Tractatus theologici quos in scholis sorbonicis dictavit D. Carolus Witasse ... In septem tomos distribuiti. Tomus primus septimus De sacramento ordinis

발행: 1738년

분량: 445페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

4. Petavius m animadυersonibus as Epiphanium haeres Sq. has simul duas voces meumeros urbis expungi jubet , quia his ademptis sensus aptissimus erit

3. Morinus exereis. q. cap. 4. num. s. aliter huic loco medetur, haec enim eadem ruocabula presbieros urbis ad canonis ealcem transieri , &particulam neque in nullatenus vertit hoc modo canonem contexens PChorepitcopis non licet presbyteros & diaconos ordinare , n li cum id ipsis ab Epascopo permissum fueritu nullatenus autem Presbyteros urbis ordinare ipsis licet. θὲο. Denique Petrus de Μarca Id. a. de concordia cap. I 4. aliquid &mutat & addit a mutat quidem hanc vocem ἔτερα aliena , eaqtie iubstituit irato , unaquaque et secundae autem cationis parit ad .explenciam sententiam addit τι πραττω , Aliquid agere, sicque integrum canonem conitituit : Chore piscopis non licet presbyteros vel diaconos ordinar sed neque presbyteris civitatis, nisi cum ab Episcopo ipiis scripto pe missum fuerit, in unaquaque parochia quidquam agerer qua ratione lynOdos Laodicena postmodum ean. 37. Oportet, inquit , presbyteros mih dis agere sine consentu Episcopi AJam vero ut de iis breviter mentem nostram aperiamus ἐRESPONDEO 3. contra primam sententiam hunc canonem non esse uno eodemque spiritu, sine ulla distinctione legendam, ita ut de Cirorepiscopis solis rotus accipiaturr . Quia ipsum in duas partes ad duodecimum usque saeculum tribuerunx omnes graeci pariter , & Iaaini interpretes , quod constat ex aiffisis a. Quia in eo esset aliquid superfluum . Cum enim hic canon ipso in aditu prohibeat seneratim , ne Chorepiscopi presbyteros, & diaco

Nos ordinent i inutile profecto erat presbyteros urbis postea speciatim adjicere, cum hi eodem genere continerentur.3. Quia in eo foret etiam aliquid absurdi et in hoc enim eanones datio 'uaedam apparet , non quidem a minori ad majus , sed conistra a majori ad minus , ut loquuntur et vetat enim ne Chore piscopi citra Episcopi consensum ordinent presbyteros , di diaconos, imo nec presbyteros urbis : quasi vero quidpiam majus esset presbyteros quoi-Vis , & diaconos etiam ruris ordinare , quam presbyteros urbis ordi- Nare ; quassi minus requireretur consensus , & auctoritas Episcopi ad creandos in civitate , quam in villis presbyteros. Atqui hoc ridiculum est. Ergo .

, Quia , si ita capiatur canon , ex eo sequitur aliquid ab ecclesiastica disciplina omnino alienum . Quid enim sibi vult lex ista . Ne Chore piscopi in aliena parochia presbyteros & diaconos ordinent; imo nec presbyteros civitatis citra Episcopi auctoritatem quid , inquam , ista significat alienae parochiae peculiaris exceptio λ Ergone poterant

Chorepiscopi in Episcopi proprii parochia ordinare presbyte S , dc

402쪽

diaconos Imo & presbyteros civitatis citra Episcopi Ipsius eonsensum Quid a canonibus & Ecclesiae moribus magis discrepans Ca non certe Antiochenus Chorepiscopis non permittit presbyteros & diatonos ordinare citra Episcopi mandatum , etiam iis in ecclesiis ruris quae Chorepiscopis subjectae erant: quanto minus ergo id ipsis permisisset in civitate quae ad Chorepiscopi curam non spellabat Imo in dioecesi Pontica, intra cujus limites Ancyra posita erat, ne quidem Choro piscopis licebat, ut ex Basilio liquet, minores Ordines conferre in i piniis villarum ecclesiis injussu Episcoporum i imo nullum vestigium est ordinationis sacrae quae ab ipsis , quolibet tandem modo , collata sit.

