Bap. Platinae, Cremonensis, Opus de vitis ac gestis summorum pontificum, ad sua vsque tempora deductum, et auctum deinde accessione rerum gestarum eorum pontificum, qui Paulo 2. in quo Platina desinit, vsque ad Clementem eius nominis 7. successerunt.

발행: 1562년

분량: 514페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

PONTIFICUM. mptus est gratie,ut mortuo Leon quum successio quaereretur,siimmo Pontilica

tu dignus,Cardinales aliquot eum suffrasijs suis prosecuti sint. Verum labante tum eius fortuna, Hadrianoque VI. & Clemente VII. quibus gratissimus fuit, creatis,ab ipso Clemente Praenestinus primum, deinde Sabinus, post Portuen. demum Ostien .Episcopus renunciatus sit,cuius Pontiscatus Anno primo, Ni colao Flisco Senatus Principe mortuo, id munus ex maiorum instituto suscepit, in quo ita prudenter, integre, grauiterque se gessit, ut mortuo Clemente VII. patribusq; conclaue ingrei sis,paucarum horarum spatio, una omnium voce, lς-tissimisque Cardinalium suffragijs Pontifex maximus consalutatus fuerit. Postridie summo mane, populo a principe diaconorum Cardinaltu electione eius publicata. Sedit vero imperatore Caesare Carolo V. Augusto annos xv.&die. xxviii. Pontificatum ingressus arma in Franciscum Mariam Fel trium Vrbin tium Ducem mouit, quod eius filius Guido Vbaldus Iuliam Vara nam Ioannis Mariae ultimi Camerinen . Ducis filiam, Pontificis venia non quaesita uxorem duxisset,&dotis nomine Camerinum occupasset, Ecclesiae Romanae oppidum beneficiarium:Cuius ea conditio esse serebatur, ut Uaranorum liberorum prole extincta,urbs Ecclesiae Romanae cederet: Dux, praesidijs Pontificis pulsis & Camerino commeatibus munito,bellum auertit .Pontifex autem eius in re militari praestantia animaduersa,rem in oportuniora tempora distulit.Proximo Decembri duos ex filio & filia nepotes in Diaconorum Cardinalium numerum retulit, Alexandrum Famesium Petri Luisj filium & Guidonem Ascanium Ssertiam Constantia natum,quorum priorem Cancellarium, posteriorem vero Camerarium S. R.E.haud ita multbpbst creauit. Animum deinde ad statum Ecclesiasticum instaurandum conuertens, nihil antiquius duxit, quam ut viris egregiis e toto terrarum orbe conquisitis amplissimum ordinem stuppleret, quibus Reipub. latus maxime inniteretur. Aliquot igitur prioribus lectionibus inter unum& septuaginta, quos purpura donauit,ad x x. & amplius senatores legit,qui omnium consensu summo Pontificatu dignissimi existimati sunt.ο uatuor quoque qui ei hactenus non interrupta serie in Pontificatu successere ab eo suerunt lecti. Eius Pontificatus initio Anabaptistae haereticorum omnium scelestissimi impurissimique,Mon alterium Uveliphaliae urbem occupauerant, in qua ab urbis Episcopo diu obsessi, postremo expugnata urbe,omnes fere trucidati sunt,&insanae haeresis asylum disiectum. In Anglia quoque per haec tempora maior in religione motus fuit. Henricus vi. Anglorum Rex qui edito libro Martini Lutheri haeresim placitaque doctissime oppugnauerat, quare&fidei Catholicae defensoris titulo a Leone X. ornatus fuerat) iratus Clementi VII. quod repudium legitimae uxoris Catharinae Aragoniae,Caesaris materterae, sancire noluerat, quam superinducta adultera A n na Bolenta, cuius amore flagrabat, ab se diueli re XX. matrimonii anno tentaverat, patriam religionem deseruit, Iohannem Cardinalem Roffensem,uirum sanctissimum &doctissimum, & Thomam Morum Regni Cancellarium,& primarium regni sui hominem, aliosque multos omni um hominum praestantissimos viros sententiae eius aduersantes nefarie occidit: nec his contentus supremi Ecclesiae Anglicanae sub Christo capitis titulo sibi arrogato,Catholicam omnem religionem,haeresi Lutherana suscepta, abrogare totis viribus contendebat, & in dies magis insaniens, monasteria,aedes fac ras,cl ricos, monachos,& fratres religiosos omnes destruxit, bonis eorum vel fisco suo applicatis,uel quo plures erroris sit participes haberet ministris saeuitiae s uae concelsis.Vnde commotus Pontifex,eum anathemate notatum, iure Anglorum regno, ob inauditae haeresis crimen, priuauit. Interim Pontifex Carolo Caesari arma Poenis inserenti & bellum contra Barbarussam, Piratarum saeuissimum Ducem Turci carum copiis praesectum,Italiamque & Hispaniam crebris incursionibus depraedantem, adornanti, missis sub Duce Virginio Vrsino duodecim ex

332쪽

peditis triremibus magno subsidio fuit. Caesar autem ingenti elasse comparata in Africam ex Hispania soluens ad Uticae littus feliciter appulit. Vbi exercitu exposito, munitionibus & propugnaculis Tunetis quod pulso legitimo Rege,

