Bap. Platinae, Cremonensis, Opus de vitis ac gestis summorum pontificum, ad sua vsque tempora deductum, et auctum deinde accessione rerum gestarum eorum pontificum, qui Paulo 2. in quo Platina desinit, vsque ad Clementem eius nominis 7. successerunt.

발행: 1562년

분량: 514페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

poNTI FICU M. 293

Isembergensem Maguntinum antistitem, male de Ecelesia Romana sentientem, sede depu lit, inq; eius locum alterum sui Iecit. Beneuetanum archiepiscopuin co-tra eius voluntatem res nouas molientem,Beneuentumq; Gallis prodere conantem,archiepiscopatum ouit. Franciscum Copinum plus automatis cum magna

pernicie Se clade hominum in legatione Britannica sibi vendi cantem, quam ei a jede apostolica concessum fuerat, episcopatu Interamnensi priuauit.Tarracinuin,

Beneuetum,Soram, Arpinum,ac magnam partem Hernicorum,quae nunc Cam-

ania vocatur, in deditionem Ecclesiae redegit.Nil regibus, nil ducibus, nil popu-

is timore&auaritia cocessit unquam .Quosdam vero seuerissime arguit, quod ea peterent quae sine ecclesiae detrimeto & eius ignominia fieri nullo modo possent. Tantum terroris dominis quibus da, Italicis praesertim iniecit, ut ossicio & fide nil antiqui ut ducerent.Vt hostes publicos eo nitanter persecti tus est, sic amicos humanissime ac officiosissime fouit.Frederi cum Romanoru imperatorem, Matthia

Ungarorum regem,Ferdinandum Alphon si filiu ni, Philippum Burgundii, Franeis cuin Ssortiam, Lodovicum Gonzagam vehementer dilexit. xij. cardinales suo pontificatu veteribus addidit,l eatinum Spoletinum,Tranensem , Alexandrum Naxoferrat ensem,Bartholomaeum Rouerellam,Iacobum Lucensem, Franciscum

Laodamiae sororis suae fili una,Franciscum Gotasam, Lodovici principis filium. Hi omnes Italici sunt habiti.Ex transalpinis,Salleburgensem, Lodovicum Libretum Attrebat ensem,Vergelensem.Viuendi autem ratione ita partiebatur, ut otij dc desidiae accusari nullo modo posset. Surgebat mane aurora illucescete,& habita ratioe valetudinis aere diuina caste &pie facta, ad negotia publica statim egrediebatur.Functus officio,ac per hortos recreandi animi gratia delatus, prandebat.Mediocri cibo utebatur, non exquisi o& lauto.Cibos raro sibi apparari iucsit,quod apponebatur hoc edebat.Vini parcissimus,dilutiq; ac lenis magis quam austeri amator.Sumpto cibo dimidium horae cum domesticis aut fabulabatur. aut disputabat. Cubiculum deinde ingressus, cum paululum quieuisset, horis ea nonicis de more repetitis,'iadiu legebat aut scribebat, donec ei per munera publica licuisset.Idem faciebat noctu, quod die post coenam ma & legebat & dictabat usq; ad multam noctem in lecto iacens,nec amplius quam horis quinque aut sex

quiescebat .Homo fuit staturae breuis, caput habuit ante annos canum, facie ante dies senectam prae se serentem. Aspectu seueritatem facilitate conditam ostendebat.Circa cultum corporis neq; morosus, neq; negligens, laboris patiens habebatur.Sitim aequo animo & famem toleravit Robustum ei corpus natura dederat,

quod tamen longae peregrinationes,& crebri labores, & frequentes vigiliae attriuerant. Accedebant morbi eius familiarissimi,tussis,calculus de podagra: quibus ita persaepe cruciabatur,ut praeter unicam vocem nil ei,quare viviis dici posset, re

lictum videretur. Aditu etiam dum aegrotaret facilis erat,verborum parcus, inultus petita negauit. Pecuniarum quantu collegit,tantum erogauit, quaru neq; studiosus, neq; aspernator fuit. Dum numerarentur, dum reponerentur, interesse nunquam voluit. uere ingenia suorum temporum non est visus,qubd tria grauissima bella ab eo suscepta, aerarium pontificium ita continuo exhauserant,ut rire alicto, ac magno quidem saepe premeretur. Multos tamen muneribus aulicis& beneficiis ecclesiasticis iuuit,literatos dico. Orantes aut poemata recitan tes libenter audiuit, eorumq; iudicio, qui aliquid sapere viderentur, sua scripta comist.Mendaces Sedelatores odio habuit,tram facile collegit,collectam facillime r pressit.Lacessentibus eum conuitiis ledictis petulantioribus constanter ignouit, ni sedi apostolicae facta esset iniuria: cuius dignitatem adeo acriter tutatus est sempe ut eius causa magnorum regum ac principii 'graues inimicitias frequeter susceperit.Erga domesticos mira comitate&facilitate utebatur. Na quos vel inscitia, vel ignauia deliquisse deprehendisset, paterna charitate adimonebat.Mala de se opinates vel loquetes coercuit nunqua:libere enim in libera ciuitate loqui oes vol