REsPONDEO si duo hujus canonis commata distinguantur, secundo commati eme addendum aliquid, in eoque supplendum.

. Sed neque presbyteris civitatis in aliena parochia, nisi cum ipsis scripto ab Episcopo permis Ium fuerit a. Quia aliquid suppleverunt, ut aliquis canonis sensus constaret , ipM

met, qui verbis ex officio inhaerent, interpretes. REsPONDEO S. nee supplendum . nec intelligendum esse in hac seeunda canonis parte ordinandi verbum quod ex priori membro revocant

Salmasius, Blondellus & Basnagius, quali nimirum presbyteris urbis licuerit ordinare presbyteros & diaconos in aliena parochia cum Episcopi

consensu.

r. Quia inauditum est presbyteros ordinandi facultate praeditos unquam fuisse : multo minus hac functi esse IU. saeculo dici queunt ι qua de re Athanasium , Epiphanium, Ambrosiastrum , Hieronymum, & alios supra consule . a. Quia inde consequens flaret hos ipsos urbis presbyteros ordinandi potestatem habuisse in sua dioecesi citra Episcopi consensum: quae enim additur alienae parochiae exceptio aut supervacua est, aut hoc, quod dicimus , arguit . Esto enim , demus presbyteros ordinandi facultatem tu de habuisse: hoc etiam posito, quis, niti in historia ecclesiastica plane hospes & peregrinus , opinetur presbyteros ista aetate eam exercui sese citra Episcopi praeceptumst quis in animum suum inducat presbyteros , inconsulto episcopo suo, ipsi & Ecclesiae alios sacerdotes & dia-eonos ingessisse ρ uis nescit per id aevi presbyteris citra Episcopi mandatum nihil omnino agere licuisse , ut ex synodo Laodicena can. 37. manifestum est quanto minus ergo ordinare λ3. Quia aliud omnino suppleverunt veteres interpretes . t omnium enim antiquissimus substituit imperare di agere; secundus ire; Adrianus Pontifex atquid agere. REspo NDEO 6. his constitutis , jam loco hujus vocis aliena , repo nendum videri unaquaqua : 1. quia ita legit Ioannes Antiochenus grae corum interpretum antiquissimus: a. quia hanc vocem in eo licibus grae

403쪽

EPISCOPI FORENT. 397cis repererunt Latini omnes, qui varias hujus canonis versiones ediderunt Q. quia hoc ipsum postulat hujus canonis sententia. REspo MDEo 7. ad finem secunciae partis addendum esse aut intelligendum quidpiam agere : I. suia ita vertit primus interpres, quem alii plures secuti sunt: a. quia nihil est quo melius perfici queat sententia: . quia sic concilium Ancyranum cum Laodiceno congruet , in quo , iit supra, notatum est, prohibetur ne presbyteri injustu Episcopi. sui quidpiam agant.

Rps PONDEo denique, etiamsi concederemus totum hunc canonem

de Chore piscopis accipi oportere, nihil hinc colligendum fore, quo asesertio nostra labefactetur e dieeremus enim in eo canone agi de Chorepiscopis illis qui Episcopi erant : nos autem sponte ac lubenter coninfitemur aliquos id genus Chorepiscopos extitisse : quapropter quae hactenus de eo disseruimus canope, ea studio veritatis inquirendae ducti, non causae necessitate astricti disputavimus. On Ii Ciss a. Synodi mocaesariensis Patres canone I 3. appellant Chorepiscopos commisistros , graece συλλειτουργοῖς . Atqui Epise ocopi συλλειτουργους seu comniinistros non vocibant nisi qui essent Episse copi. Ergo Nego minorem .' presbyteri enim possunt recte dici Episcoporum comministra & συλλει ri ργοῖ d imo & diaconi eo nomine donari pol- sunt. Ita II. saeculo presbyteri Romani patrem Μarcionis , qui episcopus erat, apud Epiphanium bares 42. num. r. collegam & συλειτουργον appellant : ita III. sieculo synodi Antiochenae Patres epistolam a4versus Paulum Samosatenum lib. 7. Eusebii cap. 3 o. inscribunt omnibus pertiniversum orbem comminimis suis, συλλειτουργοie, . Episcopis , pres teriso diaconis i ita V. saeculo in Liturgia Chr H mi apud Goarum in eu- cMI. pag. 98. Epilcopus antequam divinum Christi corpus sumat, diis