Barbarussa occuparat, validisque Turcarum praesidiis priuauerat) paucorum dierum labore expugnatio, Barbarussam haud procul ad uncto obuium profligauit, eoque cum arce expuβnato ad viginti millia captiuorum Christiani nominis ex cliuersis regionibus a saeuissimo pirata ibi miserrime detentorum liborauit,& Multassi Regi legitimo duris conditionibus impositis urbem restituit, arce crinisi ima Goleta valido Hispanorum praesidio instructa. Haec tam insignis victoria tanta gratulatione est excepta, ut Pontifex solennibus supplicationibus indictis, gratias Deo publice egerit, & ad Caesarem iam ab expedi tion Tunetana Neapolim prosectu,Legatos Cardinalem, Senensem, Ostiensem Ep scopuna,& Alexandrum Caesarinum, ei suo nomine, de tanta victoria gratulatum miserit. Dum Imperator Neapoli esset,Francisci Sfortiae nouissimi Mediolanensium Ducis morte audita, Antonio Leua pro Duce Insubribus eisse iusso, ducatum Mediolanensem in prouinciae formam redegit, Francorum Rege Franci ico magnopere repugnante, qui Insubrum imperium tam ab auiae suae Valentinae successionis, quam nouaesbcero suo Ludovico x O. a Maximiliano Caesare factae concessionis iure ad se pertinere contendebat: cuius quu Caesar rationem habere nollet, occasionem irato Regi, ut arma moueret attulit, quae Allobrogum Duciqui in Caesaris clientelam se dederat intulit,& aliquot oppidis captis,Subalpinas omnes gentes magna cum Imperatoris indignatione vexabat. Qui regis impresisione cognita, ut brancorum arma ab Ducis Allobrogum foedere sibi iuncti ditione auerteret, Gallicam expeditionem edixit. Romam igitur primuin initio Anni M. D. XXX VI. acceilens, quum Cardinales omnes obuios habuister, more maiorum a Paulo III.ante gradus basilicae sancti Petri honorificentissimEsulceptus est, nullo non bonoris genere adhibito. Caesar Rome sanctum Paschatis diem coluit, in quo Papa, Caesare Imperialibus insignibus ornato adstante, rem Lacram solenni apparatu in basilica Vaticana fecit: Imperator tum de summa rerum & maximis Reipub. Christianae negotiis cum Pontifice collocutus,

publice in Consistorio de Francorum Regis iniuriis quaestus est, repetitis quae

contra maiores suos Galli Reges multis iam antea annis male patrauerat, cuius quaerelis Regis legati scripto causam maiorum defendentes responderunt. Caeterum Caesar quarto decimo postquam venerat die, urbe egre illas per Tusciam &Ligures iter faciens in Galliam Narbonen. copiose exercitu congregato imp tum fecit. Hinc inter duos summos orbis christiani principes atrox bellum exarsit. Dum Carolus Imperator adhuc in urbe esset, eius monitu, Pontifex officio suo pro viribus omnino satisfacere cupiens, ut discordias quae in ter christianos religionis causa exortae fuerant tolleret, concilium generale iam diu multumq;

desideratum,& a superio i ibus Pontificibus neglectum vel dissimulatum, vigesimo demum Anno postquam Lutherana haeresis irrepsisset, indixit, Mantuaq;

primum concilio delegit oportunum locum, mox ob iustas causas Vicentiam Venetorum urbem transtulit, Laurentio Campegio primum, deinde in eius t

eum Bonifacio Ferrerio, item Iacobo Simoneta & Hieronymo Brundusino, optimis ac prudentissimis patribus,tanto negotio praefectis : Qui veris concilium Germanis caeterisque Christiani nominis principibus indiceret, delectus est Potrus Vorstius Episcopus Aquen.optimus ac prudens vir.caeterum &ea res difficiliorem successum habuit: Nam vicentia etiam dimissa, quod haec a schismaticorum sedibus paulo longius abesset, nouo loco medio propemodum inter It liam & Germaniam delecto, octauo tandem Anno post, una uersalem christianorum Synodia in Tridenti celebrandam Pontifex tertio indixit, tribus Apost licae sedis, qui eam inchoarent persequerentque eo destinatis cardinalibus, P

333쪽

tro Paulo Parisio,Ioanne Morono,& Reginaldo Polo, Diacono sancti Marte in Cosmedin. Caeterii in Parisio & Morono reuocatis,in eorum locum missi sunt Ioannes Maria de Monte Episcopus Cardinalis Pr nestinus,& Marcellus Ce uinus Presbyter tituli sanctae Crucis in Hierusalem, qui ambo postea Romani Pontifices fuere. Tridentum porro ex omni orbe CLristiano frequentes patresconia enere, sed quum Lutheranis minus id probaretur,modo locum, modo pretissides, modo aliud atque aliud calumniantibus, illud satis patuit, nihil minus ipsis quam generale Concilium curae esse,quod usque ad illud tempus quasi per

prouocationem l Romana sede postulauerant, atque ita ea quoq; res optato etiam tum euentu caruit,praesertim quum pelle Tridenti inualescente aliquot iam Sessionibus habitis & quibusdam cotrouersiis examinatis, quibusdam definiti ex Pontificis auctoritate synodus Bononiam translata fuerit. Quanquam ipse ponti sex cuius eruditio, & longo reru usu prudentia comparata iam notae erant omnes ad hoc interim vires suas intenderet, ut Ecclesis quietem repudiatis erroribus, & populis Christianis pacem sublatis bellis, pacata Italia, & mare a piratis

liberato, afferret, communiaque arma in Turcas, Christianorum hostes acerrimos,conuerteret. Nam bello inter Caesarem & Regem Francorum multis in locis concitato,Pontifex ta quam communis pastor cardinales Legatos, larinum

