Bap. Platinae, Cremonensis, Opus de vitis ac gestis summorum pontificum, ad sua vsque tempora deductum, et auctum deinde accessione rerum gestarum eorum pontificum, qui Paulo 2. in quo Platina desinit, vsque ad Clementem eius nominis 7. successerunt.

발행: 1562년

분량: 514페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

maxime Angelo Politiano viro utriusq; linguae callentissimo, quem Medicum familia amanter complexa indulgentissime, ouit: sicut & alios complures eruditos colens, omni beneuolentia,honore& liberalitate prosequuta est. Fuit igitur Leo ut natura, ita&disciplina consuetudineque vir mansueti animi. Delitiis magis quam militiae deditus. Muscos in magno pretio habuit . Doctos etiam amauit, nimirum ipse eleganter doctus. Multa aliorum arbitrata agi passus est, ipse quietis & ocii amantior. Ducem Vrbinatem quandam ob causam ducatus poΩsessione priuauit, in eius locum substituens nepotem,quem habebat ex fratre. In ducem Ferrariensem idem tentatum fuit, sed frustra. Hoc pontificatum gerente, electus imperator fuit felici sidere Diuus Carolus regum potentissimus, atque idem optimus,Francisco Francoru rege competitore repulsam patiente: quamuis pro hoc non parum laboris sumpserit prster alios pontificia dignitas.In qua electione poti s simum eluxit integritas,in hac quidem parte, Friderici ducisSaxoniae, Sc fides eius dein erga vita functum Maximilianum: qui optimi principis imperio subessse maluit,quam ipse tantam in humeros recipere molem.Ceterum

Leo mortuus est pontificatus sui anno IX.

H ADRIANUS VI.

Adrianus sextus natione Teutho, Leoni substituitur magno cardina- Ο - Iro . ilium consensu,Carolo Caesari studentium gratificari,anno M.D. xx II. - ' mense Ianuario. Idem nomen quod antea habuerat, seruauit. Cardina, lis erat titulo sanctorum Ioannis & Pauli .Patria illi fuit insignis ciuiutas Gerinaniae inferioris Traiectum in serius. Patrem habuit, ut ille ait, Ingenua de plebe virum.Iuuenis Lo uanium prosectus,literas didicit, quales tum illic tr debantur, idque quantum tempus & locus patiebantur, felicissime: Nam paucis annis eminere coepit,& tande eo progresuis est,ut eius Academiae facile princeps haberetur. Et cum non modo doctrinam, sed & grauitatem haberet blanda quadain morum comitate condi tam,vocatur in aulam,& fit Caroli Cssaris tum pueri prsceptor. Aliquot postea annis in Hispanias mittitur,functurus illic vice

Caroli,cuius aduentum tot regna expectabant. Cumque teneret adhuc gubernacula regnorum in Hispaniis, iam grandaevus Romae ponti sex maximus creatur absens: octauo post mense quam creatus est, Romam veniens, coronam accipit pridiae Calend. Septembris. Porro peractis solennibus coronationis, protinus totus conuertitur ad cognoscendas res urbanas serendasque suppetias rebus afflictis,ubicunque opus esset.Sed qud minus id facile posset, inulta in causa erant: Primum omnia Romae foedans pestilentia, per quam versari ibi vix ulli tutum erat: tum i ncu rsus Turcarum, Pannoniam aliasque Christianae ditionis regiones ferro flammaque ac rapina misere miscentium: ad haec Lutherani sinus Omnia in Germania confundens: praecipue vero obstabu, sicut supra subindicauimus, ignoratio rerum Italicarum,Regionum,urbium, & procerum, quorum tum primum ei nomina discenda indolesque perspicienda erat, ut quibus quae functio recte committi,quibus non posset, intelligeret.Postremo a Leone& mox triumuiris Cardinalibus, in negotia Ecclesiae exhaustum aerarium. Tametsi nihil reliqui feci quin faceret,' uod pollet.Statim Ariminum eo ipsi, milite,quem secum ex Hispanijs eduxerat, a Sigisnundo Malalesta, qui illud per insidias occuparat,

quoniam urbem eam ducentis amplius annis maiores eius ditione tenuissent,licet pater eius Pandulphus vendidisset, recuperat adiutantibns duces eius Francisco Maria Peltrio, urbi natium, & A ltonio Atestino Ferrariensium principe,

quorum opera in eo bello optima sortissimaq; usus est,quos ob id in amicitiam recepit, cum Franciscum Leo Ponti sex principatu exutum, hostemque declaratum sacris vetuisset:contra Alsensum, propterea quod contra Pontificiam maiestatem multa molitus criminaretur, tum Iulius, tum Leo hostilia multa ita-

322쪽

ruissent.Mox quoque succursum voluit urbi Rhodo, quae tertium tum meta sem1 Solymanno Turcarum Imperatore grauissima obsidione premebatur, cuius salutem maximum esse momentum ad reliquarum prouinciarum Christianaeditionis salutem minime innorabat, nisi quod ratio,qua id commode fieret, iniri non poterat,deficiente scilicet belli neruo pecunia, neque pro expedienda ea moram re patiente. Versabat quidem se in omnes cogitationes , accersitis patribus, si quid illi praesentis fidiq; consilii afferrent, implorata fide omnium,quorum cunque poterat, missis literis ad Siculos, Neapolitanos, Hispanos, ad quos cunque denique, unde aliquid subsidij affore posset sperare. Contractasque aliquot naves apud Genuenses, milite,commeatu , armis lite quantum potuit instruxit,instructasque Rhodum versus misit. At vero dum ventias nauibus deest,

