Huberti Langueti Epistolæ politicæ et historicæ ad Philippum Sydnæum equitem anglum ..

발행: 1646년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

E P 1 s T O L AEporis impendes, tantum decedat studio Latinae linguae , quae etiamsi habeatur minus elegans , quam Graeca, est tamen tibi magis necessaria ejus cognitio. Itaque in ea re, ut diri, non audeo tibi quicquam considere. Suadeo autem ut primὁ discas, quae sunt maxime necessaria, & tuae fortunae conveniunt. Jam habes quatuor linguarum notitiam. Si ludendo tantum de Germanica disceres, ut eam utcunque intelligeres, re cte meo judicioὶ tuam

operam collocares. Cognitio nostrae salutis, quam nos docent sacrae literae, nobis est maxime necessaria. Post illud studium , nullum tibi utilius esse judico, quam illius partis Philosophiae moralis, quae docet quid sit justum, vel

injustum. De historiarum lectione, qua re maxime formatur judicium , non est, quod tecum agam , cum tua sponte ad id studium feraris , & in eo jam feceris magnos progressus. Sed forte obtundo te aliis rebus occupatum , his meis prolixioribus literis. Moneo autem ut habeas diligentem

curam tuae valetudinis, de caveas, ne

eam nimiis studiis affligas. Nihil immoderatum est durabile, nec satis est,

62쪽

mentem esse sanam: nisi habitet in corpore fano. Cum sis natura minus hilaris, quaerendi sunt tibi sodales, quorum honesta consuetudine exhilareris. Illustris Dn. Comes Hanaviensis, &tota ejus. familia , te singulari amore

prosequitur. Consulo , ut ipsis familiarissime utaris. Non deerunt & alii boni viri, qui si amicitiam eorum expetas , habebunt id pro beneficio.

Quamdiu non mutabis animum, ubique terrarum invenies, qui te ament,& tibi humanitatis ossicia exhibeant. Quoniam Imperator putatur iturus Pragam intra duos menses, jam incipio metuere, ne sim adeo infelix , ut mihi non liceat te videre, quum redibis in Germaniam, qua re nihil mihi acerbius contingere posset. Quod si

mihi ex animi sententia omnia ita ev niant, ut adhuc tuo conspectu fruar,

mihi tamen non licebit diu frui. Quantum autem dolorem mihi allaturus sit tuus discessus, pra deo, & ei libenter occurrerem, sed nihil mihi venit in mentem, quo occurri possit, nisi forte tua effigies iqvamen aliquod mihi attulerit. Quamvis ita sit animo meo insculpta , ut mihi perpetuo obverse-

63쪽

EPrs TOLAE tur, peto tamen, ne tibi sit grave, tantum eae cupiditati indulgere , ut eam ad me mittas, vel adferas, quando ad nos

redibis: quam etiam ideo cupio habe-xe, ut ostendam iis, quibus indico quid de tua indole sentiam, & quam spem

de tua virtute conceperim: nam existimantes, non posse in aliquo esse tot animi dotes, quin aliqua earum indicia in corpore , & praesertim in facie

elucescant, omnes magno videndi te desiderio capiuntur. Hoc tamen ita a

re peto , ut tibi sit liberum, sine ulla mea offensione id mihi denegares nam nollem a te quicquam petere, quod tibi ingratum fore putarem. Potuit nuper tantum apud me conspectus illius tuae emgiet , quae est apud nostrum

Abondium , ut reversus domum hos versiculos scripserim, quos ad te mitto, cum tamen a prima adolescentia totum illud scribendi genus non exerincuerim. Volo me propinare tibi deridendum , dc dicere meos versiculos non videri mihi ineptos, & propterea cupere, ut inscribantur tabellae, quam curabis pingi, si satis sit in ea vacui spatii. Ago maximas gratias D. Bruschetto, pro humanissimis ejus literis, ad quas

64쪽

L A N G v x et r squas respondissem , si tantum mihi. fuisset ocii, sed profecto ego fui occupatissimus , & interea dum haec scribo mecum est praestantissimus uir Doeti Andreas Paulus, Illustr. mei Principis consiliarius , vir praestanti ingenio , &mihi amicissimus, qui te nunquam V1- sum amat, & tibi sita ossicia defert , ac te salutat. Bene vale. Viennae dic