Caractiolum ad Caesarem, Augustinum Trivuli tum ad Regem Francorum pro componendis inter eos discordiis nil sit, ut ijs sopitis & Concilio celebrato,arma Turcis inferrentur,in totum iam orbem terrarum sese diffundentibus. Quo tempore initio anni M.D.XXX VII. Alexandro Mediceo Caesaris genero Floren- I s γtinorum Duce propinqui sui Laurentii insidij sextincto, Cosmus Medices successit,& in urbe Paulus Papa,duce Ecclesiastici exercitus Petro Luisio filio creato,mu lios ad omnes fere Christianos principes nuncios destinauit, crebris&paternis cohortationibus uniuersos de pace & armis Turcis inserendis monens: Clissa praesertim in Dalmatia, quae Pontificis praesidio tenebatur,a Turca Christianis caesis,expugnata.Vnde & solennes supplicationes habuit, & ipse pedibus a sancto Marco ad Mineruae aedem supplex prosectus et . Quo an no,urbis moenia reficere aggressus, initium sub Auentino secit.Verum quum Turcae, qui graue cum Venetis bellu ingerebant, totum orbem Christianum vexarent, Pontifex . l.

totis viribus eo incubuit,ut pace vel saltem inducijs inter Caesarem Se Fracorum Regem compositis, ipse Imperator & Veneti qui iam foedere iuncti erant,bellum communi impensa contra Turcas susciperent. Legatos igitur ad utrunque ob eam rem lacobatium quidem ad Caesarem, Carpensem vero ad Francorum Regem misit,& classis suae praefectum creauit Marcum Gri manum Patricium V netum Patriarcham Aquileien. Dum belluaurci cum praesertim,contra Ven tos arderet,Dalmatiaque omnis Venetae ditionis hostili ferro & flamma vastar tur,& inter Regem Francorum & caesarem nullae pacis conditiones conuenire possent, Pontifex vi facilius Turcarum vim retunderet,omnino constituit operam dare,ut hos duos principes una ad colloquium, cui ipse praeelset, euocaret. Id per Legatos suos,& praesertim carpensem,quum tractasset, tandem definitum lest, locusque conuentui oportunus, oppidum Nicaea in Galliae Italieque finibus supra mare delectus. Ad quam urbem maritimo itiner urbis Legato Cardinale Neapolitano relicto, Pontifex est prosectus.Quo ex c5dicto, Caesar & Rex Francorum conuenerunt: ibi post multas disceptationes, quum Imperator & Rex ad pacis conditiones adduci non possent, tandem Pontificis interuentu induciae decennales inter eos factae, ut Imperator bello Turcico operam dare posset inde Rex in Galliam, Caesar Genuam, Ponti sex in urbem redij t. Vbi Octauius Famnesius Papae nepos uxorem Margaritam Alexandri Ducis Florentinorum viduam , Caesaris caroli quinti Imperatoris filiam cum dote C c L. millium aureorum duxit, qui mortuo per eos dies Francisco Maria Vrbinatium Duce, in eius, Ee locum

334쪽

is a P LATINA DE VITIs

locum urbis praefectus creatus fuerat: Tum Pontifex recuperandi Camerini tempus venisse ratus, iuuenis & bellicae rei nondum periti Ducis adolescentia fretus, bellum illi intulit, cuius timore diaetias, armis pontificijs non expectatis sponte Camerinum papae restituit , quod Ecclesiae , magna aureorum summa Iuliae Varanae persoluta, Pontifex ad tempus concessit: nam liaud ita longe post, illud Ducis titulo nepoti Octauio Fannesio addixit. Classi sis interea Christianorum , quae communi Pontificis, Caesalis N Venetorum impensis coaeta, maxima & formidabilis Turcis erat, Andrea Auria classis caesarianae praefecto pugnam detrectante , Turcis relictis apud promontorium Actium , quod Praevisam vocant, in tres iterum diu ita partes, tot tantisque Pontificis de Venetorum conatibus irritis factis, Castro nouo praesertini a Turcis occupato, domum se recepit. Romae Pontifex de ornamentis &praesidiis Ecclesiae co3itans, nouos aliquot prouinciarum Legatos, Cardinales, Verulanum Galliae Ci spadanae , Iacobatium Perusii, Eporediensem Bononiae, I Carpensem Piceni creauit : multos praeterea graues Sc doctos viros Legatos pro rebus religionis in Germaniam misit, in his primum Ca dinalem Brundusinum, deinde Contarenum, qui conventui Ratis ponensi intersuit . Portoria & tributa multa vel auxit, vel nouauit, Perusinosque, ob s lis vectigal superadditum rebellantes , missis copiis domuit, & decurionatu priuauit, eorumque Legato Romam atratos veniam petitum adeuntes, humaniter excepit. ob eandem causam Ascanium Columnam contumacem,

di rebellem paterna ditione quam in Latio habebat, armis exuit, Palliani inc ni a & arcis Papae demolitus. Episcopos,ut ad suas sedes irent, monitus, surdis fabulam canere visus est, quin diuturnae eorum consuetudine victus, hoc itulis facile remisit. tortuo Cardinale Auxitano, Farnes iuni nepotem Auinionis Legatum creauit: obuiam deinde Caesari factus, Lucae simul conuenere, quum urbi Carpensem, Viterbiensibus Polum, Legatos dedisset. Lucae Papa aliquot diebus cum C sare fuit,qui Alger anain in Africa infaustam expeditionem tum adornabat, quae saeuis autumni tempestatibus, classe disiecta, infelicem exitum habuit, magna exercitus parte vel a Poenis extincta,vel mari submersa. Initio anni M. D. XLII. Pontifex Legatos creauit Conta renum Bononiae,Cispadanae Galliae Gambaram, Perusii Ariminensem . Conuentus Imperialis Uvormatiensis celebrauis, cui interfuit Lutherus, in quo,inanibus disputationibus habitis, nihil definitum est. Quum bellum inter Caesarem & Regem Francorum in stauratum magnis vitinque studiis gereretur, Papa Legatos pro, pace ad eos misit,Conta renum ad Caesarem, & Sadoletum ad Gallum, Conta renoque momtuo sibrogat Visiensem . In conuentu Norimbergensi, in quo adfuerunt Legati