conum alloquens, Frater & comminister, inquit , συλλειτουργε condo na mihi peccatori. Vide insuper Pachymerem Gari pag. I a. & Camgium Voce συλλειτουργος . Hinc antiquissimus auctor latinae horum e monum versionis, quem supra, num. I. allegavimus, & Isidorus Μerc, tor & alii, συλλειτουργους interpretantur consacerdotes. OaIlCIEs 3. Synodus Antiochena can. Io. supra , potestatem Ch

repiscopis facit presbyteros & diaconos ordinanili, modo accedat Episcopi civitatis consensus. Ergo. DIs TINGUO antecedens : Chorepiscopis, qui ut 'Episcopi consecrati erant, concedo : Omnibus; nego. Itaque, ut ad illud concilium nuper admonuimus, duplex olim fuit genus Chorepiscoporum: alii enim presbyteri tantum erant; alii vero aliquando & sortuito casu episcopi: multiplici enim casu. fieri poterat ut Chorepiscopi veri nominis episcinpi serent. .

Et r. quidem cum aliquis ab haeresi Episcopus ad Ecclesiam cath sicam Diuitigod by

404쪽

ii cam revertebatur , ne in una eademque civitate duo simul Episcopi existerent , si cum Ordinibus suis suscipiebatur , ex Episcopo Chorepiscopus aliquando fiebat . Ita de Novatianis Episcopis edixit synodus Nicaena canone 3. Providebit ei Novatianorum Episcopo reduci , in aut Chorepiscopatus aut presbyterii locum , ut in clero prorsus esse. videatur, ne in una civitate duo Episcopi probentur

a. Si quis praeter Ecclesiae regulas in villis constitutus fuisset Episcopus, non ei character Episcopalis auferebatur , sed nihilominus in Chorepiscopi gradum redigebatur, ita ut deinceps ab Episcopo civitatis

penderet in muniis obeundis et quod ad s=noda Laodicena canonem 7. non ita pridem observavimus. 3. Idem usurpabatur quandoque, cum quispiam a duobus tantum ripiscopis contra Ecclesiae decreta consecraxus suerat e sic concilium Regense Armentarium ea ratione ordinatum Episcopali exuit dignitate ;1ed ei tamen Chore piscopatus locum can. 3. dari permisit: ita ut Confirmationis quidem Sacramentum administrare posset , sed nullum vel infimum clericum ordinar8. Lege canonam 3. Alias , cur id VIII. ac IX. saeculo acciderat , causas infra recensebimus. Ossici Es 4. In synodo Ephesna adi. 6. tomo 3. Concit. pag. 688. Equidam Iacobus appellatur Chorepiscopus . Atqui idem paulo ante pag.

o 86. C. episcopus vocatus fuerat. Ergo. DISTINGUO minorem et episcopus Vocatus fuerat amanuensum vitio; concedo r quod talis revera esset; nego . Utrobique ergo cum eadem

.mnino formula sit, Chorepiscopi nomen debet legi : quod autem hie Jacobus Chorepiscopus fion episcopus, sed presbyter tantum foret, ialiquidc, patet ex ipsa praelatione pag. 674. Iis. B , & synodo Chalced nensi adit. I. pag. a Vr. E : ibi enim Jacobus dicitur presbyteri locum in

Ecclesia tenere. Unde novum exurgit in gratiam sententiae nostrae argumentum , idque regregium & illustre, parisque cum Theodoreto au-etoritatis . Qui enim Iacobus conceptis verbis primo dicitur fuisse pres ter , postea idem eodem tempore appellatur Chorepiscopas. Ergo Ch repiscopi per se nihil aliud erans quam presbyteri. OBIICIAs 3. Synodus Chalcedonensis can. a. Si quis Episcopus , inquit, .... propter pecunias Ordinaverit Episcopum , vel Cnore-- piscopum, vel presbyterum, Vel diaconum, vel aliquem eorum quiis in elero numerantur, Vel propter pecuniaS promoverit oeconomum , se vel defensorem, &c. Ergo Chorepiscopi sunt presbyteris superi LeS, atque adeo Episcopi. DisTINGUO consequens o sunt superiores presbyteris vulgaribus, idque ossicio & munere, quod nimirum pluribus simul ecclesiis praeessent x concedo : Ordine & characteres nego. Nam pari ratione ex hoc cadi