302쪽

.Quaereti nescio cui apud eu,q, male audire respondit:desne quoq; qui malissentiant, si in capum Florae proficisceris, multos audies. Si quando caelu Romanutan qua naturae suae contrariu Se insalubre mutare c5stituisset,aestate prscipue, aut Tibur,aut Senas in patriam proficiscebatur.Secessu autem abbatiae mire delectabatur,quae in agro Senen tum amoenitate loci,tum opacitate sylvarum mira r frigeratio aestate habetur. Frequelauit Maceratana & Petriolana balnea valetudinis caula.Rara veste utebatur,& argento frugali magisq regio. Eius enim voluptas omnis, quando a munere publico vacabat, in lectione & scriptione freque tireposita erat. Libros plus quam sapphiros&smaragdos charos habuit, quibus

chryselit horum magnam copiam ineste dicebat.Mensam aut artificiosam ita contempsit,ut ad sontes,ad nemora, ad loca agrestia delatus, quae saepe frequetabat animi causa,non apparatu pontificio,sed humili ac prope rusticano sit vlus. Hac eius crebram locoru mutationem no defuere qui carperent, ex aulicis maxime, quod id nunqab alijs pontificibus factum elliet, nisi aut bello,aut pelle urgente.Horum aut ein querelas con tempsit lem petiquod diceret,nil ob eam rem a se praeterinitti, quod ad dignitatem pontificatus, ad utilitatem aulicorum pertineret. Signabat omnibus in locis,audiebat,censebat, res podebat,affirmabat,refellebat: quibus ex rebus quouis etia in in loco abunde oriambus satisfieri poterat. Non libenter solus comedebat. Hanc ob re,vel Spoletinu cardinale,vel Tranensem, vel Papiesem in conuiuium adhibebat liter coenandum de itudijs bonarum artium loquebatur, memoria veteru repetebat,& quid quis'; laudis vel dicendo vel scribendo co-

secutus esset,exquisito iudicio ostendebat. Ad virtute suos frequenter adhortabat, a vi liis deterrebat, cum eorum res gellas comemoraret, qui in vita recte aut perperam egillent. Augustino patritio lectore usus est,aqiis etiam dum ipse dictabatγdescribebantur omnia: sales interdulibeter audiebat, negotijs praesertim vacuus. Florentinum quenda interdum adhibeba cui Graeco nomen est,hominem certe cuiusuis mores, natui am,linguam cum inaximo omnium qui audiebant, risu facile exprimentem .Homo fuit verus,integer,apertus, nil habuit ficti, nil simulati. Christianam autem religionem ita coluit & obseruauir,ut omnem prorsus hypo crisis suspicionem a se remoueret: freq uen ter confitebatur & communicabat. Rediuina in au tiple saciebat,aut dum fieret,obseruatis de more caeremoniis omni b astabatSomnia,portenta, prodigia, con tempsit sena per .Fui3ura procurauit nunquam.Geomantibus de ceteris id genus nullam fidem adtribuit.Timiditatis Scin-eonstantiae signum nullum in homine cognatum .Extolli secundis rebus,Septumbam aduersis nunqua visus est.Suos plerunq; ut timidos &fori nidolosos reprehedit, quod acceptas clades ut in bello conti0git apertὸ ei de nunciare vererentur. Incommodis enim, eosilio & manu mederi posse dicebat, si id ad lepus quod accidissset,scitu foret.Socios belli, vel magnitudine impensae, vel hostium poteti ape

territus deseruit nunquam.Bella suscepit inuitus: tam e Scinultis ac maximis iniuriis lacessitus pro tutela Ecclesiae, pro defensione religionis.Aedificandi studio vehementer delectatus et .Impensa enim sua scalae templi ad Vaticanum vetustate collapsis instauratae. Vestibulum aedium ad dignitatem Sc tutelam loci munitum. Aream pro templi foribus ruderibus purgatam sternere parabat.Porticum,unde pontifex populo benediceret, inchoaverat. Tibure arce perfici sie pruis quam imchoa me visus est.Senis quadrato saxo gentilibus tuis porticum fastigiatam & o

natissimam extruxit.Corfinianum, quod Pientiam a Pio nomine in pontificatu

accepto appellaui ciuitatem fecit,templumq; teitudineum, celebre id quidem, &ornatissimas aedes extruxit.Sepulchrum marmoreum paternis maternisq; ossibus Senis in templo beati Francisci suo iussu conditum,hoc disticho notauit:

Sulvius hic iaceo,coniunx Victoria mecum es:

Filius hoc clausit marmore Pan Pin.

Quatuor

303쪽

Quatuor habuit ex sorore nepotes: ex his duo minores natu, eius gratia et autorLtate a rege Hispano equestri ordini sunt additi.Primus, cui Ferdinadus rex filiam

in matrimonium locauerat, dux Amalphitanus creatur.Secundus, quem Vt an

tea dixi Pius in numerum cardinalium retulit, tanta cum integritate Sc virtute adhuc vivit, ut in eo nil sit requiredum, quod od amplissimu virum pertineat,ingenio, moribus,solertia ,religione,modestia, grauitate. Ad Pium redeo, qui in tanto rerum fastigio collocatus, literarum studium intermisit nu quam . Adolescens,& nondum sacris initiatus,poemata edidit laseiviae magis Se festiuitati accommodata, quam pressa Sc grauia.Surgit tamen non nunquam, & dum iocatur, mordacitate no caret. Extant eius epigrammata reserta salibus. Ad tria millia variorum versuum scripsisse dicitur,quorum pars magna Basileae perijt.orationi solutς r liqua vita se totum dedit, magnitudine rerum inuitatus: delectatus est etia mixto