omnium pene Reru in publicarum Germaniae & Imperii principum: quum de

religionis controuernjstractatum esset, quaerentibus locum idoneum rerum nouatoribus, ex Papae auctoritate, & omnium consensu Tridentum ut supra

dixi Concilio destinatum, utrique parti commodissimum . Initio anni M. D. XLIII. quum Imperator in Italiam ex Hispania venire constituisset, ut inde

in Belgas contra Clitiensium Ducem contenderet, Ponti sex, cui Caetare conuento opus erat, Legato urbis Carpensi Cardinale constituto, Roma disse dens,totam pene ditionem Ecclesiasticam circumit: Fuit enim Bononiae, Mutinae, Regii, Parmae,&Ferrariae,& postea Anconae, Perusii, Viteri, ij,& per

omne patrimonium . Buxeti Pallavicinorum oppido agri Placentini Imperatorem conueniens, quatriduo cum eo commoratus eii , ibi de plurimis Scmaximis negotiis agitatum, & inter alia,ut nouus Mediolani Dux, qui esset

Italae nationis,quem omnes Europae Principes expetebant,crearetur, non obscure nepotum suorum uno insinuato. Item de pace cum Rege Francorum & subsidio contra Turcas in Pannoniam Pontificis expensis mittendo. Imperator,

rebus

335쪽

rebus his tractatis in Germaniam prosectus, Ponti sex Bononiam reuersus esti

Romae eo tempore ingens trepidatio fuit, terrore classis Turcicae,quae a Francis euocata, per mare Tyrrhenum vagabatur, ostiaquς Tyberis appulerat, quae tamen cum Tu rcae alio contenderent, Romanis damno non filii. Papa Romam reuersus, quum pro componendis horum principum dissi dijs remedium nullum humanum praeterea superesset,quod non tenta stet, ad diuinam opem implorandam conuersus, celeberrimas supplicationes habuit, ab aede Mineruae usque ad sancti Petri Basilicam, reliquiae sanctorum & sacrae Saluatoris,ac beatae Virginis imagines portatae, cuius preces Deus exaudisse visus est : Nam poli praelium ad Cerasulani maxima Caesareanorum & Gallorum strage facta, quum tota Europa bello arderet, in maximis armorum fragoribus utriusque partis animi ad pacem inclinarunt,quam xiiij.Calendas Octobris,antiquis simultatibus depositis& noua affinitate contracta in oppido Galliae Crepinoo secerunt anno M. D. XLIIII. Initio sequentis anni duobus in Comitatu Venausino Auinionensis Legationis territorio oppidis Gabi gre&Mirandula ab hqreticis Lutheranis o

cupatis, quum multa in religionis dedecus committerent & maiora minarentur, Auinionis protegato, Antonius Triuultius Episcopus Tolonensis Regis Francorum auxilijs copioso exercitu collecto,oppidis combustis, haereticos omnes deleuit. Pontifex suis nimium indulgens diuturnitate imperii paulo audaeior factus, Mediolani pro nepote obtinendi spe deiectus Parmam & Placentiam nobilissimas Romanae Ecclesiae beneficiarias in Gallia cispadana urbes, multis Cardinalibus reclamantibus,in beneficium filio Petro Luisio, Camerino Ecclesiae a nepote Octauio restituto,& vij. millium aureorum annuo tributo adiuncto concessit.Bellum post hec atrox & periculosum Cesar cum Lutheranis,ut rebelles & contumaces quorundam Germanorum principum animos compescerer, suscepit: horum principes erant Ioannes Fridericus Dux Saxoniae,& Philippus Lant grauius Hessiae.Hi eo contumaciae etia serant,multisq; contumeliis & damnis Caesarem adeo affecerant, res quoq; Germanias in eum statum adduxerant, ut Carolo aut suscipiendum esset contra eos bellum,aut non Germania soli. m. sed Imperatore etiam maiestate videretur esse cedendum. Multi enim eum non Imperatorem iam,verum contemptim Carolum Gandauentem, a loco natali appellabant: scedus tum ad communem tuendam causam cum aliquot liberis ciuitatibus Germaniae, eade labe insectis, in Saxon iae oppido Sinai caldo percusserant: in descederis Smal caldici nomine eorum coniuratio vocata. Hi Euangelicorum,&protestantium speciosis nominibus assumptis, Caesaris conniventia, cordia& ignauiam interpretati,abutebantur . Aduersus hos igitur Caesar arma inferre statuens, eos prius legibus,deinde bello coercere in animum induxit: Itaque publicum imperij conuentum Rati spons, in quo de communi Germani e statu,publica pace & concordia fidei ageretur, indixit.Prudenti tamen consilio usus C sar, statuit,ut ante omnia de his, quae ad religionem pertinebat, ageretur, delectis ad id magni nominis utrinque viris, haud dubia spe,ut conciliatis ad fidei catholicae normam protellantium antesignanorum animis, principes reliqui imperii ab illis ad nouam sectam sollicitati, iam persuasi, ad antiqua religionem reuocarentur.Conuentus profertur in Annum M. D. XLVI.conueniunt utrinq; delecti,mense Ianuario.Aduersariorum caput in ea cocertatione Bucerus suit: nam Martinus Lutherus totius schismatis auctor eo iam morbo laborabat, quo mense insequenti xj. Calend. Martias extinctus est. Inita demum familiari quadam disputation auscultantibus qui negotio hraepositi fuerant,& notariis excipientibus, haereticorum pertinacia nihil boni ad extremum confici potuit: quum enim eos iam pene confectos sua obstinatione colloquii praesides amouere conarentur,postremo resiponderunt, quum aliud ad quod confugerent praesidium non haberent, se principum & magistratuum suorum iussis impediti quo mi- Ee i mas