&ij quorum auxilium implorarat, prolatando tempus omne idoneum si quod erat nauigandi consis munt, ac Turca in dies acrius obsidionem umet, spe omni praesidij posita Rhodii pacti incolumitatem vitae rerumque, deditionem fecere,

ipso die nato Christo sacro, anno humanae saltilis M. D. xxii. cum ingenti eius

moerore, quod tanta clades reipublicae Christianae illa ta,eaque labes nomini suo apud polleros, licet immerenter, ascribenda esset. At quid potuit solus inanimario Θin summa monarcharum discordiaὸ Germania tot se perstitionibus com ruptaΘ& adeo denique omnibus a reuerentia faci os amnae sedis alienatissit idem religionis ardor, idem pietatis studium, principum animos, proximis aliquot saeculis habuisset,qui Gotthostedum Bulonium, Hugonem Magnum, Tancr dum, Robertos, Sc reliquos proceres sacri belli, quum Hierosolyma recipiebatur,haud dubie etiamnum Rhodus nostra esset, neque Rhodiis modo, sed etiam clarissima illa duo imperia Constantinopolitanum, Se Trapezuntinum, & reliqua Graeciae regna longe florentissima. Verum o mores, o tempora, locum habet adagium,olim sortes Milesii. Potestque Ecesesia Catholica iure optimo it Iud Hieremiae deplangere: Non esse qui se consoletur ex omnibus charis suis. Omnes amicos se spreuisse,&factos sibi in imicos.Sed quaerelae alibi locus sit. E dem die atque adeo eadem pene hora,qua Rhodus dedebatur,saxum ingens esuperiore limine portae sacelli Pontifici j in Vaticano prodigiose decidit, cum Ponti sex uno aut altero non amplius pastu a limine abesset, iam ingressurus pro religione diei, ad faciendum solenne sacrum,oppressitque virum ex Helvetiis,qui ex more cultodiae corporis eius adhibiti erant. Inter haec non in in ore sbllicitudine Lutherani simum profligare nititur.Conuentus erat principum, liberarum'; ciuitatu in Germaniae apud Nuren bergam. Huc Franciscutia Cheregatum mittit, sibi antea in Hispan ia cognitum, dum is illic nuncius Apostolicus ageret, tum recens a se, propter opinionem virtutis, presulem Fabrianensem declaratum,qui verbis su is acerrime Germanos hortaretur, si ditiones quoque suas saluas vellent, nollentque omnia sua etiam foede euastari, mitterent auxilia primo quoque tempore,abrupta omni tergiversatione, proxime sto Ludovico ungariae Regi adolescenti, tum de impetu Turcarum grauius laboranti, quam ut solus posset resistere, neque sinerent nobilissimum regnum, quod uniuersae Germaniae v

lut firmissimus obex praeiaceret, immanissimo hosti praedae seri, qui alioqui ad ipsos quoque pronum accessum habiturus esset: Simul exploderent impia dogmata aliteris cacris, traditisq; Ecclesiae&priscorum patrum aliena, quae apud

eos passim subolescerent, memores quanto ardore maiores eorum religionem

sanam, remque Catholicam olim asseruissent, a quibus degenerare, cum ad famam turpe, tum vero impium foret. Dedit ad haec literas sere ad singulos quos. que principes, &Ecclesiasticos& laicos eiusdem exempli, sed praesertim ad Ducem Saxonis Fredericum, in cuius dominatu, totius incendii Lax Lutheriis agebat, monens eum, ut haberet ob oculos quam in elui bilis, tetraq; gloriae suae ad posteros macula foret, lauisse hominem phreneticum, qui non minus imp ijs ac

sata

323쪽

PONTIFICUM. I sSatanicis, quam stolidis naenijs orbem pene uniuersum in exitium inuolueret: Praeterea adiutorem fuisse labefactandae pietati, quam tot martyrum fusus sanguis, tot eruditi ssimorum hominum vigiliae, tot fortissimorum principum inuicta arma,sumino nixu stabilivissent: alioqui non eum de ea temeritate causim

seliei ter dicturum, cum standum esset ad tribunal iudicis Chrasti . Et alia multa in eandem sentetiam .Resipisceret igitur,& ingressus per vestigia fidei maiorum sitorum, non sineret prudeliam suam praestigiis unius rabiosi homunculi illudi, qui scilicet nihil scriptis suis nefandis produceret, quod temporum superiorum Conciliis ex professo damnatum non esset.Spondebat adlisc, ubi primum sedatis bellorum turbis posset, indicere Cocilium uniuersale,ut quicquid Romae, qui quid alibi,apud Episcopos, Abbates,& uniuersum denique ordinem Ecclesiasticum collapsum esset,in pristinum gradum restitueretur, ne quid hac parte pocsent obtendere, quo minus monitis suis morem gererent . In sumina, tantum eia