scribendi genere,&ad philosophandum aptiore Libros in dialogos edidit depotestate concilii Basileensis, de ortu Nili, de studio venandi,de fato, de praescientia Dei, de haeresi Boemorum. Reliquit dialogum imperfectum contra Turcos inchoatu pro defensione fidei catholicae. Epistolas digessit in tempora, & quas prophanus, quas sacris initiatus,quas antistes, quas pontifex maximus scripseri voluminibus separat.His reges, nationes, ciuitates, principes atque omne Senus hominum ad religionis arma incedit. Extat eius epistola ad Turcum, qua nominem adhortatur, ut posthabita Maho metana perfidia, veram Christi Iesu religionem sequatur.Libellum edidit de miseria aulicorum. Scripsit etiam de institutione a tis grammaticae ad Ladinaum adolescentem Vngarorum regem. Orationes circiter duas & xxx.habuit ad pacem regum,ad concordiam principunt,ad tranquillitatem nationum, ad defensione religionis, ad quietem totius orbis terrarum ipectantes. Poenaica hi storiam perfecit,au strale imperfecta reliquit. Aggrelsus ethhistoria rerum ubiq; locorsi sua aetate gestaru: quam negotioru multitudine oppres sus impersecta reliquit.Commentarioru de rebus a te gestis libros xij. scripsit,ic tium decimuinchoauit.Scribedi genus lene est ac teperatum. Cociones habet lpi didas, Se rei acc5modatas.Mouet affectus,aceos deniq; sedat. Candore&ornatum orationis nunqua intermittit.Describit apposite situs Sellumina. Varios pro tempore sumit eloquetiae vultus. Cognitione rerum antiquarum no omittit. Nullius oppidi occurrit metio,cuius origine non repetat, situm n5 notet.Qui duces,qua aetate claruerint, diligetissime perscribit.Mimos etiam ad voluptate notauit. Sententias in prouerbij modu reliquit multas, quarum parte aliquam,quod ad institutionem humanae vite pertinere visis sunt,subiungere instituit.Diuina naturam crededo melius quam di i put ado i ntelligi ac c5prehendi possie dicebat. Omnem socta autoritate firmata humana, ratione carere. Climitianam fide etiamsi miraculis no esset approbata,honestate sua recipi debuisse. Unius diuinitatis tres esse pers

nas,no qua ratione probet,sed a quo dicatur animaduertedum.Mortales mesores caeli & terre,audaces magis videri,quam Veros .Siderii in uestigare cursius, pulchrius esse,quam utile.Amicos Dei te hac & sutura perfrui vita.Sine virtute nulli solita esse gaudium. Neq; auaru pecunia, neq; doctu cognitione rerum Vn 'ua repleri.Cui plura nosse datu est, eum maiora sequi dubia. Plebeiis argeti, nobilibus a ri, principibus gemmarii loco literas esse debere. Bonos medicos non pecunia,sed bonam valetudinem aegroti quaerere. Artificiosam oratione stultos,non sapientes sectere. Sanctas esse leges,quae vaganti frena licentiae imponunt.In plebe vim habere leges, in potentes mutas. Res grauiores armis,no legibus dis liniri. Vrbanus suam domum ciuitati,ciuitatem regioni, regione mundo,mundum Deo subiscit. Lubricum esse primum apud reges ocum. Vt in mare fiumina omnia, sic vitia in magnas aulas fluere. Assentatores maxime quo volunt reges ducere. Nulli ma-

sis principes aures, quam delatori prestare. Pessimam regibus pestem adulatoris unguam. Regem qui nulli fidit,inutile esse, nec meliorem, qui omnibus credit.

304쪽

1 6 PLATINA DE VITIS

Qui multos regit, a multis regatur oportet. Non esse regio nomine dignum,qui suis commodis publica metitur, neq; qui sacra negligi Ecclesis prouentum, neq; regem,qui iuri dicundo non assidet vectigalia digna petere. Litigatores,aues, s sum, aream, iudicem, rete,patronos,aucupes dicebat. Dignitatibus viros dandos, non dignitates hominibus. Magistratus alios mereri & non habere, alios b bere, non mereri.Graue pontificis onus, sed beatum ei qui bene sert.Indoctum Episcopum asino comparandum. Corpora malos medicos,animas imperitos sacerdotes occidere.Vagum monachum diaboli mancipium esse. Virtutes elerum ditasscivitia pauperem facereSacerdotibus magna ratione sublatas nuptias, maiori restituendas videri. Fideli amico nullum thesaurum anteferendum. Vitam amico, inuidiam morti comparandam. Hostem in se nutrire, qui nimis silio ignoscit. Nulla in re auarum placere hominibus, nisi in morte. Vitia hominum liberalitate obisgi, nudari auaritia. Mentiri seruile vitium esse. Vini usum& labores & morbos

auxisse mortalibus. Vinum quod mentem excitet, non quod obrua sumendum. Libidinem aetatem omnem foedare, senectutem extinguere. Quietam vitam non aurum ipsum,non gemmas praebere. Dulce bonis,durum iniquis mori. Gener sam mortem turpi vitae omnium philosophorum sententia anteferendam. Hates uni fere, quae de vita Pii pontificis scribi pollunt: ad cuius laudes hoc etiam addo, quod Se beatam Catharinam Senensem in sanctas retulit, caput sancti Andreae . Peloponneso a principe loci Romam auectum, in sancto Petro cum maxima veneratione, cumque sipplicationibus eseri populique Romani in sacello ad id fabricato collocauit, repurgato templo,eo loci potissimum, dimotisq; quorundam pontificum & cardinalium sepulchris, quae basilica in ipsam temere occupabant.