336쪽

mis mora gerere illis possent, interim taciti & fest inates suga adornabat, tollo quio in a Bucero & locijs direpto, quu paulo post Caesar aduenisset,omne stabiliendς concordiae spe sublata i nueni t, tuu nemine proceru e coluratoru prssertim aut Smalcaldici foederis numero ad conuentu venire, de multo minus imperata facere velle coperisset. are haud obscure quo erga eum aio,quibusq; remedi jx occurrendu esset,iacile intellexit. Armis itaq;,quado iuris disceptatione no poterat, rem trafigere costituit. Rebelles isitur oes ad imperij conuentu nati siponense citatos, neq; aduenietes,Cssar danauit.Inter hos Ioanem Fridericu Saxonis Ducem, Electoris dignitate priuauit,lc Lanigrauiu proscripsit.Exercitu etia numerosum,que,rem p rssagiens in Belgis, Insubribus, Regno Neapolitano,& cermania dudum conscribi fecerat, in unu cogi iussit: Albe Ducem totius belli prouinciae praeposuit, praestantissimis rei militaris ducibus, Se tribunis ad sua stipendia accitis.Exercitus Imperatoris suit ad xxxiiij. millia peditum, Se nouem millia Gquitum: Interea Dux Saxoniae de Philippus Lanigrauuis,ad quos tun F summa

Imperij iudicio Smal caldicae coniurationis peruenerat, tantum armorum apparatum veriti, citius quam putarat Caesar contractis omnibus suis copiis, Se quas principibus & scederatis ciuitatibus imperauerant,priores in aciem educunt: ScClula arce in faucibus convallium Alpinarum occupata, qus Italica auxilia excluderent,ad Danubium castrametantur. Hostium numerus tota Germania delectus erat ingens, ad octuagin ta millia peditum, Se quindecim millia equitum aestimatus, quum Caroli Caesaris copiae pro hostium numero perexiguae essent: nihil tamen cuctatus Imperator Ratispona firmo praesidio munita,Gulielmi Bauariae Ducis amicitia fretus,Langes hutu hostes praevertes contendit,ne de hunc sibi aditum auxiliorum ex Italia venientium interciperent, ibiq; sub moenibus cast rametatus du hostes expectat Pontificis Pauli III. auxilia adsun t ad xij. millia peditum, de ccccc equites Duce Octauio Farnesito Caesaris genero, Legato verb

Alexandro cardinale,Papς nepotibus.His adiunxerant se ducenti equites,quos Florentinus,lc centum,quos Ferrariensis nuces Cesari miserant, quibus aduentantibus,imperatoris animus ita est cofirmatus, ut hostes multitudine ferocientes contemneret.Nec ita multo post omnes pene a Caesare indictae copis ex Ge

mania & Italia aduentutiQuibus fretus tametsi ab hostibus n5 modo militu, sed& tormentorum bellicorum numero longe su peraretur,apud Ingol stadiu prolatis castris incredibili holliti admiratioe se illis obiecit: qui tuto loco castrametati haud longius ecccc. passibus a Caesaris castris in acie consistebant. Hi Caesarem

nondu munitis castris,sed vallo adhuc humiliore absoluendo occupatu, tam horrendis tormentoru omnium ictibus excipiunt, ut glandium Sc globorum veluti profusi imbres in vallu,le Imperatoris agmen per octo horas,pluere viderentur. Quod cum iteruatq; iterum frustra secissent quieuerui:ea enim ratione Caesaris castra perruper omnes'; in sugam vertere certo sibi persuaserant, sed ubi res parum successit,contumeliosam petulantiam, qua in Imperatoris exercitu usi fuerant, remittere coeperant, quu tot bellicaru machinaru ictibus, ne milite quidevnu e statione sua pede mouisse cognouissent: profusa enim illa creberrim agi boru multitudine paucissimos milites extinxerui, qui totu exercitu labefactare pro certo sibi pollicebantur.Caesariani vero neq; tunc, neq; post con quieveru trna stu dio Sc arte militari, producto cotra hostes vallo Sc firmatis castris, leuibus prςlijs, frequetibus excursionibus, nocturnis de diurnis irruptioibus, continuε ita hostes fatigare non destiterui, ut tande libera illis,dc defendedi valli,Se in acie consistendi facultate, imo denique omni quiete, pabulatione quoque id frumen

latione adempta, primos sese recipere, Sc castra sua antea opulentia tandem referre coegerint: quos quum tripartito agmine nam Burae Dux cum Belgis per id tein pus aduenerat Caesar fili stet in iecutus, persequi eo usque destitit, quoad castra sepiis mutare coactos, omnis spes victoriae destitueret, ut hostes tandem

media

337쪽

ΡONTIFICUM i iis

media layeme, dissoluto exercitu, quemque do intim suam reuerti,&suga laluti consulere optimum esse iudicarent: idque sexto mente postquam bellum ab illia geri coepisset factum est.Primus Lant grauius paucis equitibus comitatus in diistionem suam celeri se cursu recepit. Saxonum vero Dux collectis ex dispers dexercitu aliquot cohortibus, in Saxoniam reuertitur: quod Mauritium patruelem suum, quem postea Caesar solenni ritu Electorem constituit, proscriptionis iure ditionem suam omnem propemodum occupasse cognouisset. Tantis igitur hostium conatibus in irritum cedentibus, Caesar Comiti Palatino Se Duci Virtembergensi rebellibus, qui ad preces confugerant, ignouit: Vima &Augusta in potestatem redactis, omnes qui superfuerant ex Pontificis exercitu, morbis&graui tempore anni, infinitis laboribus affectos, in Italiam remisit. Dux Saxonum dum recuperare studet amissa, quarto post mense, quam Caesar eum persecutus, Albim latum,&sine vado sumen incognito rustico vadu monstrante cum toto equitatu eques ipsetcaiecisset,viij. calend. Maii Caesarianis