405쪽

vone eoil Igere possemus Chorepiscopos non esse episcopos, utpote qui infra Episcopos collocemur. ΙωsTA ais a. At Chorepiscopi inter ordines ecclesiasticos numerantur. Ergo.

Neso antecedens : sed 'in clero duntaxat recensemur ut peculiares Ecdlesiae ministri r alioqui ex eo consequens laret medium quemdam ordinem esse episcopatum inter & presbyteratum. ΙNsTABIs a. At Chorepiscopi illie secernuntur ab Ecclesiae ministris, oeconomo, defensore, &c. Ergo. DisTINGUO antecedens : ab Ecclesiae ministris qui rerum temporalium cura duntaxat occupantur; concedo: secus; nego . Simile quid vide eodicis Iustiniani lib. I. rit. 3. lege 42.

Os IICIEs 6. Isidorus Hispalensis supra de Chorepiscopis agens, satis significat ipsos cum Episcopi consensu presbyteros & diaconos ordinare potuisse e sic & alii Patres. Ergo.

DisTINGUO antecedens ἐν Isidorus Antiochenae synodi canonem tantummodo asserens, eique nihil de suo addens ; concedo : suam ipse aperiens mentem, nego. De aliis idem esto judicium. OBIICIES 7. Αgobardus ex.Chore piscopo Lugdunensi iactus est anno 8i4. ejusdem Ecclesiae arctiepiscopus sine nova ordinatione ,& Lei-drado in monasterium Suessionense concedenti successit et de quo Co-intius ad annum 8I3. o 8I . Ergo antea Episcopus erat factus ς ac . proinde Chorepiscopi veri nominis Episcopi erant. DisTINGUO consequens : Chorepiscopi quidam; concedo : omnes ;nego . Agobardus ergo non tam Chorepiscopus erat quam Coepiscopus, seu, ut loquitur Severtaus in his. eces. Lugd. suffraganeus ; isque a tribus episcopis consecratus, sic procurante Leidrado, qui ipsum tibi in subsidium alciscebat et unde postea, cum quidam hoc factum reprehenderet, quod nempe Chorepiscopus in archiepiscopum esset assumptus, & duo simul essent ejusdem Ecclesiae praesules ἔ alii responderunt , non eandem haberi oportuisse Asobardi rationem ac reliquorum Chorepiscoporum, quippe qui a tribus Episcopis inauguratus fuisset : Quisis dam, inquit Acio aetate 5. ad an. 8r . & post ipsum Hugo Flavi-- niacensis in Chronico, tom. I. Bibliotricae Labbaei, pag. II 8. hoc dese se dere volentes, dixerunt eundem venerabilem Agobardum a tribus Eri piscopis in sede Lugdunensi, jubente Midrado suisse ordinatum c. quasi dixissent non eandem Agobardi & reliquorum vulgarium Chorepiscoporum rationem haberi debuisse , quia nempe ipse a tribus Episcopis fuerat consecratus , atque adeo Leidrado succedere recte po

terat .

Osar IEs 8. Ebbo in riseriptione o si ecclesiae Remensis miniastrorum , quam Sirmundus edidit ad calcem bifloriae Floriardi ; postquam de Episcopi ossicio, ordinationibus, Confirmatione , & aliis id genus egit : Quibus , inquit , in causis , nisi jussias Chorepiscopus