PAVLVS IL

Aulus secundus,Petrus Barbo antea vocatus, patria Venetus, patre Nicolao, matre Polyxena,sancti Marci presbyter cardinatis,pride callend. Septembris pontifex creatur, M. cccc. lxiiij. Is enim Eugeiiij pontificis ex sorore adolescens adhuc iturus in mercatura ei aliquet apud Venetos in pretio est, & a Solone non improbatur:& iam scrinium &arma in triremes detulerat, cuin ei nunciatum est,Gabrielem Condelmerium auunculum suum pontificem creatum esse. Substitit itaq; adhortantibus amicis & fratre Paulo Barbo maiore natu,ac literis,licet iam adultus esset operam dedit, praeceptore usus Iacobo Ricionio, qui diligentia hominis ea in re laudare consueuerat. Habuit & alios

praeceptores, nec tamen ob aetatem admodum profecit, quos omnes praeter Rici

nem,uum ponti sex esset, dignitate & facultatibus honesti ories reddidit,ostendens per eos non steti ste, quo minus doctior euaderet. Paulus autem Barbo magni animi ac prudentiae vir,cognita fratris natura, quae potius quietem quam negotia appetebat,Eugenium rogat nam Florentiam videndi hominis cauta venerat) ut Petrum ad se vocet, initiati inique sacris in aliquo dignitatis gradu collocet. Voc tus itaque Petrus, archidiaconatum Bononiensem, ac non ita multb post episcopatum Ceruiae commendatione adpetus, proto notarius ab avunculo creatur, ex his potissimum, qui emolumentorum participes sunt.His autem facultatibus aliquot annis vitani ducens,tandem una cum Alouisio Patauino medico, quem p stea patriarcham & camerarium appellarunt, cardinalis ab Eugenio creatur, instantibus quibusdam Eugenii familiaribus, ut haberent, quem Alouisti potentiae

interdum obiicerent: inter quos postea tanta simultas fuit, ut nusquam maiore dio certatum sit, his etiam discordias alentibus, qui seditionibus ali & augeri consueuerat. Dolebat enim Petrus primum locum apud Eugenium sibi si irripi, cum nepos esset,cumque etiam patricius Venetus. Hanc bb rem inimicitias non vulgares exercuit cum Francisco Condelmerio vicecancellario ex amita Eugenii nato:quo deinceps mortuo, totum se in patriarcham vertit, licet saepius intercedentibus

305쪽

pONTIFICUM. 297tibus amicis in gratiam rediit sent simulato animo.Hane ob rem sub diuersis pontificibus ita inter se mutuis odiis certarunt,ut alter alteri no pepercerit, siue facultates siue dignitatem inspicias. Iactata de inter eos varia probra sunt, quae cosulto praetereo, ne maledicis fide prsistitissis videar. Mortuo aut Eugenio cu in eius locu Nicolaus V. suffectus esset, tantum apud holem gratia deblandit ijs valuit, ut deprimum ipse locum e natione sua apud eum tenuerit, fratre Nicolai hominem adiuuante, de ita Nicolaum antinauerit, ut camerari j dignitatem Alo uisio diminus ret .Erat enim Petrus Barbo natura bladus,arte humanus ubi opus erat. Praeterea

vero eo indignitatis plerunq; deueniebat, cu precando, rogando, obtestado, quod vellet consequi non posset, ut ad faciendam fide precibus lachrymas adderet. Hac ob rem Pius pontifex hominem Maria pientissimam appellare interdii per iocu in solebat.His quoq; artibus apud Calistum usus,eo perpulit hominem, ut Alouisiucum triremibus in Turcos mitteret, ostendens hois amplitudinem huic tantae rei maxime conuenire,cum alias de exercitus ductas let,& ditione Ecclesiae ab hostibus collan ter tutatus fui stet. Hac demum molestia liberatus Petrus, Calistu deinceps ita in sententia sua semper traxi ut donec vixerit, nullius magis q huius co-silio sit usus. Facile pterea quicquid volebat a poti sice impetrabat, sua vel amicorucausa. Erat enim propesior in amicos,&quos in clientela susceperat, quibuscunq; rebus poterat iuuabat,acco istantissime tuebatur, cu apud unum quenq; magi stratum, tum vel maxime apud pon tisice. Tatae prsterea humanitatis fui t, ut in aegrita dinibus curiales ipsos,qui aliquo in pretio erat, inuiseret, Se quibusdam remedijs adhibitis,eos ad valetudine adhortaretur.Sem p enim domi habebat unguenta Venetiis auecta, leum, tyriaca & cstera id genus, quae ad curanda valetudine faciut. . Ex his aliquid ad aegrotos mittebat. Curabat item ut uni sibi magis q alteri aegrotantium te ita menta comitterentur, quo pollea ex arbitrio sivo partiebatur:de si qd inerat quod ad re sua ptineret, facto tame sub hasta pretio, id sibi pecunia vindic bat. Romano i ii vero quorunda amicitia delectatus est, quos saepe in conuiuiuadhibebat,tu ad iocum, tum ad risum: quele Priabis ius suus Se Fraciscus Mala caro