captus, & ad Carolum caesarem perductus est,Anno salutis M. D.XLVII. A quo M γImperatoris eligendi ius carolus in Mauritium patruelem transtulit.Sed & Philippus Lanigrauius olim ferocissimus hostis, rebus suis sic consultum fore sperans caesari supplex se dedit, a quo in Belgis diu custoditus est. Hanc tam insignem victoriam. non sine Dei beneficio ab Imperatore partam, quum cognouisset Paulus Pontifex, cardinalem Ssondratum, caesari gratulatum obuiam iri Germaniam misit, maximi de fortissimi Imperatoris cognomine diplomati su- prascripto. Germaniae igitur pace reddita, omnes Smal caldici foederis socios, clim principes tum liberas ciuitates, imposita singulis mulcta, condonata laesae male itatis poena, victor Caesar, in gratiam recepit. Dum bellum germanicu in agebatur,Italia seditionibus,scin testinis bellis non caruit: Nam de Neapoli populus contra Petrum Toletinum, qui pro Rege, illius regni negotia curabat, quaestionem religionis more Hispaniensi in regno instituere conantem, arma iunipsit, illumque multis seditionibus & tumultibus fatigatum ab eo consilio desistere coegit,de Genuae Ioannes Ludovicus Fliscus, de occupanda patria, interficiendoque Andrea Aucia cogitauit, exitusque voluntati respondisset, nisi

eius conatus in ipsius conspirationis feruore mors impedisset : Mari enim duim classem occupare studet mersus, coniurationi finem, sociis de familiae suae exitium attulit. Huius conspirationis socium atque adeo auctorem Petrum Luisum Pontificis filium, Parmae &Placentiae Ducem fuisse, quum ad Imperato- rem delatum esset, caesar ab eo valde suspecto se abalienavit: Unde occasionem nactus Ferdinandus Gonzaga,qui pro Caesare Insubres obtinebat,clam cum aliquot Placentinis ciuibus egille creditur,ut Duce occiso ciuitatem caesaris fidei commendarent. Quum autem nobilitati liberiorem vitae statum expetenti in primis odiosus esset,conspiratione contra eum a principibus ciuitatis facta, iniaterfectus est,Placentia in ipso tumultu incredibili cum Pontificis moeror a cssarianis occupata Parma aegre retenta: cuius praesidio Ponti sex camillum Vrstinuit praesecit. Hinc maxime inter Pontificem Sc eaesarem simultates ortae,quas Papa prudentissimus temporis oportunitatem expectans, dissimulabat. Dum concilii negotium leuiter transigeretur,Imperator Augustae Vindelicorum Imperialem couentum indixit, in quo ut res Germanicas, quod ad religionem pem tinet, componeret, maxima cum Pontificis indignatione constitutiones quaLdam publicauit, quibus usq; ad concilij generalis decreta Germani omnes ut

rentur. Has INTER lΜ Vocauit, Papa autem aegre ferebat, Caesarem imanum in

messem alienam misisse, quum quae sui muneris erant ipse tractanda suscepisset: . Cui Pontifex tum ob hanc causam, tum ob interfectum filium, de occupatam Placentiam infensus erat.Verum ut erat prudens, Romae post filii caedem, nepotem Octauium, qui in Parmae de Placentiae ditionem patri, praerogatiuae iure,

338쪽

succedere debebat,diu continuerat,veritus, ne quemadmodum pater Placentiar, sic ille iuuenis& incautus Parmae inimicorum insidijs circumuentus, interfice. retur.Sualerat etiam ei ut Parma Ebcesesiae restituta Camerinum reciperet. Dum haec agitantur,octauius, morae diuturnioris impatiens, tuum se utroque principatu exclusum videret,Parmam, inconsulto Pontifice,& contra eius sententiam, per dispositos equos prosectus est,sed i Camillo Vrsino reiectus, in proxima Turris clarae arce subsistebat. Pontifex iratus Vrsini quidem diligentiam, factumque commendauit. Octauio vero literas minarum & indignationis plenas scripsit,cui quum Octauius minus quam oportuisset submisse rescripsisset, Papa laac nepotis contumelia aegre lata, aetate iam grauis decubuit, & aliquot disbus post haud leui febre oppressus, iiij.Idus Novembris Anno salutis M.D.x L ix. aetatis vero altero & octuagesimo, rebus humanis,paulo ante lucem in Quirinali excessit. Cadauer per mediam urbem familiarium humeris in Vaticanum delatum,in Basilica sancti Petri, lateritio tumulo conditum ell.Vacauit tum sede Romana menses duos,& dies undetriginta.

IVLIVS III.