fecit sedulitate,autoritateque, quam sanctitas vitae, praestantiaque doctrinae pepereransitum gratia,qua maxima apud Germanos, Pontifex Germanus valebat, ut malum illud iam tum utcunq; mitesceret, Sc spes magna ellet, nili mors eius impedi llet, fortassis breui,aut in totum,aut ex maxima certe parte explodedum. Iam vero legatum in Ungariam Thoma Caietanu Cardinalem diui Sixti mittit, cuius supra meminimus, cu quinquagin ta ducavorum millibus, ita demum erogandis, si expeditio aliqua memoranda ab ijs in Turcam pararetur, quam pecuniam vir ille insignis, nullo modo aliter atque ex praescripto erogare sustinuit, tametsi ab Vngaris magnis Se conuitiis Se minis,ut pro eorum potius arbitratu, qui necessitates suas magis qua quiuis exterus nossent erogaretur,acerrime v geretur.Eadem pietate permagnam vim frumenti puluerisque tormentamj, per extremas urbes arcesque Dalmatiae Sc Croaciae misit, quae ob captam Rhodum in summo discrimine versabantur quid quaeris P In his rebus non solum quantum potui verum etiam supra quam potuit praestitit.Porrbut promissu de corrigendis Ecclesiasticis etiam re, non verbis Praestaturus videretur, multa protinus Romae in statum alium vertit, noua officia super ordinariis sacrosanctae si dis prouentibus a Leone instituta, ex quibus pretio datis, plurimum quaestus fisco eius accesserat, paulatim abolebat,& quotquot eius generis deinde vacasset,

nulli pretio dabat,etiamsi ipse id temporis grauiter re nummaria laboraret:Sciebat quippe quantum illa sedi Apostolicae onerosa essent,&sic data amplissimam passim materiam offendiculis &obtrectationibus praeberent. Abrogabat quoq; ea nonnullis, qui gratis nacti fuerant,ratus fatis eis esse debere, quod inde annis plurimis sine ullo sumptu onereque commoda non exigua accepissent: Quanquam ea in re plurimum difficultatis passus est, multorum quoque offensam subiit,qui quaeitui suo per hoc plurimum decedere videbant, quod tamen ipse minimi fecit, qui uores temporum, statustiue rerum prssens, sic facere comproneret.Quanquam si Paulo Iovio fides est, damna illa ademptorum officiorum,aliunde nimirum censu sacerdotiorum pensaturum se polliceretur, atque non ullis etiam pensaverit. Accedit quod indulgentias, quas vocamus, parcius longε quam antecessores concedebat, propterea quod profusiore largitione ad vilitatem contemptu inque apud plebem recidissent,&Lutherus ex earum abusia prima vesaniae tuae auspicia su in pssise ut spes esset, si diutius stuperfuisset,ad pristiunam reuerentiam redituras esse, prout iam tum opera ipsius utcumq; cceperant. Adde quod reseruas, accessus,regressus, coadiutorias, praesertim concessas sine

assensu eorum, quorum erant sacerdotia,& id genu salia, Romani aucupit nescio quo nomine appellata retia, quae facilitate Leonis supra modum propagata erant, magna ex parte sustulit, praesertim quod ea via plurimi probrosi ineptiel; ad opima iacerdotia obreperent, qui pecuniam haberent, qua nihil non parare est,maxime Romae, probi literatique,qui hane non haberent, ab eis exclu deren- Dd a tuta

324쪽

tur.Multaque alia,quae longum esset commem orare, quae antecessores eius pausim solent concedere,cum graui offendiculo plebeio i iam,& sacrosanctae potest iis contemptu, concedere noluit. Quid quod non paucos, quos idoneos sciret, nec ambientes, nec expectantes, sacerdotiis auxerit,diplomatibus, quae in huius.

modi pretio nancisci necesse est,gratis plumbatis, adeosque transmissisὸ qua via aliquot praeclaros rani viros Lotia iiij ad honellam sertunam peruenisse commemini . Hinc item fuit, quod difficulter cognatos ad beneficia proueheret, non quia eis candide non taueret, si alioqui idonei fuissent, sed quia, ut dicere solet, aedificare Sion in sanguinibus nollet, hoc est, quia in sacris respicere necessitudines naturae nollet, ut quae ibi locum non haberent. Quinimo in ijs etiam inparibus dotibus alienorum potius, quam suorum, rationem habiturus videbatur. Ex quo fuit,quod literis magnatum quorundam inferioris Germaniae sollicitatus, ut quendam propinquum fuit in adolescentem deforma Scingehio pra stantem,qui tum recens Magi ster philosbphiae creatus, studia altiora Lotianii sequebatur, galero Cardinalitio ornaret, ex more Glenni aliorum Pontificum, nequaquam voluit. Quale etiam legere est de Clemente Pontifice eius nominis quarto,qui & ipse interpellatus ab amicis, ut consanguineo cuidam sbo, tria habenti beneficia, plura ad nuc tribuere respondens,non,inquit, carni & sanguini obtemperabo,sed potius Deo, nec dignus Petri successor est, qui plus cognationi quam Christo tribuit. Autor est Platina . Con stituerat quoque, ut asserunt qui

id coram a narrante audiuere, antiquare exemptiones secundariarum vivocant Ecclesiarum collegiorumque )ioecesis Leodiensis, etiamsi opera sua aliquando impetratas, quod videret eas, contra quam ratus esset ad nihil aliud usurpari quam ad impunitatem scelerum,&materiam maioris lasciuiae Sc nequitiae, neque visitationem annuam ad vitia exemptorum corrigenda a Decanis ad id designatis fieri iuxta formam diplomatis a se impetrati. Qua ipsa de causasoriac sis etiam alias plaerasque antiquaturus erat. Destinauerat denique ijs ipsis vacationibus, quae obitum eius antecesserunt, adhibitis Theologis &Iuris peritis Romanae curis discutere leges Compositionum,ut vocant,ad quas Datarius ab his, quibus quid Ponti sex indulget, aliquid subsidii nummarii in necessitates Pontificias de more exigit,ut si quς moderatae & tolerabiles forent,retinerent usum: si quae graues & immodicae, tollerentur. Sed morte occupatus, proposito lusus est. Caeterum ne quid item in moribus suis priuatis desideraretur, ilicb a Pontificatu Roniae de numero satellitum, equitum,peditumque, quos etiam Pontifices vetusto more asciscunt, multum praecidit. In illa atrocissima pestilentiae vastitate, quae omnia id temporis Romae depascebatur, pallor oves non deseruit,