salibus, minus,dicierijs,scsimatibus freque ter no sine urbanitate excitabant . His qui de artibus effecerat,ut tu ciuibus Romanis, tu aulicis ipsis charias esse putaret. Praeterea aut ne domi tantii posse videretur, ris etia autoritate sibi co parare an

nixus est.Na SP in Hernicos qua nunc Capania Romana vocant profectus est ad populos quosda sedandos, qui de finibus cotendebant, de litem componere inter comite Auersae Sc Neapolionem Ursinu conatus, pati tu abfuit, quin turpiter ca plus, in vincula coni j ceretur,adeo in eum comes Auersus ob quadam verborum licentiam, male animatus erat .Re itaq; insecta abiens, homini semper aduersatus est. lortuo deinde Catillo, in eiusq; locum Pio suffecto, cum permutare episcopatum Vincentinii in Patauinu in stado acerbe nimium, rogandoq; anniteretur,dcPij pontificis de Venetorum ira adeo incurrit, ut Paulum fratre senatorio munere amouerint, de ei interdixerint, quo minus alior ubeneficioru prouentibus potiretur, nisi sententia mutaret. Hanc ob rem indignatus homo, viciscendi tempus obseruans, interim acerbe nimi uin eos inuehebatur,p quos stetisset, quo minus voto potiretu r. Mortuo autem Pio, in eius locu ipse suffectus, statim ubi magi sicatu iniit, siue quod ita pollicitus erat,sive quod Pii decreta Se acta oderat, abbreuiatores Oes, quos Pius in ordine redegerat, tanq inutiles Se indoctos ut ipse dicebat exauto fauit. Eos enim bonis de dignitate indicta causa spoliauit, quos etia propter eruditionem de doctrinam ex toto orbe terrarum coquisitos, magnis pollicitationibus de praemiis vocare ad se debuerat. Ei at quidem illud collegium refertubonis ac doctis viris. In erant diuini atq; humani iuris viri peritissimi. In erant poetae Sc oratores plerique, qui certe non minus ornamenti ipsi curiae afferebant, quam ab eadem acciperent: suos omnes tanquam inquilinos de aduenas

pol festione pepulit, licet emptoribus cautum esset literis apostolicis, cautum

306쪽

Epistola

Platinae ad pauisium II.

etiam fisci pontificii autoritate, ne qui bona fide emissent,e possessione honesta aelegitima deiicerentur.Tentarunt tame hi ad quos res ipsa pertinebat, hominem esententia dimouere.Atque ego certe qui horum de numero eram,rogando etiam ut causa ipsa iudicibus publicis quos rotae auditores vocant committeretur,tum ille toruis oculis me aspiciens illa nos,in qui ad iudices reuocas, ac si nescires omnia iura in scri n io pectoris nostri collocata essetaic stat sententia, inquit, loco codant Omnes,eant quo volunt, nihil eos moro pontifex sum,mihique licet pro a bitrio animi aliorum acta& rescindere Se approbare. Hac vero tam immiti sententia accepta,ut lapidem immobilem volueremias,obversabamur, &frustra quidem die ac noctu in foribus aulae, vilissimum etiam quenq; seruum rogantes, ut nobis alloqui pontificem liceret. Reiiciebamur non sine contumelia, tanquam aqua&igni interdicti ac prophani. Hac autem diligetia xx.continuis noctibus usi lumus: nil enim fere nisi noctu agebat. Ego vero tanta ignominia excitus, quod

mihi ac sociis meis coram no licebat, id agere per literas institui. Scripsi itaq; epistolam his ferme verbis: Si tibi licuit indicta causa spoliare nos emptione nostra iusta ac legitima, debet&nobis licere conqueri illatam iniuriam inustamq; ignominiam. Reiecti a te,ac tam insigni contumelia affecti,dilabemur passim ad reges, ad principes,eosq; adhortabimur,ut tibi concilium indicant, in quo potissimum rationem reddere cogaris, cur nos legi tima possessione spoliaueris. Lectis literis,

Platinam reum maiestatis accersit,in carcerem trahit, compedibus reuincit, mittit Theodorum Tarui sinum Episcopum, qui quaestionem habeat. Is statim me roum facit, quod & libellos famosos in Paulum sparsissem, & concilii mentionem fecissem. Primum crimen ita confutaui,eos quidem dici libellos famosos, in quibus scribentis nomen reticeturiat meum nomen in calce literarum extare, non

igitur libelli famosi sunt.Quod verb de concilio mentionem fecerim, me no adeo graue crime id putasse. cum in Synodis a sanctis patribus stabilita sint fundamenta orthodoxae fidei, prius sparsim iacta a saluatore no stro eiusque discipulis,ut m

