장음표시 사용
461쪽
L A N o v z et in cryoptionem adimat. Quod si suturum conjicies, quam primum id nobis significa, quo te possimus hic excusare: quod eo diligentius faciendum esset,
quoniam videreris bis ad eundem Iaris. Licet autem nulla tua culpa factum sit, ut id quod promiseras , non praestiteris, ea res tamen haeret in memoria hominum, S: plerique non discernunt falsas causas a veris, quae nos ad aliquid agendum induxerunt. Ne existimes me esse minus cupidum tibi inserviendi , quam insimum quemque ex tuis, nec est quod metuas, ne literas tuas cuiquam ostendam. Quae in iis propalanda erunt, decerpam , ac eis ostendam, cum quibus erit mihi agendum : reliqua vero apud me continebo. Si Gallice ad me scriberes, posses eas minutias de quibus inter nos inter
dum erit agendum, commodius e XpOnere. Qiloniam audio Doct. Lobetium Aigentorato discessisse, stim de tuo fratre longe magis si licitus, quam antea fucrim. Oportet sane ci aliter prospicere, quam hactenus sit factum.
Veteor, ne non tantum prosccerit in
462쪽
1 o EPIs Totae lingua Germanica , quantum prosecisset si ab eo Angli abfuissent. Habet secum Oningum , qui tantum Anglice novit , & post discessum Henrici miti migrarunt in aedes Domini Stur-mii alii duo Angli. Ex ejus etiam ad me literis conjicio, eum parum in lingua Latina proficere. De praeceptore qui ei adjungeretur , dudum cogitavi, sed nullus hactenus occurrit, qui ad eam rem visus sit mihi idoneus. Iacobus Somerus factus est Syndicus urbis Gandavensis , quae est ejus patria. Doct. acherus videtur brevi ductu-.xus uXorem. Video quidem multos satis doctos, sed in plerisque nihil est judicii, aut prudentiar. Credo me antea ad te scripsisse de filio Argentoratentis Prosessoris , apud quem vivebar Doct. Loberius. Is videretur mihi alid munus maxime idoneus, si esset paulo grandior , nam peritus est linguae Graecae, Latinae, Germanicae, Gallicar& Italicae, & in Philosophia & Iuris
prudentia bene institutus , nec exia guam habet historiarum cognitionem. Est in eo praeterea morum gra-xitas, & major elegantia quam in Germanis Iulgo esse soleat. Posset sua hu
463쪽
I, A N G V E T I et I manita e & morum facilitate sibi ita conciliare fratris tui benevolentiam. ut etiam inter ludendum & jocandum multa eum doceret. Ego sane nullum alium reperio quem vobis proponere audeam. Esset fratri adjungendus non ut praeceptor, nec etiam ud famulus, quo posset eum liberius sui ossicii admonere e quamvis non dubitem, quin semper futurus esset paratus ad quaevis honesta obsequia ipsi praestanda. T ii quid de illo juvene sentias, peto uemihi scribas. Ε1h & aliud de quo temoneam DoLobetius antequam
Argentorato discederet, scripsit ad me se metuere, si Illustriss. Dux Casimurus expeditionem in Galliam suscipiat, ne tuus frater se ei adjungat.Eam autem suspicionem inde Lobetius concipiebat , quod videret ipsum admodum anxie ex omnibus quaerere, quid de ea re haberent. Huic rei mature occurxendum esset, si quid tale in aniamo haberet. Quid enim hoc esset aliud , . quam ad certum exitium properare. Scribam do ea re ad Beulteriachium ac etiam ad ipsum Illustissi. Principem Casimirum , si comperero
aliquid tale nostrum meditari. Con-
