Antonii de Haen ... Praelectiones in Hermanni Boerhaave Institutiones pathologicas

발행: 1780년

분량: 582페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

S. I 2. ΜoRB ORGANI cI. 24Iu An signa adfuerint jam antea internae ossis extra sedem suam trusionis g3 An adsint signa distinguendi 8 V. g. an tumor

ubi antea non tumor an cavum ubi antea non

cavum.

4 An incipiant adverti effectus luxationis tumor, dolor, gradus inmobilitatis talis, talium musculorum, qui in hac luxatione data observari consue- Uerinta

5 An comparatio laesi membri facta cum socio

sano, V. C. humeri laesi cum humero inlaeso doceat lu-Xationem IVerum enim vero aliquando perspicacissima haesistant: nam, si advocentur, ubi pars am insigniter tumeat, saepe non inVenitur illa cavitas, quam in lu-Xato osse quaerere solemus; unde omnes causae simul adplicandae veniunt. Nam, ut in comm. Videre potestis, GALENO Contigit, edicos non Iuxatum humerum dixisse, quia tumor inpediebat Cernere cavitatem Ipse tamen rem exacte inquirens sub ala brachii caput ossis humeri invenit. Indagavit autem detexit GALEN Us, Cur errassent edici, hominem exactius interrogando nempe acromion olim jam ipsi ex fractura aesumis avulsum erat in sano nunc brachio, hinc comparatio hixati cum altero fefellit eos. Neque lassiciunt haec r nam determinandum jam est , unde, quo versus pars luxata tendat inde enim tota pendet in restituendo directio. Unde Xacta anatomes comparanda cognitio. otus enim partis in ejusdem membri luxatione esse potest omnino quoad desectum, quoad superstites actiones, diversus scitis, si homo habeat cubitum versus posteriora luXatum, quod brachium Ytendere nequeat, sed quidem adhuc flectere; si vero in priorem partem luxatum, tunc nectere nequeat sic porro.

252쪽

S. 366. Et expens ivignitudine , Auro , Du,

parte pre suos intercula, tempore durat ollis, COIῖ- cretione luxatorum. Pulcerrima recapitulatio totius hujus doctrinae. Revocate modo in memoriam ante

dicta, Vos ipsi omnia explicabitiS.I Magnitudines desumenda scilicet ex distantia

loci inter articuli cavum' os elapsum quo enim distantia illa major, eo plures musculi , tendineS, ligamenta laeduntur , tenduntur, inflammantur, divelluntur. Haec ratio, cur humerus facilius restituendus, ubi in priorem partem, quam si in alam exciderit. a Figura quae, quo a naturali figura plus ab-1userit , eo pejor luxatio eo enim validior distractio vel intorsio. Ipsa figura articuli multum facit ad bonam

nialamve repositionem.

Nam si os humeri luxatum post debitam Yten .lionem jam capite suo ponatur ante sinum cervicis scapulae, remissis partibus extensis, facile suum debitum locum intrat at vero os femoris aliter se habem, Xtensione enim debita facta, capite ossis amante acetabulum posito, si non sit aliquis, qui manu

deXterrima retineat, dum extensio remittitur, sane praeteribit caput suum acetabulum, Iocabit se supra illud. 3 Situs paucis verbis explicuit hoc HIPP. libr.

de artis Circa COXas, inquit, magna disserentia est versus interiora, aut Versus Xteriora luxatum esse: circa genua quidem differt, sed minus. odus autem Claudicationis utrisque proprius est: nam quibus in X-teriorem partem procidit, vari magis fiunt minus autem recti stant, quam illi, quibus in interiorem partem luxatur. Similiter autem etsi circa talum luxatio facta uorit si enim versus Xteriorem partem, a ii quidem fiunt, sed stare possunt; si versus interiorem partem

253쪽

S. 712. ORBI ORGANI cI. 243 partem exciderint, valgi quidem fiunt , minus vero stare Ossiunt. 4. Parte prelisa es interceptae ut jam toties vidimus luxatis vertebris paralysis partium infra luxationem, mors; quae, quo altior, eo citius funesta. Luxatio maXillae integra nec reposita spasmos, OH- vulsiones, mortem infert. S Tempore durationis; nam, quo diutius duraverat, eo magis instaminantur partes extensae distortae ita, ut Citra ingens periculum aliquando debita extensio ad repositionem fieri nequeat. Si tali imflammatio durans vertatur in subpurationem, quanta

