias istum Camillum Crucium qui nostras literas procurat, quem peto ut meo nomine salutes, &ci mea ossicia deseras, etiamsi me non noverit: Ego omnes amo qui erga te sunt officios. Saluta Dominum Bru- schetium dc Dominum Conysbarum. Haec scripsi dormituriens. Viennae 2 .

VIII. ACcepi literas quas ad me dedisti

19. die superioris mensis , quae quidem fuerunt mihi pergratae, cum

nihil a te proficisci possit quod mihi non sit gratissimum: sed cx iis conjicio quod fueris suspicatus me subdubitas.

1e de tua constantia in colenda amicitia inter nos contracta. Obsecro tene id in animum inducas: nam scio nihil tale in generosam tuam naturam cadere poste,nec etia jam puto me praebuisse tibi causam mutandi tuum erga me animum. Aliquoties quidem conquestus sum quod ex itinere nihil scripseris. At quimodi querelae a nullis ta-piusus pantur quam ab iis inter quos est summa amicitia, & nihil aliud sunt quam vehementis amoris indicia : nec

. . ' credas

48쪽

L A N G v E T r. 29 credas te posthac ab iis fore immunem: nam erunt tela quibus te feriam,& ulciscar inj uitam quam putabo mihi a te fieri, si de tua in scribendo diligentia aliquid remiseris, vel te in periculum aliquod conjeceris. Ut autem scias quid a me tibi sit expectandum, Volo tibi ferre legem qua soleo amicos placare , si quando adversus me commo- Ventur, aut mihi succensent. Lex est ut mihi liceat tecum libere jocari, temonere, accusare, tecum expostulare,

α quicquid mihi in mentem veniet ad te stribere. Quoniam autem vel ipse aer Patavinus te Iurisconsultum reddidit , scis jure cautum esse, quod quisque juris in alium statuerit ut eodem ipse jure utatur: ego non solum volo subire legem quam tibi fero, sed etiam . quidvis aliud in me tibi permitto,praeterquam me odisse. Ludam interdum tecum ejusinodi literis quales fuerunt

ea quae te commorir unt, ut tibi praebeam occasioneia cerceudi te& scribendi varii generis epistolas,dum meas accusationes refelles, aut me vicissimaccusabis : quod genus exercitii multum in se utilitatis habere creditur. Petis ut tibi significem quomodo stilum

49쪽

Epis TOTAE formare debeas. Reete facies meo judicio , si utrumque volumcn epistolarum Ciceronis diligenter legeris, non selum ob Latini sermonis elegantiam, sed etiam ob res gravissimas, quae in illis epistolis continentur :)nusquam enim melius explicatae sunt causae quaretempub. Romanam in exitium praecipitaverunt. Multi putant esse utilissimum deligere aliquam ex epistolis, &eam vertere in alium sermone post a remoto a se libro eam denuo in Latinum sermonem convertere, deinde

inspecto libro videre quam prope ad genus dicendi Ciceronis accesseris. Sed cave ne delabaris in eorum haeresin qui putant summum bonum consiste

re in imitatione Ciceroniana, totamque Vitam in ea conterunt. Quod iter tuam Polonicum in aliud tempus rejicias non solum probo, sed etiam antea scripsi me suadere. Utinam tibi contingat quod de HMaaviensi Comite speras. Ea res tibi ctanes itineris molastias levaret, & mutuis colloquiis erudiretis vos, & oblectaretis. Si hic haberentur venalia Plutarchi . opera, ego nulli pecuniae parcerem quo pos seni desiderio tuo satisfacere. QUO-niam

50쪽

niam video Dominum Volcobium eo scriptore maxime delectari, non ausus sum ab eo petere exemplar quod habet. Si tamen jusseris, excutiam Verecundiam, & pexam. Ubi coeperis legere Cibceronis epistolas, forte non requires

Plutarchum. Laudo quod aliquid studii impendas astronomiae, cujus qui sunt prorsus ignari, cosmographica intelligere non possitnt. Qui vero legunt historias sine cognitione coλο- graphiae, videntur mihi non absimilesiis qui noctu iter faciunt. Ea de quibus te monere volui, sunt ejusinodi ut non sit tutum ea literis committere,

nec mihi tua errata ut scribis J praebent ad eam rem materiam, sed potius tua Virtus, quae propediem sui spero)fiet ita conspicua, ut tua facta & dicta plurimi sint obstruaturi: quare videndum tibi erit coram quibus de rebus veriis loquaris. Erras si existimas te posse placare invidiam Virtute, cum nulla re magis irritctur. Sed de hac re plura quum conveniemus. Soleo me interdum oblectare apud humanissimum nostrum Abbudium aspectu tuae imaginis, sed statim do ejus rei poenas: nam renovatur mihi dolor quem ex

SEARCH

MENU NAVIGATION