Huberti Langueti Epistolæ politicæ et historicæ ad Philippum Sydnæum equitem anglum ..

발행: 1646년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

tui discessu sensi. Exemplum epistolae de electione Polonica quam tibi ostenderam, non puto me habere, sed si ejusmodi ineptiis delectaris, dabo operam ut habeas orationem, quam nomine aliquot principum Germanicorum habuimus ad regem Galliae ante triennium : in qua sunt quaedam ita libere dicta, ut in tumultu Parisiensi valde metuerim, ne ea res esset mihi exitio. Miror quis haec tibi dixerit , quae de rureicis foederibus scribis. Non videtur satis peritus rerum is qui voIuit Turcas & Hispanos conjungere foedere, vel T urcas, Anglos, Polonos &Saxones. Qui veniunt Constantinopoli dicunt fieri Imperatori certam spem prorogationis induciarum, sed nonniis nil durioribus conditionibus quam an tea. Venetis etiam spem factam pacem cum Turcis tandem coalituram. Hispani etiam dant operam ut pacem quovis precio redimant, quos sane lut nihil dissimulem in nollem fieri voti compoteS: nec enim vobis , nec iis qui in Gallia & inferiore Germania puriorem religionem profitentur, id utile fore crederem. Archidux Ernestus

prosectus est Pragam ad peragendos

52쪽

L A N o v x T r. ii regni Bohemici conventus, Regem Rodolphum hic detinuit febricula.

quae simul cum catarrho corripuit cum

cite natalis Christi sub finem prandii. Ex disciplina Hispanica pridie abstinuerat a cibo , & sacris illis nocturnis interfuerat. Audio morbum jam esse factum leniorem. Dominus Vescobius salutat te officiose, dc petit ut excuses eum quod jam ad tuas literas nihil responaeat ; nam ipsi jam in Galliam MPoloniam, fuit scribendum. Si me amas peto ne istam scribendi consuetudianem intermittas. Non possum dicere

quanta me Voluptate tuae literae ametant. Ego tibi & tuis foeticem hune annum precor. Viennae , Calen&Jamiarii 117 IX. I Ain ex nostra amicitia percipio suavissimos fruinis, quia video te ama-xi ab iis, quibus maxime cupiebam ut placeres. Accepi literas ab IlIustii C mite Hana viensi & a clarissimo Domino mel spergero, quorum uterque te laudibus in coelum effert, & ubi tuam amicitiam gratulantur, mihique agunt gratias quod fuerim ejus tan-

53쪽

3η , EPIs TOLAE quam conciliator. Vide autem ut ipsi ς in amore respondeas, & tuam ac meam existimationem tuearis, & bonorum virorum judicio de te satisfacias, & cave ne laudum dulcedo ita te incantet,

ut persuadeas tibi te jam ad virtutis

metam pervenisse, aut in costadio satis sudasse, in quo opus est, ut te quandiu vives exeIceas, nam ullam aliam

metam habet quam sinem vitae per decus actae. Pergendum est igitur quo te tua fata vocant, quae sive sint laeta sive tristia, virtute erunt moderanda. Sed vide quo me abripiat tui amor : Gaudeo quod tandem constitueris migrare Patavium , urbs est tranquillior Veneta, & ad studia aptior. Ante quam discedas Venetiis da operam ut tibi vel munuscula aliquo , concilies Camillum istum qui literas nbstras procurat: nam nollem literas quas ad me scribis, mitti legato Ferrerio hanc ob causam.

Perrotus qui apud ipsum vivit quem puto ipsi literas ostendisse quas de te ad fratrem ejus scripseram j scripsit mihi nuper, me facturum rem Sratam legato si interdum de rebus publicis striabam ad ipsum , quem ajebat in mei fratiam paratum esse quaelibet ossicia

tibi

54쪽

L A N o v E T T 3 stibi praestare , cum intelligat quanto amore te prosequar. Ego sane ipsum propter virtutem colo & magnifacio, ac etiaIn eo nomine me plurimum ipsi debere agnosco , quod humaniter te exceperit ,& libenter ei gratificarer ac