saepe destructio partium, bes inpossibilis repositio, vel repositi articuli elapsus continuus i Deinde glandulgemaversianae jam non pressae ut ante, XCre uno, tument, inpediuntque bonam elapsi ossis repositionem. Articulorum etiam megma jam non dissipatur, sed ad-Cumulatur exhalant tenuiora, reliqua inspissantur,&, Ut Jam saepe X AVERs1 vidimus, in massam vertuntur irresolubilem, reponend1s ossibus plane se obponentem, saltem brevi illa denuo expellentem. 6 concretione luxatorum nam partes inflammatae non perspirant unde ad locum, in quem defle-Xere, adcres Cunt idque eo firmius, quo est malum inveteratius. Ergo ibidem, adcrescente osse, cavo articuli indies minori reddito a tumore glandulae, a copia induratione megmatis sorte etiam a Cartilagine incrustante cavum is a ligamentis id cavum ambientibus, iam tumidis pression ossis ablatari videtis omni ratione seri inpossibilem restitutionem. 7 Dolore qui quidem semper adest, Verum, si dolor omnem humanam patientiam superet, indicio est, fibram ann esso rupturae quam maXime proXimam quae, si illi adeo est proxima, ad repositionem ma-

a jorem

254쪽

tur in gangraenam e undes citato toties ibro HIPPOCRATES monet, differendam esse repositionem, donec

validas febris' inflammatio rite curatae mi.

Dicetis mihi, mox aiebas, repositionem V tar diorem, eo periculosiorem quo citiorem, eo esse se Curiorem iam vero monemur, ut ditaramus repositionem. Verum, mecum considerastis iam toties , ipsum ΗIPPOCRATE citam ubere repositionem tu Xatorum ,

sed ipsum simul jubere, eam differri, si magna febris,

inflammatio, dolorque adsit. Nempe e duobus malis minus est eligendum. ajus malum est, gangrae'n m destruere partes, tollere vitam, quam membrum iuXatum reponi non posse. Tamen , ne famae detrimentum patiantur artifices, rem , ut est, dicant familiae ; non posse se hucusque tentare repositionem fieri tamen posse, ut illa posthac minus eliciter succedat. Sed id suae culpae non esse, quia forte nunc in causa forent, ut gangraena Partem dsstrueret. Nam an non fit aliquando repos1-tio posthac fortunatari dicere tamen possumus aegro, eam non esse inpossibilem dari exempla, ubi post 14 ssim , post mensem, immo post binos menses facta fuerit repositio felli issima ; sin tamen incertam esse; hanc vero incertitudinem non posse inducere praeit- .cos, Ut aegrum coniiciant in potentissimum discrimontotius artis iacturam a tendi. Horrendum est videre, Quae ali quando inde orta infortunia sint videte

quinque illa exempla apud HILDANuar obf. 9 .

cent. a.

255쪽

9 convulsione ij reliquis symptomatibus. Niciam iterum licita repositio non est; quia, si tu tendiantur partes, mors potest illico sequi. Unde 1PPOCRATE Jubet, si facta repositione fiat nervorum distensio, ut articulus expellaturris hinc idem ait, maxillae luxationem lethalem esse in tetanis ; quia γpositio inpossibilis, qua inpossibili mors fit.

Dicit textus convulsone S reliquis symptomati-hvs nempe singultu , animi deliquiis, C. quae validas subsequuntur convulsiones,' quae omnia tristiorem Dciunt promota. IO Pantibus ambientibus tenuioribus, rq oribus.

Sensus magnes Praeceptoris hic est in prognosi formanda adtendit ad naturam articuli' hominis. Si enim sit homo robustissimus, validos habens musculos, validissimaquo ligamcnta; si huic homini sit luxatus talis a ticulus, qui habeat adhuc valentissimos muscuIos' lia

gamenta robusta, ut V. g. Umerus, femur; scitote,

talem luxationem non potuisse oriri, nisi a validissima causa r sed simul a validissima hacce causa non potuisse oriri, nisi simul nata fuerit validissima Iaesio e nec proinde repositionem talis validae luxationis posse restitui, nisi vallidissima extensione. Ergo moneant edici dissicultatis hujus aegrum. II Ligamentis de structis, vel modo elongatis. Exscribere hic deberem omnia illa ulcerrima, quae disserit facundo calamo suo pater HIPPoc RATIM; O- testis tamen ea ipsi egere libro toties jam citato. Sane praevidetis, repositio capitis ossis etsi facile stat, stabilem tamen eam non futuram, racio ligamento: ponit ligam nium teres frangi in homines debili, macetabulo rari sane exempli foret, si id iterum cresceret reposito capite ossis-Videtis autem jam saepius, tibi luxatio cum UuInere adest restitutionem non factam, osse admodum