Vlius it r. praeter nobilem propinquitatem, claramque parentum famam , ex grauiorum studiorum laude partam, ut cuius pater, avus,&patruus omnes simul iuris intelligentia, inter celeberrimos Romanae urbis iurisconsultos suis quisque temporibus prae caeteris foruere, multa praeter haec,alia corporis & animi habuit bona,in iis ingenium docile,c me, ad promerendum hominum fauorem aptum,&ad artes optimas valde deditum. enu stos item mores,magnamque corporis dignitatem,& in decrescentibus annis cum eloquentia coniunctam exactam iuris scientiam:posti emb in s rendis consciendisque rebus dexteritatem singularem. incentius pater,disertus caularum, quae coram Pontifice agitantur, patronus, & maiores eius omnes

ex oppido agri Aretini, quod montem sancti Sabini vocant, orti,familis nomen ab eorum loco traxere: Qua de causa Iulius, cui tum Ioanni Mariae nomen fuit, quamuis Roms natus δἰ encatus esset, Aretinus tamen est habitus.Primis annis in Latinis literis sese vehementer exercuit, idque apud suos domi: inde Perilsiam S Senas ad nobilissimas Academias, patruo si amplus liberaliter submim strante,&ad familiae nomen certo nobilique iurisprudentiae praesidio tuendum aeriter incitante profectus, ad Caesareum Pontificiumque ius discendum animum appulit,nusquana tamen humanioris literaturae immemor, adeoque profecit,Vt aliquot post annos in urbem reuersus,magno profectus argumento feliciter versatus de eleganter diceret,si quando publice ad dicendum inuitaretur, & iudicii

postea praepolitus Decundissima nominis fama ius adminiitraret. Eximiam autem laudem consecutus est ex ea oratione,quam in frequentissisno patrum consessii,durante Concilio Lateranen .valde luculentam habuit.Tradidit ei Romam reuerso Antonius Cardinalis patruus Iulio I I.Pontifice facile concedente suamquam ipse habebat Sypontinim Ecclesiam, sanguinis colunctionem in eo haud dubie sequutus, sed recte,si e quoque vel maxima confirmatus,quam de alta tu uenis indole conceperat . Cui in dies ita praeclare respondit, ut nouis semper ab eodem honoribus cohonestaretur. In iis fuit illustre protegati munus ab ipso sub Leone Pontifice Perusiae Legato eidem commissum.In quo obeundo,quum iuuenis adhuc prudenter,iuste, integreque cuncta administraret, mirificum sui specimen dedit,facileque de arauit, quantum Ecclesiae, in una ipsus industria praesidii imposterum esset constitutum. Vnde mox Clementi summo Pontifici in sinuatus,cona mendatusque bis ab eo, quod magnum aequitatis de iustitiae fuit argumentiam,vrbis gubernationi admotus est. Aemiliae pollea Se Flam iniae cum

imperio praepositus Ariminum Malatellis, qui redi uiuis semper viribus,& op

pidum

339쪽

pidum saepius ereptum,denuo occuparant, collectis viribus, belloq; fortiter suis

scepto eiectis omnibus egregie recepit. Peri dein sere tempus,quod omnino pretereundum non videtur, durante adhuc arcis Romanae obsidione,aurum immaniter petentibus insolentissime Caesarianis militibus obsidem cum aliis non

nullis pro Pontifice rei nummariae difficultate impedito se dedit, magnumquaad ijt vitae periculum, tuum bis in Florae campum, ad furcas omnes simul cateis nati latronum more traherentur, bisque sententiis de eorum supplicio in corona militum graui & infesto concionis fremitu esset disputatum, equo periculo quanquam tum omnes, commiserante adiutanteque Pompeio Cardinale, incolumes euaserint, constat tamen eo facto, libertatem asilicto Pontifici fuisse maturatam.Sub Paulo II I.Bononiae protegatus,&deinde Camerae Apostolicae auis ditor, miri fice eius principis iudicio, quod fuit acerrimum grauissimumque respondit. Quare cum multus eius opera domi forisque feliciter uteretur,liberalitatem & beneficentiam in benemeritos exercere solitus, Pontifex, facile tot eius

labores purpurei galeri honore rependit : Habuit hoc omninb Paulus, ut serἡ

contra superiorum Ponti lacum inueteratum inorem ex una dignitate homines legeret potius, quam ex copijs atque diuit ijs, haud etiam ex Principum voluntat Sc certe nemo in Romana Curia laboriosius, diuturnius, iustius, per tot annos, nemo etia fidelius versatus est, in quo uno nullus via qua in maxima varietate rerum gerendarum superbiam, nullus auaritiam, nullus negotiorum quae is suscepisset neglectum, aut quaestus aliquam cupiditatem unquam annotauit:

Cardinalis Galliam Cispadanam,Flaminiam, Aetniliam,& nouissime Bononia Legatus rexit. Concilio a Paulo III. demum indicto Pontificis vice ijdem praefuit,aditinctos sibi habens Marcellum Cervinum & Reginaldum Polum. Pauci autem tum Cardinales tot tantisque muneribus fuere prspositi,quot quantisq;

Ioannes Maria de monte Cardinalis: pauciores certe tanta religione, integritate, mansuetudine & innocentia administrarunt, accuratiore vero in rebus tractandis diligentia prorsus nemo: quod eo quidem magis mirum est, quod nimietvitae luxuriae & libidinibus intemperanter deditus, ab officio tamen nunquam auocaretur. Quod si vitae institutum Pontificatumque adeptus constanter se uauisset, multa qtiae nunc fere desperata sunt, in mestorem haud dubie formam

essent restitu taa ui namq; occupationibus totus intentus cardinalis, veluti furtim voluptates sequebatur,Pontifex factus votorum iam omnium compos, abdicata rerum omnium cura, hilaritati & genio suo nimium indulsit, usqueadeo homines praemii spe potius ad virtutem a inplectendam,quam ipsam et virtutis pulchritudine accendui itur: Declaratus est autem Pontifex post trimestrem a Pauli III.obitu Cardinalium in partes deductorum acerrimam disceptationem cunctis inopi nantibus, i tu vix inter candidatos esse crederetur. Erat tum anni saecularis principium.Itaque omnium illi operum primum fuit reserare statim a Clemente an te x x v. annos clausam sacram in Vaticano portam, alias item primariorum templorum reserandas cardinalibus certis demadare, veniam delictoruomnibus largissime concedere, lus praecipua fuit huius spcularis anni condendi causa. Ad imitationem nainq; iudeorum a Pontificibus id nostris receptum est,