sed ali ς plaeritque magnaribus sibi fuga consulentibus, ipse nec pauidus multum, nec anxie pharmacis armatus, in urbe termansit, eo officio incolis mirifice gr. tificatus.Si quando antei,tum maxime speciem omnem Mapudicitis am

uit. Eoque cum adolescentes aliquot honestae tum indolis tum stupis in gratiam parentum in familiam ascitos, ex Hispaniis secum in urbem duxi stet, intellexi Lietque Italos ex conuictu illorum,nescio quae abominanda, nostratibus inu sitata sui picari, statim in Hispanias remisit, in Academia Salmanticensi plenius literis imbuendos,quibus antea domi ipsius a pio simul& erudito viro Theodorico Hezio secretario ipsius utcunque imbuti fuerant eo iubente. Inter prandendum de camandum semper lectorem assi stentem habebat, quomodo antea. A que parce, ut solet, aut etiam parcius cibum capiebat. Aedes sacras per urbem cum religione subinde visebat . Suo quoque tempore in catalogum beatorum, Antonium Archiepiscopum Florentinum retulit, virum suo aevo& pi tate & doctrina singulari, ut luculenter scripta eius demonstrant . Ad haec

Bennonem, Mi mensis olim , ni fallor, Ecclesiae praesulem , virum sua tempestate sanctissimum , & apud Germanos miraculis etiam hodie nobilem.

325쪽

ut tamen cum ista integritate esset, studeretque pro viribus,ἰn omnibus absoluati Pontificis partes implere, ut argentum sine scoria non est, in quibusdam nonnihil ossicio defuisse visus est. In absoluendis negotijs undiq; Romam conquentibus, aliquanto lentior timidiorque erat, quam pro nonnullorum animo: Vnde ita in eum Hieronymi Balbi Ungari libertas,qui cum legatus Romam missiis

a rdinando Caesaris fratre,coercendis Lutheranis&Turcis, auxilium imploraret, & ille cunctantius perplexiusque in re petita ageret, frequenti coetu patrum,Sanctissime,inquit, pater,Fabius Maximus cunctando rem Romanam re stituit,tu cunctando rem Romanam, atque adeo uniuersam Europam perditu- rus videris: quo scommate& Ponti sex mirifice pudefactus,&pleriique patribus risus excussus fuit: Sed causam cessationis in eo putant, quoὸ cum de omnibus rite firmeque statuere cuperet, non haberet quibus cum ex animo consultaret, quique adiutarent, ubi opus esset, neque sciret,utpote nouus illic hospes, quibus quid tuto camniitteret,quos processu temporis cogniturus erat: Alioqui in abs tuendis negotiis nihil minus quam cessator erat, ut ad liquidum patet ex rebus eius gestis in Hispanijs:Displicuit quoque hoc nomine, quod mens; suae saepenumero scurram quendam Hispanuin, Tocinum nomine, assistentem haberet: mis ad eum in urbem,toleratus potius, quam accersitus venisset: Rursus

quod in nonnullos sacerdotia contulerit, qui ad ea non satis idonei viderentur: Ad hase,quod quibusdam deformitatibus Romanae curiae, vix aut nullo pacto excit sandis,diutius ivlto indulserit:Sicut etia multo an te Pontificatu male quoiadam habuit,quod Guillermo Croto,etia tum adolescenti,de quo supra meminimus, postea Archiepiscopo Toletano,& Cardinali, nepoti Marchionis Che utant,ad Abbatiam illam opimam Affliginianam apud Brabantos adiumento filii: Interpretabantur quippe eum hoc facere, ad promerendam voluntatem,vitandamque offensam Marchionis, qui id temporiς magno in aula Caroli loco esset, cum hoc maxime spectaret, ut monasterium illud foede prolapsum, autoritate ope lue potentum ad frugem recoleretur, quae adolescenti illi generosae indolis, amplissimaeque spei per Marchionem patruum minime defutura videbantur,sicut utiq; nec defuerunt,cum omnibus palam sit opera eius & consiliariorum omnia fere eo loco in melius correcta esse : Sunt & alia plaeraque, in quibus nonnullis minus probabatur,in quibus eum non omnino tueri velim,quasi ipse solus omnibus horis sapere potuerit, id quod recte nemini concessum perhibetur Porrb illud confidenter dixerim, sicubi ab orbita aberrauit, ac si qua in realiter se gessit, quam fortassis plaerisque sapientum probatum fuerit, id tamen nec a sciente factum esse, nec de industria: Si quid inaulsit, quod fortassis fatius esset non indulsi me, ingenue assero, &ij item asserunt, qui propius eum cognouerunt,non sic indulsit quin ratio aliqua probabilis,cur indulgeret, ei conlitterit, aut certe constare visa fuerit: Non dubium multa concessit ad grauiora incommoda, quae alioqui satis idoneis indiciis oritura videbantur, excludenda: Multa quoque male coctus concessit, quod aliter exponerentur quam veritas haberet: Multa per ignoran tiam, quoa eo fuco coloreque polirentur, ut quod improba essent a tantis curis distracto aegre possent depraehendi. Iam vero nonnulla primum intuentibus, visus eli inconsultius agere, quae tamen ab acutius attendentibus,& ex ipsbeuentu rerum, non solum non inconsulte, sed salubriter admodum & prudenter ab eo acta compertum est: Adde quod plurima non approbauit quidem, sed tantum ad tempus tolerauit, quia protinus corii gere

non potui correcturus tamen suo tempore,cum commodius posset . Illud constat, si quando per affectus, aut per fucatas aliquorum strophas sibi impositum

sentiret,ilico sua sponte nulloque monente, erratum correxisse, si modo integrum foret, vel vehementer doluisse,si non seret. Vt ut est,certum habeat, qui LQuis in eo nonnulla desiderauit,diuinum potius quam humanum esse,ita ad om