256쪽

ambiguam vitae vel mortis factam autem Certam producere mortem. Hinc prognosta etiam explicandam sumite. Tamen, ut in desperatissimis rebus quandoque unus alterve Casus admirandus prostat ita in Comment II. . . videre potestis exemplum mulieris adhuc in vita servatae in tali casu, cum rigido articulo,

12 Musculis adnexis G similibus. Jam ante

diximus, quo sint validiores ad articulum musculi, eo maiorem validioremqlae Causam praegressam esse eo maiori in reponendo vi opus esse eoque magis timendum , ut restituta etiam luXatione musculi ultra viros tensiis distracti pristinas vires non recuperent. S. 367. Ad quam requiritum amo luxatorum red- aptatio; ad repositorum in suo Voco . ad sanationis

inem, retentio.

Scilicet, ubi repositio vel possibilis est, vel qrmitti potest, restitutio at vel manibus in minorum repositione, vel in majoribus instrumentis debitis; quorum descriptiones potestis apud optimos auctores Vi

niorum usu moderando dirigendo sola bene cognita Iuxationis natura lucem adfert operanti, alioqui omnia destructUro. 2. Retentio repo storum ossium oportet bona fiat a Chirurgo, qui idoneas ad quascunque luxationes fascias sustentacula novit, uti ex omnibus Citatis auctoribus, peculiari tractatu Professoris Hal-Jensis Ass ad hunc scopum scripto , Videre est. His peractis, oportet illam ligaturam parti adpli catam servare tempore longiori breviori, prout e longioris vel brevioris temporis IuYatio fuerit; tum , prout major minorve fuerit prout majora minorave sympto mata;

257쪽

g. 712 MORBI ORGANICI. 247niata prout causa intum plus minus obtinuerit; prout temperamentum IaXius strictiusve His omnibus consideratis definitur tempus servandae ligaturae, quae diuturnior non nocet, brevior nocere potest , ut exempla multa docent. Scite sane, cit'. denios HIPPOCRATE ConqueritUr illos, qui a repositione ca-roant doloribus, infeliciore esse quandoque iis, qui dolore, inflammatione adhuc quandoque tentantur; siquidem hi movere partem nequeant illi vero vix sibi persuadere possint, quod motu debeant abstinere. Symplomata vero majora doloris, inflammationis , quandoque post repositionem sequentia lege artis debent curari.

g. 368 Repostio tomo , frmania corpus ingri rut sit punctum fixum, in quod operator agat e alio qui frustra adhibet molimina sua. duovendo partem, ut directe respondeat sua

caνitati. Uno Verbo diXerim, portere Chirurgum anatomen rite callere, eaque instructum, scientemque, unde os, quo versus, dilapsum illud a loco, in quem dilapsum, ad locum, unde lapsunt, Per eandem viana reducere, per quam intelligat dilapsum esse. 3 ntroducendo per intorsanem , trusonem, presyationem. Aliquando quidem fit, ut, osse adducto versus avum, e quo lapsum erat, musculiis tendines adnexi illud sponte trahant, inducant in hoc CaVum verum quandoque facta intorsione, ut m locum suum os adducatur, Chirurgus vi quadam intrudereis propellere illud debet; quando nempe capsula

vel glandula intumuerit. Observatur tamen aliquando a GYterrimis Chirurgis, hoc fieri uno momento, ut Xemplo luXatae maxillae in Comment. Ια . ostenditur X CELSO. Quia vero de luxatione maxillae verbo tantum ib1

258쪽

riculosus est frequentissimus operae pretium duco, paullo explanatius de eadem agere. Inter calvariae ossa ad inferiorem verticis ossium partem habantur utrinque ossa temporum, Continentia auditus instrumenta praecipua habent Praeter Zygomaticos processus alios duos, dicto mamillares. Iam pro articulo inferioris maxillae in ossis quam- mos parte ima, ad Xortum processas gygomatici si gulari artificio fabricatus esto simus magnus, profundus, oblongus ex transverso, nonnihil oblique possitus, Cujus pars prior laevi cartilagino incrustata est rado , tuberculum juxta priorem illius sinus partem eminens, similiter positum, oblongum, in medio depressius, eadem, qua simus , vel continua Cum sinu, cartilagine incrustatum. Adest praeterea lamella eniscois cartilaginea, nuis tota in medio tenuior, elastica, utrinque aevis haeret haec inter os temporum, capitulum, in quod os maxillae inferioris abit. Capsa membranacea ambit obsequiosa laxitate firmatque hane articulationem, amellae Cartilagineae interpositae ambitum totum adnexum habens.