iores cum minoribus aequo iure viverent, ne cuiquam fieret iniuria. Vnde etiam

apud Rama nos instituta est censura, qua&qui priuatis: qui in magistratu fu runt,rationem habiti magistratus, Sc vitae anteactae reddere cogebantur.Cum v ro his rationibus nihil profecissem,reuinctus compedibus, &quide grauissimis, media hyeme sine foco celsa in turri ac ventis omnibus exposita coerceor mensi-- bus quatuor: tandem vero Paulus Francisci Gonragae car)inalis Mantuani procibus fatigatus,aegre pedibus stantem molestia carceris me liberat, admonet ne ab urbe discedam: in Indiam,inquit,si proficiscere,inde te retrahet Paulus. Feci mandata. Triennio in urbe commmoratus sum, arbitratus hominem aliquam med iam meis incommodis interim allaturum. Coronatus Paulus de more, memora Calisto quodam pulsos esse e sancto Iohanne Laterano canonicos regulares, quos eodem in loco Eugenius ponti sex ante collocauerat,eosdem reuocauit,ut seorsum a canonicis secularibus ciuina ossicia celebrarent. Praeterea vero canonicorum

secularium eo in loco nomen aboliturus,si quis moriebatur, in demortui locum neminem sufficiebat, aut si quod beneficium vacabat, coactos se canonicatibus illis abdicare,ad alias Ecclesias transferebat,ut tandem beneficia illa in unum corpus redacta, canonicis regularibus satisfacerent sine ullo suo dispendio, cum eos tum pascere ob inopiam oporteret. Hanc autem ob rem Paulus multum a se ali nauit ciuium ani mos,quod dicerent,illa beneficia a maioribus suis instituta, pultis ciuibus,in quilinis dari.Neq; hoe contutus Paulus, seorsum canonicos quosda allocutus, eos minis etiam adhibitis abdicare se illis canonicatibus impellebat.

Nonnulli tamen eius minas contemnentes, tempus vindicandae libertatis expectabant,quod postea eo mortuo eluxit.At vero cu nunciatum esset, Turcos capta

iam fere tota Epiro,in Illyricum iter parare, oratores statim ad reges & principes misit,cos Oratum, ut compositis rebus suis, de bello Turcis inserendo, ad propulsandam

307쪽

pi PONTIFICUM. 299iandam iniuria m cogitarent. Qua de re nil certe actum est,cum inter sese grauis simis bellis decertarent, hine Germani, hinc Anglici, nunc veterem regem, inter dum veris nouum expetentes. Hinc Hispani, hinc Galli principes verita regis potentiam, qui regio nomini omnes obtemperare volebat, iactabatque te breui facturum,ut eos paeniterer, qui secus fecissent. Praeterea vero Paulum urgebat regis Boemiae perfidia,qui te paulatim a toto corpore Christiani nominis iubtrahebat. in hunc itaq; mittere Ungariae rege cu exercitu instituerat, si ei per bellum in Turcos succeptu licuisset, sicq; rem inter regem & imperatorem componere potuisset. Nam mortuo Ladiibo rege Ungariae eius nepote, qui haerede carebat, imperator ipse regnum illud, quod Matthias Vaiouad. e filius occupauerat, sibi deberi praedicabat. Ditterendam itaq; rem Paulus in aliud tempus censens, ad componendas quasdam simultates ciuium Romanorum inter se dissidentium, animuadiecit .inta nanq; rixa erat inter Iacobum Iohannis Alberini filiu, de Felice nepotem Antonij Capharelli:hanc ob rem accitis ad se patribus familias, eos aliqua

diu renitentes, ad concordiam datis vadibus compulit. Verum non ita multo post

Iacobus Alberini filius,nusquam laturus iniuria patri illatam, Antoni ii Capharet tu interficere conatus, colossum aliquot Frauibus vulneribus, tanu mortuem reliquit. Hanc ob re indignatus Paulus, quod contra atq; Alberinus iurauerat, filius egisset,euersis eoru in aedibus,redactisq; in fit cum omnibus bonis, eos ab urbe demum exules acit .Hos tamen postea suo iussu ad urbem redeuntes ingratiam

recepit, restitutis rebus Omnibus, pace i, inter dissidentes composita , cuni tamen

ambo aliquamdiu in carcere stetis lent. Anno vero M. CCCC. l.XV. Alo uitius Patauinus potis cis camerarius, & tituli sancti Lauretis in Damaso presbyter cardinatis,uir quide di tissimus,& in rebus agendis sagax,sed ultimo suae vitae tepore parum prudens,quippe qui ex telia mento maxima ex parte haeredes reliquerat duos fratres cognomento Scaram pos alioquin bonos de liberalis ingenii, sed ne

quail tantis fortunis Sc prouentibus Ecclesiae partis dignos. quid homines suspicarentur,lcimus Has aut facultates Paulus, ei licet testandi facultatem ultro permisisset, sibi vindicauit caram pos cepit,& tamdiu, honesto tamen loco retinuit,

quoad quae Florentiam delata fuerant, ad se deterrentur. Fugientes Scarampi, da

hac de re ageretur,capti in carcerem coniicuantur. Verum cum bona patriarchae Florentia Romam delata fuissent, Scaram pos cum bona parte incolumes dimittes, in reliquos patriarchae familiares maiore benignitate usus est, quam ipse testatori nitituisset. Atque hoc modo bona hominis tanta diligentia parta, maiore reteta, cum magno opum iactation ac si annos Matutalem victurus esset,ab eo su ni partim polluissa,pam in distributa,quo cum diutius si inultatibus, odiis, maledicentia certauerat, cum malui isset ad Turcos ipsos quain ad Paulum bona sua recidere. Sed neque hoc contenta diuina prouidentia, voluit eius quoque corpus iam sepul-nim in praedam dari. Ab ipsis enim, quibus ipse beneficia sancti Laurenti j in