326쪽

nia perpetuo vigilare,ut non alicubi tibi excidas,praesertim in tantis occupatio nibus,&apud homines tam aliutos,qui mille praestigias, mille colores querunt, sub quibus res suas meliores faciant, nihil interim pensi habentes,a quum sit an iniquum,pium an impium quod sequuntur,dummodb via aliqua astequantur. Credat denique functionem sedis Apostolicae operosiorem esse, quam imperitis rerum,&in otio,quieteq; agentibus prima specie videatur: ubi non intempestiue quis illud Comici produxerit, Tu si hic sis, aliter sentias .Ferunt eo Pontifice Theophilum Patriarcham Alexandrinum,permotum fortasse claritate nominis . eius, literas Graece scriptas,ad eum transmitisse, quibus sedi Apostolicae obedientiam obsequiumq; detulerit,& caput Ecclesiae Catholicae reuerenter agnouerit, quas vir multarum linguarum simul&discipli narum exacta cognitione clarus Hieronymus Aleander,tunc Pontificiae bibliothecae curator, nunc Brundus nae sedis Archiepiscopus, Latine interpretatus et & una cum ipsa interpretatione, ni fallor, in scrinijs Pontificiis ad memoriam posteri tatis reposuit: Atque haee ferme in Pontificatu saluus ac validus gessit. Caeterum quonam modo amplis. simam spem, quam omnibus de se concitarat, & honestiis imos eius maximarum rerum conatus, praesertim in sarciendis quae passim dirupta iacebant, obrepens

mors eluserit, restat ut paucis i tem exponamus.Ecce dum totus & mente Sc viribus reformationem Ecclesiae meditatur,putatque principes eam ad rem piam scilicet Sc necessariam haud dubie enixe adiuturos esse, euentus non Omnino votis te conatibus eius respondit: Foedere tamen iunxit non quidem omnes, sed praecipuos Christia pietatis monarchas, liberasque Italiae ciuitates , inprimis sedem Apo stolicam, Carolum lectum Caesarem, Hemicum Angliae, Ludovicum Vngariae reges, Sc minores aliquot Italiae principes. Quorum omnium legatis apparatissimum epulum Romae Pompeius Columna Cardinalis dedit. Tametsi causia foederis p rscipua erat,tueri Italiam ab incursuTurcaru,qui a capta Rhodo feroces, a bello minime cessaturi videbantur: qua ob causam Caesaretia cum V netis pacem firmauit.Vnus Gallus extra ius foederis erat, sed sicivi inseri posset, si conditionibus oblatis vellet.Acconstitit foedus illud, usque ad obitum Pontificis, a quo mox diremptum suit: Foederi autem publicando locus conlii tutus, aedes virginis matris erat, vulgo sanctae Mariae Maioris, olim sancta Mariae ad praesepe appellata.Hic cum Pontifex per se interesse cuperet,quo res maioris autoritatis ellet, medici vetuerunt:Quippe iam tum laborare e renibus coepit,qua malo ante quadragesimum postea diem, absumptus fuit. Conatiq; sunt persuadere, publicatione eam in aede diui Petri celebrari iuberet, palatio videlicet Pontificio proxima, quo accedere sine magno valetudinis incommodo possiet, cum si

ad aedem illam virginis concederet, quae longo satis interuallo inge distabat, id

non posset sine magna corporis concussione, quae sic affecto, non posset non esse vehementer noxia,& propemodum exitialis. Verum ille,siue fisiis auxilio numinis, cuius negotium bona fide agere siue non ratus tantum subesse discriminis, quantum denunciaretur,ut sententia cederet, adduci non potuit Quarto itaque

Augusti, qui dies longe feruidisiimus erat, aliquanto post meridiem in palatium

concessit, aedi illi virginis,de qua diximus,uicinum,comitantibus aulicis omnibus.In quo quidem itinere plurimum pulueris hausit, qui multitudine equorum, in ingenti scilicet terrae siccitate, qualic per aestatem Romae esse solet, excitabatur: Ae diuturniore equitatione adeo defatigatus est, ut vesperi cubitum discesserit m coenatus, appetentia scilicet cibi prorsus deiecta. Postridie, qui dies item plurimum feruebat,ianguidus admodum in templum venit,&amictu Pontificali non partim ponderoso oneratus,sacro selenni prolixoque,quod Popeius Columna Cardinalis celebrabat, publicationiq; foederis,qus a Vincentio Pompei a secretis fiebat,ad finem usque interfuit.Vnde multo magis deiectus, totoq; corpore sudore destillans, ut etiam vestes ipsae maderent in palatium, ubi pernoctarab