Quaeritur, modus hujus mirabilis articuli quis demum sit 8

Variae omnino opiniones sunt. I. Et sus VETERE statuerunt, Cum sinu modo fieri articulationem inferioris maxillae. Sic CELsus libr. 8. . . maXilla inferioris caput alterum brevius rotundius, in eo sinu, qui juxta foramina auris est, Cardinis modo fit. Egregius RAurus, Pro Lugd. at puta it in solo tuberculo fieri articulationem, tamques firmiter hoc sibi persuasit, ut omnia sceleta ejus, quae dono

Per egatum dedit theatro anatomico Leydens. sic sint

259쪽

S. 7Ι MORBI ORGANICI. 249 sint adornata adsiX nempe maXillae processu ad tuber ossis temporum et putaVit, figuram Xcavatae utrin que cartilaginis id docere. Magnus o ERHAAVIUS argumentis persuasus Ravianis, hanc sententiam ampleXus, sumiliter rem in suarix sologia ad S. 59 descripsit,is explicavit Optimus D. AN ALLER quoque in sua Pissologia explicuit hanc articulationem eodem modo. I. IO96.

Tamen res non extra dubium collocatur immos in cadavere rem Xaminetis, eo potius in Ilinaveritis, ut CredatiS; neqUE . neque R. articulationem integram exposuisse, sed modo partim. Videtur quippe examine , tum in cadavere, tum in nobis vivis facto constare, non in solo sinu , non in solo tuberculo, sed in ambobus, diversis temporibus, motum seri maxillae inferioris super mobili cartilagine r immo videtur capsuIa incIudens articulum pertineres ad 1-num, ad tuberculum. Sunt etiam, sinus ou- herculum aeque incrustata cartilagine quod magnum argumentum est e cur enim utrumque haberet cartilaginem gPraeterea, non movemus maxillam inseriorem instar forcipis hoc autem sequeretur, si unico tantum loco haberetur articulatio. Verum possumus maXiIIam abducere, adducere , antrorsum ducere muItum, ut entones faciunt, retrorsum. Immo possumus

oblique illam ducere in alterutrum latus. X his motibus compositis sequuntur plurimi motus alii. Si itaque articulatio secundum VV. esset modo in sinu, alium motum Edere, praeter eum, qui su sumis deorsum fit, non possemus et atqui possumus antrorsum retrorsum movere maXillam ergo articulatio non in solis intibus sit. Sed idem argumentum obtinet contra expositionem Clarorum virorum, qui in nuberculo solo articu-

260쪽

tum ponunt. Deinde si in solo tuberculo , aut in solo inu, Cur maxillam moveam oblique nam, dum moveo obliqUe, unum Capitulum maxillae in sinu est, alterum Xtra smum OUetur. Igitur, quo tempore maxillam Commode ponimus, capitula ejus sunt in sinubus. Dum cadaver incidimus, ea in sinubus inveniemus. Dum nos more solito deducimus maxillam , manent ea in talibus. Verum , si vi maxillam trahere in anteriora, Mentonis instar, maxillam deducis ex mUbUS, inque tubercula collocas. Id perfecte in Cadavere sic Xperimur Quo momento ex inubus Iocatis maXillam super tubercula, sicque tenetis sentitis ad aures dietractionem, digitoque pone aurem adplicato deprehenditis auetum ibi spatium : si diu id facitis, dolor oritur a distractis Iigamentis. Retrahitis tunc , ducentes a tuberculis maxillam in mus , dolor abit, disparetque , quod ante aderat, ad aures intervallum. Verum, mirabilius quid fit dum oblique movemus, circinamus perfecte Maxilla fit species circini, cujus unum CrUS in sinu, ceu centro, fixum alterum partem Circuli describit, ideoque ex sinu in tubercit. Si volo sinistrorsum ducere maxillam , ejus processus sinister manebit, ut punctum fixum in mnu alter, deXter, partem describet Circuli, eundo ex simu D supra tuberculum. Cur interposita amella cartilaginea est Τ EsA-ΣΤυ ait, ne molestus fiat in motu 1lrepitus. Non mala responsio. Interposito corpore molliori articulus nanciscitur obsequ1osiorem motum. Verum praeterea erat lamella necessaria; non enim datur similis in toto corpore articulus, ubi caput inarticulati ossis modo in sinu, modo in tuber est. Sane motus articuli sine

adfrictu, strepitu calore non fieret, si tibique cartilago non interponeretur Quapropter etiam Cartilago

SEARCH

MENU NAVIGATION