Arabicae linguae tyrocinium, Id est, Thomae Erpenii grammatica arabica : cum varia praxios materia, cujus elenchum versa dabit pagella

발행: 1656년

분량: 473페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

NIO Ea die quodam exuit vestes suas, incepitqu accipere nivem, eaque corpus suum fricare. Dictum autem ei fuit: Quare fricas corpus tuum nive Θ Ait ille: Fortas is albescam. Venitque vir quidam sapiens , qui dixit ei: o tu, ne afflige te ipsum: fieri enim pol st, ut compus tuum nigram faciat nivem ; ipsum'autem non amittet nigredinem.

Hoc signiscat

Quod malus potest corrumpere bonum: sed nemo pO

test emendare malum. N o Τ AE.

O tu. J Ad verbum , O hic. Graeci, ἔπος .

212쪽

Iλ cum sumeres, facerem ego mel sicuti tu,& plus eo. Auscultavit ei Apes. Cum autem non posset simile quid facere,feriit eam Apes aculeo suo: unde mortua est, dicens apud se : Digna certe ego sima malo hoc, quod mihi evenit. cum non possim facere picem , cur volui mel facere p

Me significat,

Homines multos immiscere se rebus multis, quarum secXistimant esse peritos, cumque eas aggrediuntur, sermo eorum est mendax, &accipiunt praemia digna opere suo.

' λ - sox Arabibus non cognita, quod sciam. Itaque set seu ChaZarnalion legendum es s vel

' Auscultavit ei Apes,3 id est, annuit hoc illi Apes. Aculeo suo.J Arabicum sonat, impetustio. quare potius legendum fuerit Biliomatilii, a Rari

213쪽

: quod virus scorpionis, &c. atque aculeum notat :nempe is fervore, qui pungendo infigi videtur. - potitis in P . Cu efou esserendum , cum manifesti fiunt res eas esciendo: nis quis priori seroat diectione , in Accus ponat Kaul alium, reddatque, cum iis rebus conficiendis manifestant seu cognoscendum praebent sermonem suum : atque etiam , in Pam. GH. II, Cud liba rectius esseratur, mendacii coarguitur.

id est , cum adiguntur ad eas res emciendas.

PUER.ΡU π κ aliquando conjecit se in fluvium aquae, deque natare sciebat, parumque aberat quin sius caretur, &D 3 Opem

214쪽

opem imploravit viri cujusdam in via transeuntis : qui accedens ad eum , coepit eum ObJUrgare, quod in fluUium , descendisset. Dixitque ei puer: O tu, libera me primum a morte , & deinde reprehende me.

Hoc significat ,

Quod , cum amicus tuus incidit in calamitatem ali quam,liberare eum primum debes & salvare, deinde vero reprehendere : eritque longe melior.

Liberare debes,&c. ad verbum , Libera eum, &c. Longe melior. J Arabice optimus honesti, seu decori . vel neutraliter, Optimum decori; id est, longe conve

nienti IS.

PUER

215쪽

PUER si SCORPIO.

ΡU a st aliquando venabatur locustas: viditque Scorpionem , quem putavit locustam esse magnam: extenditque manum suam, ut eum caperet; at deinde recessit ab eo. qui diXit illi: Si prehendisses me manu tua, abstinuisses a venatione locustarum.

Hoc significat ,

Quod oportet hominem distinguere bonum a malo,

' Abstinuis vertendum potius, equidem desiis

ses venari locustas. Convenienter naturae suae. J ad verbum, secundum terminum , normam aut desinitIonem suam. ' aut pro e L.

non alienum fuerit legere Hidatin , a u , id est seorsim, separatim, vel singulari quodam modo.

216쪽

COLUMBA.

CO L v M E A aliquando sitiens, coepit Vagari scircumvolitare) circa parietem, quaerens aquam, viditque in pariete scutellam aqua plenam, & volavit celeriter allisit que se ad illam picturam, formam,rem extantem inita ut ingluvies ejus rumperetur. Dixitque ι Vae mihi miserae,quae

festinavi in aquae petitione, & me ipsam perdidi. ς significat, Quod tarditas & mora in rebus praestat festinationi &

celeritati.

217쪽

FELIS. FEris aliquando ingressa est ossicinam fabri ferrarii,

invenitque limam projectam , eamque coepit lingerς lingua sua, ita ut a lingua ejus manaret sanguis , quere ipsa deglutiens putavit a lima esse : donec lingua ejus deficeret, & ipsa eXtingueretur.

Hος signiscat

Eum, qui erogat facultates sitas sine necessitate, neque sese emendat, donec exhaustus sit, neque id animadvertit. Est autem peccatum hoc dulce, & auctor ejus delectatur eo, ignorans ipsum detrahere vitae suae. quae certe stultitia maXima est.

Exhaustus u est non habere pecuniam, non ArabI-bus tantum; sed S Belgis : nam & hi dicunt blus χij n. ' in conjug, quarto tantum, , ea usurpatur significatione. Stultitia maXim ad ad verbum, e summa maXimae stultitiae pro summa reputandum est stultitia.

218쪽

FA η ' o cuidam erat Canis, qui non desinebat dormire quam diu faber laborabat, cumque opus intermitteret & sederet ipse cum sociis suis, ut cibum sumerent, evigilabat canis. Unde dixit ei Faber: O pessime Canis, quam ob causam sonitus malleorum, qui terram concutit,

219쪽

non excitat te Θ sonum autem masticationis obscurum ecce audivisti & evisitasti.

Hoc signi eat,

Dormire hominem, cum audit precationem & institutionem ; post eum autem currere, qui tympanum , can tum , & vanitatem profert: quae certe stultitia maXima est. Item eum , qui auscultat id quo non corrigitur indoles

status, conditio) ejus; negligit vero id quod utile est.

Profert est audiri facit. Ῥυ cum cantum omnem, tum proprie fistulae tibiaeque denotat.' institutionem J Oerbum notae praedicere boni quid , etiam mali promittere, & quoqtie minari. Itaque his exhortationem, i concionem sacram signis et , quae proprie dicitur; quin ita potius his legendum fuerit.

Item supple, significat haec fabula.

220쪽

CANεs aliquando invenerunt pellem Leonis , eamque arrodere coeperunt. quod videns Vulpes, dixit eis: At si ille vivus esset,videretis ungulas ejus,sicuti unum ex dentibus vestris, & longiores.

Hoc figuificat

Eos, qui detrahunt ei qui jam vita excessit, neque se potest defender .

CANIS set LEPUS.

CANis aliquando insequutus est Leporem , quem ut est assequutus, prehendit eum, & mordere coepit dentibus suis; cumque sanguis emanaret, lambit eum lingua sua: dixitque Lepus: Video te mordentem me, ac si

SEARCH

MENU NAVIGATION