quod illis eo tempore si luerentur nexi,seruique in libertatem vindicarentur,&corporum tantum a stertio curae esset, nostris,quod multo exoptabilius,animorum,qui tum reuera libcri sunt,quum omni labe criminum vacant.Magno omnium hominum concursu, hic annus Romae celebratus est, Pontifice populo sγpius sese ostentante, benedicenteque, quo demum exacto apertas per se portas, magna cum caeremonia ruat pompa religiose clausit. Eodem saeculari anno concilium Pauli III. iussu, Bononiam translatum,cui Tridentum reducendo tot imritis precibus apud eundem Pontificem Carolus Caesar valde insudarat, ipse mox Tridentum ultro reuocauit, magna spe praebita optimi felicissimique suc-

340쪽

cessus, ni aliquanto post exorta de nouo inter Christianos principes bella diuina humanaque omnia perturbassent. Hisce nouis bellorum tumultibus, quibus tota postea Europa deflagrauit vel imprudens initium dedit Iulius: quum alioquin otium auidissime amplexus ab iis maxime abhorreret. Id autem quomodo factum sit,operaepretium facturus mihi videor,si enarraro: Quo mortales videant aquam tenuibus leuibus ilie principiis reges, ruptis pacis foederibus, discordiae & atrocissimorum bellorum occasionem arripiant. Per in terr gni Comitia suffragatori Farneso cardinali promiserat Parmam te Octauio fratri redditurum,modo voti compos factus Ponti sex renunciaret u r. Igitur Pontifex renunciatus promissi memor, scriptis statim literis ad Camillum Vrsinum, cui oppidi custoὸia a Paulo fuerat demandata, iubet ciuitatem Octauio Farnesio tradi. Octauius, cui a Pontifice bis mille aureos, quot mensibiis subsidij causa

numerante mandatum erat nullum , ut ipse externi principis praesidium intra moenia reciperet, ne qua excitandi belli occasio, inter se concordibus regibus praeberetur, eam ob causam quod tantula pecunia oppido tutando non si assiceret, viribus suis dissi sus, & insidias a Caesarianis suspectans, Pontifice interpellato, opem eius implorat : Postulatque vel augeri sibi menstruum stipendium,vel concedi saltem, ut in clientelam Principi alicui sedare possit, cuius auxilio ab omni iniuria oppidum tueatur. Dicitur respondisse Pontifex,ut suis ipse dissi-cu ltat ibus quo commodius posset, mederetur. Ex hisce verbis veluti acceyta facultate quod cupiebat,impetrasset, Henrico Gallorum Regi similem occasionem belli desiderio undique captanti sese adiunxit, usus ad i) Horati j fratris opera, qui Gallis militabat, cuique Rex filiam desponderat ex nobili concubina susceptam. Quare cum a Rege valida praesidia in urbem accepisset, Ponti sex eo nuncio commotus, quod se inconsulto huiusmodi quicquam fuisset ausus, neque enim ex superioribus suis verbis eius rei potestatem se fecisse existimabat bello eum graui eli persecutus,neque certe tam oppidi recipiendi spe, quam ut Caesari gratum faceret, cui paulo ante receperat de nullis externis praesi)iarij, Parmam introducendis, id quod idem facile videri licuit, quod quum per aliquot postea menses duxistet bellum, obsidio neque Parmae Sc Mirandulae Caesaris copiis adiutus, irrito conarii aliquandiu protraxisset, quasi existimationi suae abunde s eisset satis, mox sese subduxerit, de pace data acceptaque,ad otia Iesua retulerit: Ad hunc modum inter se commissi Reges, quod alius alij auxilio veni flet, bella ex bellis serebant. Quae in unum protracta annum,s upra miserabiles multas inuectas clades,concilium quoque ipsis sui in iiijs dis luerunt. Irruente namque in Tridentum sere oppidum Mauritio Saxone, qui in partes a Gallo traductas, & alioquin suo peculiari in Caesarem odio,qui s cerum Hest brum Principem apud Belgas in culi odia multos annos habuisset eundem acriter persequebatur, Patres perterriti, de non iniusto metu perfusi, qua cuique tutius videbatur domum unde venerant infectis rebus abierant.Ponti sex interea domi qui talis ag re, inediu sese inter Reges nerere, urbemque ipsam annona quae defecerat undecumq; aduecta,ad certam feliciorum temporu spem imposterii erigere. Conuocarat item certos Cardinales, dederatque negotium,ut postquam concilium successu careret quae ad christiani nominis quietem, de ad morum ac disciplinae publicae correctionem facere viderentur,ipsi despicerent,atque emendarent. Ea res

aliquandiu sed illo agi tata, obortis tandem multis dissicultatibus de impedi mentis, post aliquot demum dies,vel refrixit, vel in aliud tempus dilata fuit. Secutu inest pollea bellum Senens quo eius urbis ciues Didaci Mendoete praesecti, intempestiua saeueritate a Caesare rebellantes in Gallorum potestatem ultro venere. Cuius rei causa quum Caesar qui tum in Mediomatricibus Metim ciuitatem magnis eopiis obsidebat Neapoli Petrum Toletinum Pro regem, collecto exemeitu Senas proslaisci iussisset, atque is per Ecclesiasticam ditionem iter insti tu

re dia

SEARCH

MENU NAVIGATION