inservirem. Sed lut nosti l colo amicitiam cum Domino Valcobio qui nullam praetermittit ad ipsum scribendi occasionem. Si itaque scriberem tuerem ne Valcobius suspicaretur 1 Daut velle videri plus sapere quam ipsum, aut etiam aliqua scribere quae non aperiam ipsi, cujus munus est scribere in aulam de rebus Germanicis. Sunt& aliae cauta quae me a scribendo deterrent, quaS non est opus receiisere,

sed esset utile te scire ; nam & id csset postia tibi usui. Quae ad te scribam de rebus publicis, poteris ipsi interdum sonificare si ita tibi videbitur, dum- .

modo non dicas te ea a me habere. Mieliarissime fili, da operam obsecro,ut in Latinae linguae pronunciatione quaedam mutes. Nihil est tam arduum

quod ingenio assequi,non possis. Eaxes parum habebit in se laboris. Poteris uti opera Deiri hominis suavissimi,

qui ludendo & jocando tecum id perta

55쪽

Epis TOLAE ciet. Puto regem Poloniae jam pervenisse in sium regnum. Superavit Al- bini sub finem superioris mensis: quare deponendae tibi sunt cogitationes omnes de ejus inauguratione, ad quam

si accessisses, fecissem aliquid quod ut credoὶ tibi non fuisset ingratum, sed id

scribere nolo ne existimes me tibi aD sentari vclle. Hac facit iter incens nu-

num, qui ex Craco via proficiscuntur. Bene vale , Viennae. Sept. die Januar. V Alde perturbarunt me tuae literata in quibus scribis, te non esse satissima valetudine , ac etiam solito tristiorem. Obsecro te ut rationem ha

beas tuae valetudinis, nec tantum tem

poris tribuas tuis studiis. Fuge istas Ia- cunas, quibus nihil est inamoenius,ubi quis vidit ea, quae in urbe sunt speetatu digna. Miratus sum, tetandiu haerere in isto perpetuo strepitu, & foeto- . re, cum praesertim scribas te nondum contraxiste familiaritatem cum quoquam , cujus conlaetudo magnopere

56쪽

L A N G v x T r. 37 te deIectet. Propera igitur Patavium, ad tuum Comitem Hanaviensem, de ad alios bonos viros , qui te unice diligunt, & tuam consuetudinem mirifice cxpetunt, ut nuper ad te scripsi : nam Comes Hana viensis dedit ad me literas, quae nihil nisi verum de fraternum

erga te amorem spirant. Dominus me Ispergerus propemodum te non minus amat, quam ego. Da operam,

ut fias ipsi maxime familiaris, quo pos

sis eum de tuis rebus liberius consulere. Es vir integer, & multarum rerum

peritus, δἰ qui procul pericula prospicit; ad quae accedit summa humanitasoc animi moderatio. Constituit D. Comitem deducere ad ea Italiae loca, quae sine pcriculo adiri posiunt,ac postea huc venire. Cave ne negligas occasionem te adjungendi ipsis comitem in eo itinere, nam nec jucundius nec tibi magis conveniens sodalicium de- Iigere posses. Sed mature tibi danda erit opera ut sis instructus rebus omnibus ad illud iter necessariis, ne quae dissicultas se objiciat , quando .id erit perficiendum, quod decreveris. Si alia quid in ea re potero, tu novisti,quo sim rea te animo. Pecunia ceIte mea

57쪽

38 EPasTO LAEquantulacunque illa sit, tibi , ut tua uti licebit, & si usus fueris, existimabo me beneficium a te accipere, & tum demum credam te intelligere, quanti te faciam, & quantus sit meus erga te amor. Haec ideo dico, quia scio non Iaro accidere iis , qui procul, a patria