464쪽
siillum mihi videretur , ut jam eum mitteretis Lipsiam: nam facilius ibi addiscet linguam Germanicam quam Argentorati, aberit ab Anglis, iami nores sumptus faciet. Distestus D. Lobetii est in causa, ut jam minus cupiam eum Argentorati vivere. HaeCessent tempore mercatus Francosuriensis, qui jam instat, perficienda: saltem oportet de mittenda ei pecunia vos aliquid mature decernere. Nihil hic jam fit, quod sit alicujus momenti ob absentiam Principis Auraici. A chidux Matthias est huc reversus Dor-
draco. Malecontenti non sunt inter se satis concordes. Quidam censent implorandum esse auxilium Hispanorum. Proceres quibus ob oculos versatur Eginondani supplicium, ab Hispanis plane abhorrent. Succi disiccsserunt ab obsidione Narvae, suntque eorum duo millia caesa a Moschis. Moschus dicitur esse cum maximis copiis. ad Plesho viam, cum quibus putatur irrupturus in Livoniam. Bene vale Screscribe. Antverpia: 6. Febr. 138o
465쪽
VEreor, ne nimis crebro ad te scribendo tandem sim tibi molestiis. Solicitudo de tuo fratre jam me cogit scribere : nam neceste est, ut ipsi jam plane deserto consulatur : jam enim discessit Argentorato Docti Lobetius, qui ei loco parentis fuit. Tu ipse nosti quae sit conditio eorum, qui apud eX-xeras gentes vivunt nullaiamicorum cura,aut benevolentia subnixi, & praesertim in ea aetate, in qua est tuus frater. Scripsi ad Illustri itimum vestrum parentem mihi videri consultum , urpropter multitudinem Anglorum, qui confluunt Argentoratum, inde abdu-eatur, & mittatur Lipsiam, ubi a suis studiis minus avocabitur , & linguam
Germanicam facilius addiscet, & sibi
notitiam illius partis Germaniae comparabit. Scripsi ad te superioribus meis literis, de juvene, quem ipsi poste adjungi putarem, quod sane iaci nequaquam impulsus a Lobetio, cujus literas. nudiustertius accepi, in quibus scribit, se de eodem juvene ad te scribere. Laudavit mihi Argentorati Doct. LCbetius ejus mores, ingenium & cruditiO-. nil
466쪽
nem, & experientia tunc didici, rem se ita habere , ut ipse mihi dicebat, sed quo minus eum tuo fratri adjungerem, sola aetas tunc obstitit. Ab co tempore animadverti tuum fratrem non facile pasturum , sibi a quoquam praescribi,-quare existimavi non esse adjungendum ei morosum aliquem , aut imperiosum , quibus vitiis sunt plerunque obnoxii ii, qui in literarum studiis aetatem contriverunt , & nihil praeter literas didicerunt, & cum nullum repererim literis ,& simul prudentia aliqua, vel moru suavitate & elegantia instructum, ad istum juvenem recurrendum esse putavi. Qqicquid erit, necesse est, ut de fratre jam serio cogites : nam scio eum destitui pecunia, nec est negligenda occasio mercatus Francolariensis, quijam instat. Si jam vobis non vacat ipsi prospicere, saltem scribite ad me ut id faciam, & ego in ea re cupide vobis obsequar. Nihil autem vobis inconsutitis in ea re tentare audeo : suspicor vos habere in animo, eum revocare in Angliam, quod sane nollem a vobis fieri. Si eum miseritis Lipsiam, consulo ne i quenquam Anglum ipsi adjungatis prP. CROl-4dm.Minoris credo vivet Li-osiae,
467쪽
L A N G V E T I. - 2spsae, qtiam Argentorati. Irinceps Auraicus nondum est ad nos reversiis.