327쪽

ctarat,sedit. Ac mox vestibus positis, in lectum cubitum concedit,cusanteni suis dor ingens repetit,ut lectum stragulamque penitus madefaceret. Neque ullum cibi deliderium adest,ut tot sudor ibus exhaustas vires, posset refouere.Et tamen sc prostratus,eodem dies tib vesperam pari difficultate Vaticanii repet ijt, postridie scilicet quam inde abistet.Ex eo vero tempore, renum dolor in dies magis ingrauescebat, ut suprema illi adesse facile posset intes liai. o animaduerso, conuocatis fratribus Cardinalibus, ultimum vale dicit, summo eis studiore Christiana mandata, quae tum si unquam alias grauiter laboraret, quamque ipse ad satum meliorem,pacem, quietemque reducere cupiuisset quide, si modo rerum arbiter Deuλvitam longiorem indulsisset,suppeditatis simul viribus & auxilio. Porro pileiam Cardinalitium,quo titulo ipse habuera circustantibus patribus, praesertim Iulio Medice&Ludovico Suessano,in Guillermu Enchaia ordiu contulit, in quem quoq; antea Episcopatu suu Dertii sensem transtillerar, non ullis agentibus,ut eo ipso pileo Theodoricu Hezium,decoraret, quod & fortassis factum sui stet, si modo viro illi optimo, ad dignitatem eam tuenda, aliunde satis prospectum fuisset.Atq; eum ad modii rebus omnibus publice priuatimq; ritε quantum potuit ordinatis, sacrametis'; Ecesesiasticis Christiano ritu religiose

acceptis,octauo Calend.Octobris, qui dies exaltat s cruci tum festus erat, ad extremum ferme halitu mentis compos, natur concessit: quo tempore Galli Bonuiueto duc repulsis Caesarianis,amnem Ticinum transierant,anno humanae salutis M. D.xxiit. Pontificatus sui anno secundo,cum annos sexaginta qua tuor, menses sex,dies sedecim aetatis impleuisset,vir dignus, qui Pontilicatui annis multis praesedisset, quem utina ita Romani,Italiq;, ut Germani, ij q; apud quos ab aetate viridi,vegetaq; versatus erat, penitus cognouissent: Crediderim fassii ros fuisse,

haud alium ullum si culis multis filisse, qui Sparta eam ut aiunt felicius ornare potuisset.Neq; accessuros cuidam ipsoruHui in libro, quem de piscibus inscripsi de eo prodit, hominem sicuti in administranda republica hebetis ingenii, vel deprauati iudicij. ita in esculentis insulsissimi gustus fuisse. Si e scilicet de viris bonis censient, qui affectus in consilium, non rem ipsam adhibet. At vero *culum illud turbulentum, nune multb turbulentius fortasse tali Pontifice dignum non fuit,ut non raro Deus iratus, salutares rei publicς rectores de medio tollit: quia subditi per mores improbos diu habere non merentur. Fateor, iusta

erat senectute,&ad metas humanae aetatis accedere incipiebat. Atqui immatura mors eorum virorum,meo quidem animo,omnibus videri debet, qui per ingenium etiamnum scirentissimum, per memoriam adhuc praesentissima, per multiplicem rerum usum, quanto maiorem eum senesiam, quam olim iuuenes habent,quae omnia in Hadriano erant, in publicum prodeste, & possint&velint

quidem,sed per communem omnibus mortalitatis sortem non permittuntur. Quanquam egregia eius virtus, exim i a pietas, excellens eruditio, de omnibus

benemerendi incredibile studium, eum facile ni fallor, ab interitu asserent: Vi uel quippe per haec,vivet in faecula, atque eo quidem diutius, quo aequiores posteri de omnibus, quam praesentes erunt iudices.Defuncti corpus in templo clivi Petri, in vesperam usque in sequentis diei, in publico constitit, affluentibus edeertatim Ois generis mortalibus,aliis religione quada in anus pedesq;, quos hois vere sancti esse credebat,osculaturis, alijs,ppius libereis; visuris mortuu, que re ueretia quadi cotingere ausi no fuerat viuu.Quare multorii affatu,utiq; in talo aestu, quatus tum Ronas erat, resoluto corpore,adeo facies deformata suit,ut Ha driani esse vix agnosceretur, ut inde pleriq; suspicione caperet, sublatu veneno.Quod ut familiares eius constater asserere no velint,ita nec inficiari ausint.San Edissecto corpore,quo rei fides exploraret,veneficii notas certas nullas compertas

feriit. In ore itomachi initia quaeda suere apostematis atri, q, vel solii breui extinguedo ei,medic qui aderat, suffecturu aiebat. Id aut natu coiectabat ex moerore,

tristi

328쪽

tristioreque melancholia,quod tot passim malis,ex uniuerso orbe,velut de comosito irrumpentibus,ex animi sententia non posset occurrere: cum alioqui ni-il minus quam melancholicus esset. Praeterea nihil singularis viiij m corpore repertum aiunt.Conditus est temporario monumento in aede diui Petri inter duos Pios, secundum Sc tertium, Picol homineae familia Pontifices, cum hoc

ut nihil sibi infelicius in vita, quam

elopio: Hadrianus Sextus hie situs est, ciui niquod imperaret duxit: qua utique parte elogium verum dixit. Quippe nuquam

ei in Pontificatu ita bene suisse annotari poterat, ou in intra priuata vitam con- si stere, multo malle videretur.Caeterum Cardinalis Encha uordius, ut in desunctum quoque amicitiae fidem praeitaret, quam luculentam in vivum praestiterat,alterum ei monumentum amplissimum ex alabastro posuit intemplo sanctae Mariae Germanorum,ad arcum Flaminium,cum plurimis eiusdem materiestatuis virtutu eius, quarum ductu ad id fastigii emerserat clarissimis indicibus.

CLEMENS VII.