406쪽

se nullatenus excedat. Ergo jubente saltem Pontifice his omnibus des fungi poterat Chorepiscopus. DisTINouo consequens et Chorepiscopus qui ordinatione episeopa.li fuisset insignitus; concedo : Chorepiscopus vulgaris; nego . Non edigo insciamur, imo confitemur , nonnullos suisse tunc Chorepiscopos

qui ρpiscopalem consecrationem erant consecuti r talis fuit eo fere tempore, ct in ipsa Remensi Ecclesia, Rigboldus, qui variis in Coneilii,

una cum Episcopis sedit, quique Gothei calcum presbyterum ordinavit rde quo vide synodum Carisiacam an. 848. rom. 2. Canc. GaIL pag. 63. &Suessioni cum an. 833. ibid. pag. 8o. Hincmarum lib. de praedes. cap. 2. Flodoardum lib. 3. cap. I . Rabanum in epi' synodica M. Cur autem

perici temporis plures Chorepiscopi episcopali ordinat one ornati reperiantur, variae causae afferri possunt, iis ., quas supra ad synodum Antiochenam pag. 3Io. θ3II. allegavimus, adjiciendae. Prima erat, Voluntas aut potius error ipsorum Praesulum, qui cum salso sibi persuasissent Choreplicopos juxta canones veri nominis Episcopos esse oportere, eosdem reipsa Episcopos aliquando consecrabant rid satis colligitur ex historia Capitularium quam supra retulimus. Adde Rabanum infra reserendum, in opuscin de Chorepiscopis , in appendice ad lib. 4. Petri de Marea de emoria imperii ct sacerdotii. Secunda erat plerorumque illius aetatis Episcoporum desidia . Cumis enim illi voluptatibus & hujus vitae oblectamentis indulgere vellent , in Chorepiscopos omne Episcopatus pondus rejiciebant , quos ideo Episcopali dignitate augebant. Carolus- magnus in capitulari an. 79 p. nu. I.

si Placuit ne Chorepiscopi, inquit, a quibusdam deinceps fiant , qu

se niam hactenus a . . . . suis quietibus Mac delectationibus inhaerentesis inhaerentibus facti sunt. Hincmarus epist. . cap. I 6. Quidam, is inquit, Episcopi etiam a longe praecedentibus temporibus scandalum ,, pro sua quiete voluptatibusque in Ecclesiam intromiserunt, ordinaniari tes Chorepiscopos,& eis, quae summis Pontificibus conveniunt, ag se re permittentes. Non absimili ratione Principes & Episcopi Gemmani suos habent sumsaganeos : de quo Cointius anno 8 3. Tertia erat Principum avaritia , qui vacante sede electiones multo tempore differebant, ut Ecclesiae facultatibus diutius gauderent e interim vero Chorepiscopos constitui curabant , qui omnia Episcoporum munia explere possem et sic Hincmarus teste Flodoardo lib. 3. historiae p. 1 o. Leonem IV. de his , quos temeritas Episcopalis ordi ilare . . . se praesumebat, requisivit : & quod terrena potestas hac materia saepe

se offenderet , ut videlicet Episcopo quolibet desuncto per Chorepisco. . pum, solis Pontificibus debitum ministerium perageretur, & res acis facultates Ecclesiae saecularium usibus expenderentur e sicut & in no- , stra Ecclesia jam secundo actum suisset. Non mirum ergo si non pauci tunc Chorepiscopi occurrant qui Episcopalia munia obirent ἰ sed tales non erant universi. Sic , ne ab Ec

407쪽

elesia Remens degrediamur, hujus rei luculentissimum argumentum habemus Theodoretiano non impar. Anno enim 833. post Ebbonis depositionem , Ecclesia Remensis Fulconi Chorepiscopo & abbati San-

Remigiano commissa est , ut narrat Gintius ibid. num. I 3. An vero Fulco Episcopus suit 8 nequaquam. Testatur enim Flodoardus eum suisse duntaxat presbyterum. Libro enim 3. cap. I. Anno, inquit , is 843. Carolus sy nodum .... convocavit, ubi inter caetera de Reme o sis Ecclesiae desolatione, quae Fulcone presbytero diu illam tenenteis &e. Ergo. OBIICIEs s. Rahanus in vi L seu opusc. de Chorepiscopis ad Drogonem episcopum Μetensem, in eos Episcopos acriter & prolixe invehitur, qui Chorepiscopis episcopalia munia non permitterent, sed comtra ab ipsis ordinatos iterum consecrarent. Ergo. DIs TINGUO antecedens e qui Chorepiscopis episcopali consecrati ne donatis i concedo. : omnibus; nego. Itaque licet multi sint qui Rabanum deserant, & revera deseri ille possit citra grave assertionis nostrae damnum, quandoquidem ipse plurimum valere non potest ad verissus tot synodos & Patres; attamen ipsius opusculum paulo diligentius inspicienti mihi visus est non aegre explicari posse de iis Chorepisco- Iis solis, qui per ea tempora episcopali consecratione donati reperio

antur.