Exorti sunt tumultus in Frisia, qui forte diutius eum illis in locis detinebunt. Fuit arx Levardia, quς est primaria urbs
Frisie occidentalis quam civss occupaverunt, & ut audio, jam diruunt. Occuparunt&alias vicivarum urbium arces,
ex quibus praefectos quos habebantsiispectos,&pr sdia militum ejecerunt. Sunt qui dicant Comitem Rhenne- bergium illarum regionum pGefecturi, non improbareLevardiensium factum, alii plane contrarium alterunt, & dicunt haec ideo fieri a Levardiensibus,
quia non fidunt ipsi Comiti, qui est ex Lalenta fimilia, & est plane addictus
religioni Pontificiae. Spero nos intra paucos dies de his rebus habituros certiora mam varie hic jam narrantur.Qui Nivellam occupaverunt , suis excur- sonibus impediunt, ne quid commeatus ex Hannonia convehatur in eas
urbes, quas Hispani obtinent in Brabantia, quae est plane devastata, & co jam redegerunt Mechlinienses, ut pctant pacem a Statibus, & promittane se libenter accepturos conditiones,' quas prius rejecerunt, & ad commune
468쪽
1 6 EPIs TOLAE foedus redituros. Idem cogentur paulo post facere Lovanienses, si Nivella
in nostrorum potestate permanserit. Ajunt Malecontentos constituiste eam obsidere, & ob eam rem Comitem La- lenium profectu esse ad Principem Parmensem, ut ab eo petat militem & pecuniam. Status parant se ad urbem defendendam, & eo mittunt milite,commeatum & alias res necessarias ad ferendam obsidione. Audio Attrebatenses petere a Statibus literas commeatus, seu Salviconductiis, quibus permittatur ipsis huc mittere legatos, per quos de suis rebus cum ipsis Statibus conserant: vident enim sibi esse impositum ab iis , a quibus sunt persuasi ut ab . ipsis Statibus se seiungeret. Vades Prii cipem Auraicum illa tua animi constantia & moderatione evertere omnia hostium consilia, ac ipsorum conatus eludere. LaNov.est Cameraeci. Credo eum
ibi expectare militem Gallicum, quem Euc adducat. Audio regi Hispaniae res non satis succedere in Lusitania, & pOpulum esse propenso animo in Autonium illum, quem rex delirus in gra tiam Hispani & Pontificis Rom. opprimere voluit. Sed existimo vos istic
469쪽
LLA N a V E T I. 27 de his rebus certiora habere iis, quae hic habemus. Bene vale. Aut verpia: I3. die Februar. II 8 o.
Nostri mercatores ituri ad mercatum Francolariensem intra unum aut alterum diem hinc discedent. Per eos scribam ad mechelum, ut ad tuum. fratrem pecuniam mittat: nam non dubito , quin nihil ei supersit ex ea pecunia, quam ante annum a vobis accepit,& cum Doct. Lobetius Argentorato discesserit, vereor ne nemo illic satis dis ligentem ejus curam suscipiat. Scio hospitem ejus esse egentissimum, nec posse ei pecuniam credere. Princeps Auraicus nondum .ad nos rediit, α propterea nibit hic rerum geritur. Profectus est ad Gueldros , qui nonnihil
tumultuantur : namajunt monachos& sacerdotes recens pulsos esse Novio- mago, quae est primaria urbs illius regionis, in qua ante annum pauci admodum fuerunt, qui puriorem religionem profiterentur : sed cana sua prudentia& animi moderatione plurimum pro movit Ioannes C omes Nastavius Prin
cipis frater, qui est illius provinciae
470쪽
Σ8 EPIs ΤOLAE praesectus. Nobilitas visa est velle desi-b cere adHispanos, sed ejus conatibus urbes persuasae a Comite Iohanne, se opposuerunt, & extrema sunt minatae iis, qui a communi foedere distederent .Fama est hic ipsos G ueldros suo suffragio
approbaise conditiones, qua an Senatu ordinum generalium conceptae sunt, ut Andegavensi Duci proponantur: quod vix credo esse Verum v nam cum ante duos menses per eas regiones iter
facerem, vis sunt mihi ab eo consilio plane alieni, fere omnes ii, cum quibus tunc ego sum colloquutus. Si id ab ipsis impetravit Princeps, facile meo judicio, idem poterit a reliquis provinciis impetrare. Indictus est conventus ordinum Hollandita & Zelandiar Hagam Comitis, cui intererit Princeps
Auraicus. Antequam tamen eo Veniat,
ex Gueldria iturus est Trajectum, de inde Amsterdamum & Amsterdamo Harlemum. Credo ipsum ad eas urbes
ideo accedere, ut cis proponat ea, quae sint in conventu agenda,& persuadeat antequam suos legatos cum mandatis ad conventum mittant. Etiamsi nuΩquam tanta sit ejus authoritas quanta