Lemens septimus Hadriano sexto succedit. Huic antea erat nomen Iulius, quod etiam seruare decreuerat,& iam usurpare idem coeperat, sed Cardinalium quorundam rogatu,Clemetis, quo nomen moribus' conueniret,accepit.Cardinalis erat titulo sancti Laurentis in Dama- .Priori aetate usus est fortuna minus propitia, quam postea clernentiorem ex

periri coepi t.Primb qui de asscriptus fuit ordini Hierosolymitano, deinde prior

creatus est Ophiensis, pta cardinalis. Cumque rerum potiretur Leo decimus, ipsius patruelis, qui otio gaudens, curis se quantum potuit expedivit, magnam negotiorum partem solus sustinuit: Vnde autoritas Si opes illi insignes accesserunt, quibus cum iam climulatus esset& plurimu valeret,videreturq; ad res gerendas an imi satiς & viri u habere, magno plausu potisex creatur. Anno pontificatus huius secundo,qui erat M. D. xxv. horrendi tumultus a ruricolis in Germania passim exorti sunt, contendentibus omnia fore libera, occasione accepta a Christiana libertate, quae tum passim a multis proh dolor temere dc non satis circumspecie praedicabatur e libellis a Martino Luthero editis. Coepit hoc malum in principio in Pannonia inferiori: mox gliscente malo peruasit quo luesuperiorem, imo totam propemodum Germaniam . Verum clim hi non solum

Ecclesiarum bona inuaderent, imo diriperent, verum etiam nobilitatem exti ζuere molirentur,aut saltem in ordinem redigere, vix tandem represii sun sicae

is passim plus minus centum quinquaginta millibus. ut motus ni ita repres.si es lent&extincti, quod parti m vi, partim a liu bellico factum est praesens erat periculum, ne Italiam quoq; fuit lent perturbaturi: Nam ad regiones etiam lon- edissitas missitabant ii teras tumultuantis illius vulgi duces,quibus plebem inuas partes vel pertraherent,vel contra dominos suos commouerent. Ad quod malum deest nandum, perquam prudenter Clemens, ut erat in rebus agendis sapaci industria,aduigilati it in Italia. aeterum ut Mars fortissimos quosq; in bello, secundum vetus verbum, oppignorare solet: ita fortuna viris maxime strenuis non raro plurimum gaudet exhibere negotij . Quale exemplum in hoc viro manifeste cernere licet: Nam quamuis omnes artes administrandae&augendae Rei p. probe tenere sit visus, neque defuerit ei magnanimitas Sc sortitudo,g tui si inam tamen cladem hoc pontifice proh dolor non multo poli accepit sedes Romana. od malum initium traxit ex bello, quod Franciscus rex Franciae suscepit cum Carolo Caesare: Nam Clemens, licet capto rege& exhausto regno, Francis res essent deploratae, contra Caesarem varia molitus elie dicitur. Quod iniquo animo serentes adminis iratores belli, quos habebat in Italia Caesar, praeter expectationem ducto exercitu Romam, urbem vi occupant: sed non sine gra-u iactura comparata victoria: Nam cecidit Carolus Burbonius exercitus Crisariani

329쪽

sariani primarius dux, cuius interitus militum animo ς, quibus erat chirissiamus,grauissime irritavit. Quare militaris insolentia, quam caeterorum ducum autoritas compescere non satis poterat,plurima petulantissime designauit,acemba auditui jς qui Apostolicae sedi sinceriter adhaerent. Pontifex qui confugerat in castrum S. Angeli, aliquot post diebus, cum arctius premeretur, Caesarianisse dedidit .Quae tamen omnia gesta sunt Caesare nesciente, & ut res ipsa declarauit,talia minime volente: ut cuius ingenio nihil inueniri potest clementius auereligioni Christianae addictum magis . Pontificem enim non multo pbst priori dignitati restituit,&facta turbarum omnium obliuione, in amicitiam recepit: Ac ne Caesareae maiestati erga Romanam Ecclesiam, cuius Pontifex Imperatorem subinde filium suum appellabat, quicquam vel pietatis vel honoris deesse

Videretur, ferream coronam, unctionemque factam Bononiae a Clemente VII. magna cum reuerentia suscepit: idque factum est anno Domini M. cccc C.xxx. 1 ἴ- ρoctauo Calendas Mart ij. pauloque pbst, videlicet sexto ante easdem Calendas die, qui dies Caesareae hiaiestati natalis erat, auream itidem coronam accepit, ut extra dubitationem omnem,Longobardorum rex Romanorumque imperator haberetur ab omnibus, qui lain tum an te decennium vel circiter fuerat Aquisigrani in Germanorum regem coronatus . Quanquam vero ex coronatione huiusmodi nihil notii iuris imperatori accedere, multi etiam boni viri sentiunt, eum ex ipsa electione ius imperi j administrandi, vel Innocentio Papa teste, obtineat,tamen has coronandi caeremonias, tanquam imperialis celsitudinis noli C, simum symbolum,ac testimonium diuini spiritus accepti, qui animum imperatoris rana aligustum, augustiorem diuinioremque reddat, quis nisi demensae impius, omniumque bonorum morum hostis, vel mentes bla reij cere audeat Nec alicuius refert, Romae ne, an Bononiae hic coronandi ritus celebratus sit: non enim locus rem ipsam facit, neque homo propter locum, sed propter hominem factus est locus: praesertim si eiusmodi tempora ac rerum conditiones obueniant ut veteres illae consuetudines seu constitutiones, utilitate maiori suspendi ad tempus possint ab eo qui instituit, quam ubique sic ad amussim seruari. Ponti sex ipse pontificum, non Romae semper, nec uno aliquo in loco seinper, sed pro commodo ac ita tu rerit, ipsiusque arbitrio, nunc hic nunc alibi coronari let:quemadmodum & paucis abhinc annis nempe a Christo nato M. D. xxx r. Perdinanduς Bohemiae Hungariaeque Rex serentisimus, non Francoserti pro veteri obseruatione, sed rebus ita exigentibus, Coloniae Agrippins, ubi & Traianus imperator optimus imperi j fasces suscepit, rex Romanorum Jesignatus est. Quanta vero Bononiae laetitia,quanto rerum omnium apparatu, quamque Una nim i ponti ficis ac imperatoris voluntate, haec coronationis pompa trans. acta sit: ut de ludis interim, spectaculis, arcubusque triumphalibus taceatur: quia paucis dici nequit, silendu poti is omnino,quam parum dicendum videtur. Clemens autem meliori deinceps quam ante usus fortuna,in pace diem egit extremum, Anno Domini M. D.