Nempe, ut jam notum est, in hoc Galliae & Germaniae de Chor piscopis diisdio, ex Episcopis nonnulli Chorepiscopis favebant, ipsos propter caulas supra allegatas insigniebant epilcopali Ordinatione ; alii

ero contra aut nullos ipsi, aut presbyteros duntaxat vulgo constituo

ham. Attamen aliquando contingebat ut hi ipsi episcopi Chorepiscopis non laventes, Chorepiscopos episcopali consecratione praeditos h Berent , seu ipsos in ecesesis suis jam constitutos invenissent sicut Hincmarus Rigboldum reperit in ecclesia Remensi , seu ipsos episse pos ambiguitate canonum decepti fecissent : sed utrisque nihilominus alii naunia episcopalia prorsus interdicebaut o imo nonnulli eo provehebantur, ut Ordinationes ab hujusmodi Chorepiscopis contra canones factas, iterarent. Rabanus porro, si paulo accuratius expendatur, non praecise pugna 'ut omnes Chorepiscopi veri nominis epilcopi esse existimentur; sed ut iis, qui vere ut episcopi consecrati erant. officium episcopale permit latur : Vanum est , inquit, quemquam consecrationem episcopalem se habere , si ministerium episcopi ei non licet agere . Ad quid ergo M invocatur Spiritus-sanctus ab episcopo ordinatore, si ipse inu ,, cator, .... post consecrarionem quam rite pereSit, mox reprehende-M rit Z .... Ad quid enim episcopus cujuslibet civitatis Chorepiscopum ,, sibi vult ac decernit ordinare, si ipsam Ordinationem suam Bullam es se ficae iam arbitratur habere Sed de his quisque statuat ut Vulet.

'Masse de ordine. C e

408쪽

OBIICIEs Io. Nicolaus I. a Rodulpho Bituricons archὶepiscopo de Chore piscopis consultus, sic respondet i m. 3. Conc. GaIι. Pet. 233. πω. I. Mis A Chorepiscopis, inquit, asseris inultas esse in regionibus vestris O ,, dinationes presbyterorum & diaconorum xssectas , quos quidam e seti coporum deponunt, qcidam vero denuo consecrant. Nos vero diciis muS nec innocentes oportere percelli, nec ullas debere feri reordis is nationes, Vel iteratas consecrationes. Ad formam .enim septua3in tari Chorepiscopi facti sunt quos quis dubitet episcoporum habuisse osse ficia' Sed quia sacri canones vetant , ne omnes sibi omnia vindisti cent, ac per hoc dignitas episcoporum ad Chorepiscopos suos vide se Iur transferri, fiatque vilior honor episcopi, decernimus nihil in hosis praeter regulas ulterius heri. AM Ergo. REsPONDEO I. Thomassinum existimare primam epistolae hujus pax-tem, in qua de Chorepiscopis sermo est, supposititiam esse. Hujus quidem 1 ententiae non levia momenta sunt. r. Enim nemo hujus partis meminit.

a. Ne verifimile quidem est Nicolaum a Rodulpho Bituricensi post tot sedis Apostolicae & Conciliorum decreta de Chorepiscopis iterum

eme consultum.

3. Longe adhuc minus probabile est Nicolaum aliter, quam tot sum mi Pontifices responderant hactenus, responsurum fuisse.