Datnaso dederat, noctu aperto sepulchro, annulo Sc vestibus spoliatus eis. In hos autem Paulus re cognita , grauiter an ina aduertit . Eodem fere tempore Fredericus adolescens egregius Ferdinandi filius, Mediolanum iturus ad ducendam Francisci Ssortiae filiam fratris uxorem in regnum, Romam Venies, prodeunte obuiam honorato quoq; ,& Rhodorico vicecancellario perben ignea Paulo suscipitur,ac rosa donatur,quam pontifices quotannis donare alicui ex princibus Chri litariis consueuere. interim vero cum Perdinando in animo esset, eos bello persequi,Se potissimum in regno suo existentes, qui dum a Gallii premeretur, a se defecerant, misit letque copias quasdam ea mete,ut ducem Soranum adorire- tu Pontifex diuertere id bellum cupiens, archiepiscopum Mediolanensem edproperemisit oratiam,vt copias illas quemadmodum ratione fetidi tenebatur,ad se mitteret, quod diceret sibi in animo esse,comitis Auersae filios,IEcclesis nequa quam Obt perantes,e medio tollere. Nam eo sere tepore Auers, comes muratur.

308쪽

quo Paulus pontifex creatur, corpusque eius Romam delatum,in basilio sanetist Mariae maioris sepeli tur.Rex itaque acerrimus Deiphobi hostis,quippe qui ab eo

superiore bello insidiis,veneno&armis petitus erat, copiarum suarum praesectis mandat, ut primo quoque tempore proficiscantur, quo pontifex ire iusserit. Antei enim Deiphobum &Dranci lcum ad se vocatos monuerat, ut & iter tutum a latronibus seruarent, ne Romam aliunde venientes, in ipsis propἡ urbis Romae portis spoliarentur: utque Securanciae praefecti vice quondam filio,Capta rotam quod oppidum est redderent, cum omnia fere ipsius praesecti bona possiderent.

Vtrum 'ue vero non modo facere recusarunt, veru metiam minas adaidere,iactantes saepius, se comitis Auersae filios esse, nec lacessentibus parcituros. Tum vero Paulus clanculum paratis rebus omnibus ad bellum necessarijs, superuenientibus etiam regiis copijs, quintodecimo die posteaquam inchoatum est, bello eos incautos&nil tale opinantes oppressit, redactis in potestatem Ecclesiae nouem

castellis, quorum de numero aliqua ita munita natura&arte erant, ut vix opera hominum expugnari posse crederetur.Deiphobus autem veritus,ne captus ad re gena mitteretur,salutem sibi susa quaesiuit. Capitur autem Franciscus frater cum filio, & quinquennio in arce Hadriani retentus, demum creato Sixto liberatur.

Hi ne postea inter Paulum & regem ipsi am ortae graues inimicitiae sunt, cum Fe dinandus hoc tanto merito peteret superiorum annorum tributum, quod Ecclesiae pendebat,sibi relaxari, & quod deinceps soluturus esset,diminui,cum regnum Siciliae patruus suus possideret, cuius ipse una cum regno Neapolitano vectigal penderet:Inspicienda dicens & sua merita,&considerandum, quid post et in contrarium accidere,cum diceret, se continuo acies quasdam in armis haber non rnagis sua quam pontis cis Romani gratia, ut in bello contra Auersanos paulo ante nouerat. Commemorabat vicissim Paulus merita Ecesesiae erga Ferdinandum, atq; hoe modo altercationibuς in lonsu res ipsa semper protracta est, cum uterq;

repetendi ius suum tempus quaereret. Moliri res nouas rex interim cauebaidac

bi Picennini, qui Sulmonem in Marsis & alia oppida tenebat, potentiam veritus: quem postea Eranciscus Ssortia socer ad regem misit,data fide,se quoties libuisset,

incolumem rediturum. Verum aliter Iacobo quam putarat accidit. Captus enim

Neapoli a Perdinando eum filio,& in carcerem coniectus, non ita multo post vi priuatus, figmento adhibito, quod in carcere ipso decidens crus fregisset dum rodeuntes ab ischia quam Aeneariam antiqui vocabant triremes regis de Gallis victrices,studiosius quam cautius per fenestram inspicit. Sunt qui arbitrantur homine adhuc vivere: quod ego nullo modo credo,cum nullus euet in Italia aptior, fautoritatem hominis in militia respicis,ad euertendum Ferdinandi regis imp rium.Substiterat in via hac re cognita, Senis namque erat, ducis Mediolani filia, Neapolim ad maritum itura,vt fidem faceret, nulla patris sui culpa Ferdinandum in Iacobi Picennini necem conspirasse. Quid autem ea de re suspicati sint homin es, Optime noui mus. Fuere etiam qui dicerent id prius a Paulo pontifice scitum fore, cum illis diebus archiepiscopus Mediolanensis a pontifice aci regem,& a rege ad pontificem frequenter coin meaverisicumque Paulus ipse dixerit,audita hominis captiuitate, appellationum iudicem a medio sublatum esse Sed verum est illud virgilianum,

Nescia mens hominum fatifortisi futurae.