peregrinantur, ut negligentia corum, qui res ipsorum procurant, pecunia ad ipsos imissa suo temporc non reddatur, idque interdum esse in causa , ut res suas ex animi sententia instituere non possint. Depone ex animo inaugurationem Polonicam, nec crede fabellis tui Bellebonii. Iam hinc decesserunt legati, quos Imperator, & rea Tiae eo mittunt. Scripsi antea stimare retem Poloniae Albim trajecisse sim finem supelioris mensis , quod habebam ex ore Imperatoris, qui dixerat coram plurimis, id ad se esse perscriptum. Sed erratum fuit ab iis , qui scripserunt. QiSinta die hujus mensis venit in Salinas saxo mcas , ubi diem unum quievit. Inde abest Torga octo aut novem milliaribus Germanicis ,

quam alluit Albis , & ibi junctus est

ponte. Eo puto regem pervenisse octava die hujus mensis, & quantum pQ-

58쪽

sum conjicere , jam attigit sui regni fines, aut saltem non procul ab iis abest. Utinam non sint era, quae de rege Scotiae scribis: nam idem etiam ex aliis locis linc est perscriptum. Deus bone, quantae turbae illis in locis exorientur , quibus haud dubie vos involvemini. QiIam cuperem, jam tecum colloqui: novisti enim quam sit periculosum, talia literis committere. Haec res te etiam movere debet, ut tibi caveas diligentius. Si quid magnum apud

os mo veri intelliges, consulo ut omnino in Germaniam redeas: nam non putarem,te velistic, vel usquam in It

lia tutum fore, si quid de ea re postea audies, rogo, ut id ad me perscribas ego vicissim ad te scribam, quae habebo, ac etiam quid putem tibi esse faciendum . Quae de rege Sueciae scripsisti, puto non esse vera, sed de ejus uxore quae est Polonica, tale aliquid antea audivimus. Forte sperat se &professione religionis pontificiae impetraturam ab Hispanis Ducatum Barrensem, & Rostanensem Comitatum, qui ad matrem ejus Bonam Ssortiam pertinuerunt. Miror Suecorum simplici-xatem , qui putant, se posse ea Iatione

59쪽

o EPIs TOLAE fallere Hispanos, quibus peculiare est simulatione & praetextu religionis ho- .minibus illudere. Cura ut literae, quas ad D. Comitem & ad meispergerum scribo, ipsis reddantur, & rog , ut de tua valetudine diligenter ad me scribas, & eam adhuc diligentius cures. Bene vale. Viennae II. die Ianuarii XI.

G Avdς0, quod tandem constitue

ris, te conferre Patavium, ubi poteris facile nancisci commodius hospitium, quam Venetiis, & ut spero, habebis jucundiores sodales, cum quibus te exhilare , & de tuis studiis colloquaris. Rectissime fecisti, quod intitia Astronomiae didicisti, sed non consito, ut in eo studio ulterius progredia iis , quod multum habet difficultatis,

nec tamen inde magna utilitas ad te reditura esset. Nescio an sit consultum, ut animum adjicias ad Geometriae studiui quod quidem est pulcherrimum S maxime dignum liberali ingenio, sed cogitandum tibi est , quae sit tua sertum , & quam cito avellandus sis ab isto ocio literario, Quare breve

60쪽

tet te totum impendere in res maxime necessarias. Voco autem res necessa.

Iias, quas turpe est ignorare eos , qui illustri loco sunt nati, & quae postea tibi ornamento & praesidio esse poterunt. Geometria quidem magno usui esse potest viro nobili, in muniendis de oppugnandis urbibus, in castrametationibus & in omni architecturae genere , sed certe opus erit tibi multo tem- pore ad tantum discendum , ut ex eo utilitatem percipias, nam judico inep- tum esse plurimarum artium initia ad Ostentationem potius, quam ad usum discere: Praeterea, cum natura sis parum hilaris, studium illud te adhuc tristiorem reddet, & quia in eo opus est vehementi animi intentione , absumuntur ea respiritus vitales, & animales, & corpus plurimum debilitatur, Aquo praestantiora sunt ingenia, eo sunt amores illi intentiores, & propterea

magis nocent: tu vero, ut novisti, nones corpore admodum robusto. De

Graecis literis, quid consulam, nescio, cum studium illud sit pulcherrimum: Verum metuo ne tibi desit tempus ad id persequendum& quantum ei tem-

SEARCH

MENU NAVIGATION