4. Idem epistolis Ilidori summam fidem habuit di haberi voluit , quod alibi demonstratur . At illa diserte pronunciant Chore piscopos

cum presbyteris idem omnino eme . Ergo non in alia opinione Versabatur.

s. Qui assierit septuaginta discipulos episcoporum habuisse officia , is constanti scriptorum ecclesiasticorum doctrinae repugnat, Quis autem credat simmum hunc Pontificem ab ea, quam ipsi Traditio monstrabat .via sponte recessiile: imo cum ab ea recederet pronunciare ausum, nem,nem de eo, quod amerebat, dubitare o. Post istius Nicolai definitionis tempus, synodus Μetensis anni 888. prioribus decretis insistens, rursum statuit Chorepiscopos cum presbyt xis eosdem ellia & Ordinationes ab ipsis datas esse iterand/s . An ergo synodus Nicolai fanctionem contempsiti nequaquam o sed nondum illa conficta erat. REsPONDEO 2. Nicolaum I. de iis Chorepiscopis, quibus , licet episcopi serent, munia xamen episcopalia a civitatum episcopis interdicebantur, explicari possie, REspo NDEo 3. si ita scripserit Nicolaus nec ita exponatur, id ipsi condonandum esse & silentio obvolvendum , quod synodus Μetensis i cit: praesertim cum, ut ipse loquitur, variis negotiis occupatus, saltim tantum ac perstrictim Rodulpho responderit ORIICIEs II. Non Pauci in historia ecclesiastica reperiuntur Ch repiscopi, qui ordinandi facultatem habuerint & exercuerint . I. enim

409쪽

EPISCOPI FORENT . Q f Eafilius, epist. ad Cbore scopos , i psis potestatem iacit , cum episcopi

consensu, Ecclesiae ministros ordinandi . a. Palladius Helenopolitanus sussissima Lausiaca cap Ioes quemdam abbatem ρ nomine Elpidium, commemorat, qui a Timotheo Cappadociae Chorepiscopo presbyteratu donatus fruito 3. Adalmatus quidam Amalarii archiepiscopi Trevirensis Coepisco- s, seu, ut alii loquuntur , Chorepiscopus,, Frofarium episcopum Tul- ensem cum Vulsario Remensi archiprauule& Herilando aut Austranno

Virodimensi consecravit. De quo vide Flodoardum lrb: 2. cap. I 8. Broia uerum in annalibus Trevirensibus lib. 8. nu. 23. & Coimium an. 8I3. nu. 344.

I 34s. In Ecclesia Μoguntinensi alter extitit Chorepiscopus, nomine Regimboldus seu Regimbaldus, qui memoratur in Uta Rabani, quique idem esse videtur cum Reginaldo cui Rabanus suos de ecclesiastica dim ina libros dicavit,. seu Reginario cujus mentionem facit Liudoli ux o de quibus consule Mabillonium faeculo IV. Benedictino , parte a. pag. I r. ΣΟ. 61.σ 63. Ad hunc autem Reginaldum scribens Rabanus , in ipsa praesa tione docet ipsum, quo pacto sacros Ordines conserre debeat ., 3. Rig- boldus Remensiis Chorepiscopuς GOthescalcum presbyterum ordinavit ,

de quo Hincmarus tom: a. Flodoardus lib. 3. cap. I 4. Rabanus in vis. ad Hiis arum. Ergo Chorepiscopi veri' nominiς episcoph erant. DisTINGuo antecedens : non pauci Chorepiscopi ordines contui runt minores, concedo o majores,' subdistinguo et cum episcopali consecratione praediti, essenr, concedo : Omnes, nego . Itaque ut ad singula

reponamus,

Primo Basilius non loquitur nisi de iis eeclesiae ministris , qui presbyteris Sc diaconig erant, inferiores: quod ex ipsa epistolae lectione mani test v m est. Secundo Timotheus Cappadociae Chorepiscopus, ut plerique alii, se

tuito calu episcopus simul erar. Tertio Adalinatus non tam ecclesiae Trevirensis Chorepiscopus sui quam Coepiscopus , ut Vocatur ,, seu ,, ut incerpretatur Brouveruς suis fraganeus, quo nempe uc adjutore ad omnia episcopalia munia' utebatur Amalarius, qui) Francorum' regi Sus carus persaepe at provincia sua aberat, & reipublicae negotiis distentus ecclesiae' suae satis invigilare non poterat . Admonere tamen non abs re fuerit ,. id , quod dir Adalmato