XII. GA co, quod te tandem extricaveris ex molestis illis negotiis,quae te tandiu Venetiis detinuerunt : nam existimo, satius esse, ut istic vivas sive ad animi culturam , sive ad valetudinem tuam respicias: & spero tibi fore facilius nancisci sodales . quorum honesta consuetudine te oblectes,&istam tuam interdum nimiam tristitiam discutias. Vide ne tantum temporis tribuas culturae animi , ut valetudinem negligas,vel etiam offendas,ne similis fias viatori, qui longo itinere dat quidem Operam, ut ipse bene habeat,equi Vero sui nullam rationem habet. Scripsi

nuper, quid do tuis studiis mihi videa

65쪽

ες - Ε P a s r o L AE .retur. Cogitandum est tibi , qua sit tua conditio, quae non permittit, ut in literarum stualis consenescas : imo brevissimum est illud tempus, quod tibi ad eam rem superest quare Videndum est tibi, ne tam multa simul complectaris, ut alterum alteri sit impediamento. Quamvis nihil sit tam a duum , & dissicile, quo non possit ponetrare illa excellens vis ingenii tui, opus est tamen diuturno. tempore ad varia ita discenda, ut ex iis utilitatem

possis capere , quod tibi nequaquam

concedetur, ubi ad tuos redieras: nam erunt tibi, simon prorsus abjiciendas intermittenda tamen tua studia. Disce igitur maxime necessaria, & quorum coenitio ad vitam recte instituendam & : transgendam est utilis memineris ad te pertinere illud Poetae, Tu regere imperio populos, &c & adi eam rem plurimum conferre hominum multorum, ut ait ille, mores & urbes considerasse r quod tibi minus licebit, ubi in patriam redieris, quam literis incumbere. Optarem, ut antea scripsi, te posse consequi tantam Linguae Germanica peritiam, ut intelia ligas, quae audias, & leges e nam eam

66쪽

persecte addiscere non posses, nisi mutato tempore ac labore. Habetis plurimum commercii cum gente Germanica, cujus jam in orbe Christiano praecipua est authoritas, & potevtia, quam haud dubie majorem adhuc reddet nostra, & aliorum vicinorum populorum stultitia. Mihi videtur pene ridiculum, quod vestri homines tantopere assectent in lingua 'Italica eloquentiam, cum ab Italis nulla quod sciam, commoda percipiatis, ipii vero a vobis pia xima , quare deberent ipsi potius linguam vestram addiscere. Sed forte metuitis , ne non possitis ipsis persuadere, ut vestram pecuniam accipiant ., nisi

sitis valde facundi. Vide mi dulcissime Sydnaee, ut tecum nuger, sed quia jam est animus impulsus, volo & aliquid aliud nugacius addere. Nescio, quo meo malo fato, superioribus diebus incidi in suavissimos duos scriptores, quorum alter describit Galliam, alter Vero Angliam. Is qui describit Galliam , nominatur Robertus Cenabis,

Arboricensis Episcopus , homo ineptissimus:& indoctissimus. Alter vero judicaret se magna a me assici injuria, si eum nominarem Anglum, cum so

67쪽

et E O s T O L AECambrum, & non Anglum esse lapius clamet. Nomen est Hunsredus I hurd, homo quidem si non doctus , saltem multae lectionis, sed qui interdum de rebus ita j .dicat, ut non raro visus sit mihi carere sensu communi. Miserum Hectorem Boetium , & Polydorum Virgilium ita flagellat ut etiamsi graviter peccaverint, medicina tamen modum excedere videatur: Bene autem