XXXIIII. mense Octobri.

SUBSEO VENTES PON

TIFICES QUINQUE FIDELITER CON

SCRIPSIT ONU PHRIus

330쪽

ΡLATINA DE VITIS

PAVLVS III.

Vlla unquam comitia a multis saeculis, maiori simplicitate, coneo dia, I religione inita,peractaque sunt, quam quibus Alexander FaGnesius Senatus Princeps, summus Pontifex est renunciatus: Post per icta namque in funere Clementis novemdialia sacra, paucis horis,no suffragiorum syngraphis obsignatis, de de more in sacram urna in coniectis primum, sed publico consensu,ti praeclara voce, totius Senatus, ad summum rerum fastigium peruenit: Roma patria, praeclarae maiorum imagines,eximia atque ininueterata virtus,per quadraginta amplius annos in sacro Senatu omnibus perspecta,&praeexcellentes litere magnopere eum commendarunt, sed omnium maxime prudens Clementis iudicium, qui quum continuo stomachi dolore tabefactus,morti proximus esset,eum omnium dignissimum esse,qui summo sacerdotio praeficeretur,aperte praedicauerat,& propterea Hippolytum Medicem, Iuli ni patruelis filium,adhortatus fuerat,vi eum unum sussi agio maxime suo adiuuaret. Ad hunc modum,Pontifex renunciatus iiij. Idus Octobris, postii die scilicet quam in Conclaui itum fuerat, desumpto Pauli III. nomine, tertiodem sim nonas Novembris triplici thiara coronatus est: Incredibilis tum fuit Romani popilli letitia, qui ciuem suu in,& eum quidem maxima auctoritate de sapientia prς ditum,Politicem creatu videbat: Erat enim Paulus III. Petro Luisio Farneno,&Ioanuella Caietana de Sermoneta Boni facit VI I I. gentili ambobus illustra sanguine, & familiae antiquitate claris Romanis ciuibus natus: Farnesiae namque

gentis proceres iamdudum tunc erant in urbem virtutis ergo adsciti, quum alio-q iii ex Vrbe veteri in Salpinatibus,oppido nobilitatis suae, initia reputant. Qua in urbe ante quingentos annos potentia atque opibus summum claritatis locum tenuis te ex annalibus& vetustissimis monumentis constat: Quanquam tysiim familiae originem a Farneto Etruriae pago quodpi aerisque placu ille video et axisse facile crediderim, videlicet antea quam Urbis veteris principatum fulcsent adepti. Natus est autem Paulus Canini,oppido paterni agri, pridie Calend. Martii, anno salutis M. CCCC.LX VIII. quo tepore Paulus I I. sedebai,cuius

fortasse rei causa Pauli nomen, Pontifex postea factus, accepit.Parentu cura optime educatus,literis tum Graecis tum Latinis,& liberalibus disciplinis Florentiae celeberrimo in Laurentii Medicis gymnasio inlli tutus, adolet cens magns spei,&prudentissimis senibus coparandus euasit: Romam sub Xylli IIII. successore Innocentio VIII. reuersus , iuuenis adhuc Rodericu Borgiam Cardinale Cancellarium familiarius obseruare epit,a quo ob morum elegantiam vehementer amatus est.in Pontificis Innocentii VIII. hollea indignatione incurrens,ab eo in arcem est coniectus:Vnde Petri Margamj propinqui opera funibus demissus

euadens, Innocentio demum mortuo Romam reuertitur: Ab Alexandro V I.autem Pontifice Protho notarius de Thesaurari iis apostolicus primum, Deinde inlatis XX VI. Anno non dii h nito Diaconus Cardinalis SS. Cosmae & Damianicum aliis XI. xij.Caled.Octob. Anno salutis M.C C C C.X CIII. creatus est,&Viteibi j Legatione haud loge post honestatus. Pollea Piceno legatus magna cum

Prouincialium commedatione praefuit Sub Iulio II. deinde cui magno usui imminentis schismatis tempore hin, Diaconiani ditionem, S amplum Parmentem Episcopatum obtinuit. In amplissimo ordine talem semper se exhibuit,ut in Gallorum ne,an Hispanorum res magis pronus esset, neutri partium fiatis plane unquam constiterit.ltaque gratus omnibus, ninum priuatim addictus, nobili aegeneroso studio, aedificiis struendis , instaurandisque plurimum vacabit Ilia tamen ,ut honoris sui iustitisque alijs praestandae,munera nihilo secius obiret: Vixit in amplissimo ordine an nos unum & quadraginta. A Leone vero ex Diacono Episcopus Cardinalis Tusculanus factus, ex recto vitae suae instituto id ad plus

SEARCH

MENU NAVIGATION