narratur, non' esse certum ac necessarium epilcopalis consecrationis' adigumentum d nam Pelagius I. supra a duobus episcopis tantum & uno presbytero inauguratus est et atque id in ' casu necessitatis fieri potest . Noa levis autem tunc necessitas ingruebat ob episcoporum in ista provincia penuriam , quae tanta erac, ut ad Archiepiscopum Remensem alterius provinciae metropolitam recurrere oportuerit e de quo Coimtius supra. Quartum exemplum non nisi conjecturis innititur. L. enim non constat an Regimbaldus seu Regim idus, qui ecclesiae Μoguntinensis Chorepiscopus fuit, idem sit, cum Reginaldo. Id quidem putat Μabillonius

410쪽

pag. 7. sed sola nominum similitudine , quae saepe sallit , eo adductus . a. Dubium etiam esse potest an Reginaldus iste sit idem cum Reginario . 3. Denique Reginaldus ille simpliciter appellatur Episcopus apud Serarium in hisoria Moguntina , ubi de Oigario pagina 632. sic& Regiliarius a Liudolso . imo Regimbaldus in vita Rabam num. 26. non Chor episcopus , sed Coepiscopus nominatur . Chorepiscopi quidem ita Vulgo nuncupabantur ; sed proprie tamen ea vox illos duntaxat Choreeiscopos sonat , qui episcopali charactere aucti , non in pagis & vicis degebant , ruri duntaxat addicti , sed in tota dioeceu , etiam in urbe praecipua, Episcoporum vice munia episcopalia obibant: talis enim fuit Regimbaldus t tales hoc etiam aevo sunt in his Germaniae ecclesiis Coepiscopi seu suffraganei. Nempe jam tum illi Episcopi principem locum tenebant, & operosis regni negotiis implicati, ecclesiae suae non admodum vacare poterant. Itaque tunc inolescere incipietat is usus, qui in Germania passim nunc viget. Quinto Rigboldus quidem veri nominis erat episcopus; sed ideo, quia post Ebbonem dejectum a Ludovico Pio , in ecclesia Remensi constit tus fuerat, ut donec alter Archiepiscopus eligeretur , interim ipse episcopali munere sungeretur.

Quod autem Chorepiscopi vulgo ordinandi facultate non gauderent , id ex conciliis patet, quae tentatas ab iis temere ordinationes rescinde. runt, & iterari jusserunt. OBIICIES I a. Episcopis semper proprium fuit ecclesias consecrare, M quae ab iis, qui Episcopi non habebantur , consecratae erant , Caerursus ab Episcopis legitimis consecrahantur, ut ex conciliis mox allegatis perspicuum est. Atqui plures sunt Chorepiscopi 'vi ecclesias Lacraverint, v. gr. Humbertus Eistolphi Μoguntini archi praesulis Chore-piscopus , teste Candido in vita Eigilis tom. a. faecuti IV. Benedictini par a 38. oe a 36. Regimbaldus, idem qui supra , in vita Rabant eois. a. pagina II. Audinus Agobardi Chorepiscopus apud Gintium an. 8a

num. 38. Ergo.

DISTINC Uo antecedens e plures Chorepiscopi vi ordinationis ripiscopalis , ctua extra ordinem insgniti fuerant ; concedo r vi Ch rephscopatus ipsus ; nego. Non negamus itaque quosdam extitisse Chorepiscopos, qui Episcopali charactere praediti Ecclesias sacrare potuerint; sed quaerimus an id potuerint omnes. Non potuisse autem cum ex aliis monimentis , tum ex concilio Μetensi colligimus , in quo decernitur, ut basilicae a Chorepiscopis consocratae iterum consecrentur. Porro ut de iis , qui mox allati sunt, non nihil dicamus, I. Humbertus a Candido memoratus , Μabillonio ibid. se Cointio

ceseos ΜOguntinensis chorepiscopus , sed episcopus contra Wirtibvrgensis , Archiepiscopi Μoguntini suffraganeus . Coepiscopus ergo diei debes , non choreplicopus , aut Chorepiscopi voκ etiam suffraganeum

SEARCH

MENU NAVIGATION