tecum agitur, quod tui progenitores ex Gallia originem duxerint : nam dicit Saxones, a quibus Angli descendunt, fuisse tantum piratas & latrones. Scis Germanicos scriptores spoliasse nos miseros Gallos Imperio, quod dicunt nunquam apud nos fuisse. Expeditionem Hierosolymitanam Godefridi Bullionii dicunt, suam esse,& novos &veteres Graecos 3c Latinos nugari, qui scribunt, Gallos toties irruptile in Italiam, & incensa Roma, penetrasse usque in Graeciam, & in Asiam , cum isti omnes haud dubie fuerint Germani. Verum tantum abest, ut iste bonus Cambrus tantis nostris calamitatibus assiciatur, ut etiam nobis insultet : nam illum incendiarium Brennum, quem

propter sacrilegia & tristem exitum,

68쪽

L A N G V E τ r. η' nonnulli Germani nobis reliquerunt, nobis eripit , & in Cambrum transformat. Sed audi miserandum hominis fatum, vel potius vindictam divinam: nam existimo, Vulcanum pro detecto uxoris adulterio voluisse referre gratiam Apollini, adhue irato Brenno , dc omnibus ejus fautoribus, ob commis. sum Delphis sacrilegium , cum dormitabundus lectionem boni Cambri in

multam noctem protraxissem, nescio quomodo accidit , ut flamma librum corripuerit, ita ut bona ejus pars exusta sit, antequam incendium restinguere

potuerim et nam nondum erat compa istus. Ea res me initio utcunque commovit: verum ubi d me redii , coepi

ridere, existimans, bene esse mecum ainum, adempta mihi occasione tempus inutiliter terendi in ejusmodi ineptiis. Parum autem abfuit, quin ad te miseri mei Cambri ambustas reliquias

miserim, ut juberes tuum Grefinium. cjus popularem, parare ei exequias, tu vero risu parentares. Sed obsecro, manda Grefinio , ut ei scribat epice-dium lingua Cambrica, & ad me mittat. Archidux Ernestus jam ad nos re

dit , re lut unt j insecta , ob quam in

69쪽

Boliemi nolunt pacisci cum filiosamilias, sed cum eo qui possit non solum accipere quod offertur, sed etiam aliquid largiri . Necesse itaque crit, ut Imperator ad ipsos proficiscatur, quae puto eum facturum sub finem Martii. utinam sub illud tempus venires ad nos. Iremus una Pragam usque , &sorte ulterius , & perlustraremus ea, quae spectatu sunt digna in Moravia&Bohemia, & in itinere tempus colloquiis falleremus , quae forte non es sent tibi futura ingrata : mihi vero gratissima. Sed haec tibi scribo & non aliis. Ajunt regem Poloniae pervenisse Pos. . Raniam. Dies quintus proximi mensis dictus est exequiis regis Sigismundi Augusti,& decimus inaugurationi novi regis. Mitto ad te ineptias, quae cito parient tibi fastidium. Bene vale, Mamicos saluta. Viennae 28. die Januar.

xii I. E x mihi gratum, quod in literis tuis

prodideris, quam sis cupidus ulciscendi injuriam, quam existimas a me tibi elle factam, quum te accusavi ob semel

70쪽

semel intermis aut scribendi consuetudinem: quod tamen a me merito est factum, nisi forte nos fefellit is, cui E-teras tuas procurandas tradere soles. sed audi vestros Jurisconsultos, dicentes crimina purgari innocentia, & non relatione criminum. Si enim ego peccarem, tu propterea non excussereris I peccato. Cave autem, ne mihi dei tuo praebeas occasionem accusandi te neglecti ossicii in scribendo: nam si id feceris, ego te inclementer accipiam, nec ejusmodi peccatum tibi unquam condo nabo. Gaudeo contractam inter te& Dominum Comitem amicitiam tam Deliciter coalescere , & ad vos tertium accedere Dominum Baronem Stava

tam , qui ad me nuper literas dedit, testes summi ipsius erga te amoris. QAod vero scribis , te spost divini numinis cultum) summam foeticitatem constituere in colenda amicitia cum bonis viris, dignum est laude, & si id feceris, nunquam te ejus rei poenitebit: cum ut ait ille apud Ciceronem in amicitia sit sal & condimentum vitae. Natura erga te benigna tantum tibi indulsit, ut possis quoscunque voles amicos tibi delisere: nemo enim erit, in quo sit ali-

SEARCH

MENU NAVIGATION