Nullius enim magis quam Iacobi Picennini opera reprimere Perdinandi contumaciam Paulus potui stet,si tum in vita fuisset, quando inter eos de soluendo tributo contentio est orta, ac bellum prope certum.Nam celebratis nurus ac filii nuptiis, hac una re&Iacobi morte stabilito regno, Ferdinadus cum pontifice in stat, ut te tributum ei diminuatur,& quaedam oppida, quς de regno possidebat Ecclesia, ei redderentur. Misit eo Paulus Bartholomaeum Rouerellam legatum, tituli

sancti

309쪽

PONTIFICUM. yOInncti Clementis presbyterum cardinalem, qui regis mentem aliqua ex parte Ioniuit. Verebatur tum credo uterque, ne soli, ac tune ees ipses, qu stum fuere cum

maxima hominum admiratione, regnorum mutationem portenderent. Moritur

tamen ne corpora caelestia frustra pati existimes) sequenti anno Franciscus SQ tia Insubriae &Liguriae dux. Nam Genuae dominatum biennio an te adeptus se rat,dedentibus sese ciuibus diutino bello, partim intestino & graui, partim exterano agitatis. Gallorum enim dominatum,quem sponte petierant, reij cientes, ad sex millia Gallici nominis ante oculos Renati regis interfecere, qui cum triremibus aliquot bene armatis aderat, recuperandae urbis causa, quae iam a Gallis d fecerat. Mortuo itaque Francisco Sfortia Mediolanensium duce, cardinales statim Paulus ad se vocat, quid esset agendum consulit. Cen fuere omnes, mittendas esse literas de nuncios ad principes Italiae, ad populos, qui eos adhortarentur nil noui moliri, sed pacem ante in i tam seruare, maxime vero tam iniquo tempore,

quo a Turco communi Cluillianorum hoste vexaremur. Praeterea vero Episco

pum Conchen se in Mediolanum mittit oratu populum illum, ut nil antiquius fide putaret, quam Galeatio Francisci filio praestiterat. Aberat tum Galeatius iustii patris in Galliam cum exercitu missus, dum rex Alouisius cum principibus regni dicto suo haudquaquam obtemperatibus bellum gerit. Ex foedere enim dum Genuam in seudum accipit,praesidia regi Franciscus submini lirabat. Requirebat& hoe affinitas inter eos contracta, cum Galleam reginae ac ducis Sabaudiae sororem,i n uxorem accepillet.Qui cognita patris morte, relicto bello, quod regio nomine contra Burgundis ducem inchoaverat, Lugduno abiens, accum paucis pe mutata vel se in patriam rediens, ditione paterna auxilio matris,quae populos in fide continuerat, sine ulla contentione potitur. Paulus vero compositis hoc modo Italia rebus, cum intelligeret militiam Rhodiorum militum ob inopiam ad nihilum redigi, eorum magi ilium ac primates religionis ad se vocat corrigendi e roris caula: qui post frequentes conuentus apud sanctum Petrum habitos, taedio

animi & senio confectus moritur , sepeliturq; in basilica sancti Petri non longe a sacello sancti Andreae: in cuius locum Carolus Ursinus suffectus, Rhodum ad

tuendam insulam propere mittitur. In teri m vero cum Paulo nunciatum esse in

Polioppido in Aequicolis postici multos haereticos inesse, dominum itici cum

viris octo & foeminis sex coinprehensses,& ad se perductos, cognito hominum e rore, ignominia notauit,& quidem grauissima, eos potissimum qui pertinaciores fuere. Nam mitius cum his est actum, qui errorem consessi, veniam petiere. Erant enim eius sectae, quam a peruersa men iis opinione esse dici mus, quod dic rent, nullum verum Christi vicarium esse eorum qui post Petrum fuere, nisi qui paupertatem Christi imitati sunt. Aucto deinde cardinalium numero,ad x. enim eodem tempore creauit, quorum de numero hi fuere: Franciscus Savonensis ordinis Minorum Generalis M. Barbo praesul Vicentinus, cuius opera dccostio magnis in rebus sempestvsus,oliuei ius archiepiscopus Neapolitanus, A. Episcop, Aquilanus,Theodorus Mon serratus: reliqui partim Galli,partim Ungari &Angli sunt habiti. Senatu itaque in hunc modum aucto, ad componendam Italiae pacem totus conuertitur. Nam clim Florentini quidam a factione Petri Medices ciuili discordia pulsi, ut Detesaluus Neronius,& Angelus Accioiolus,ac Nicolaus

Sudorinus,Bartholomeum Bergomatem concitassent,qui magnam vim equitumae peditum habebat, ut in Hetruriam cum exercitu movens, se ac extorres omnes in patriam reduceret,adiuuantibus etiam Venetis, occulte tamen, primo quidem

impetu poste 3c velle subuertere totam Italiam visus est. Verum cum in Flaminia Galeatium ducem Mediolanensem obuium habui siet cum regis ac Florentini populi copiis habenas inhibuit,&cunctando potius quam pugnando vincere annixus et . Pugnatum est tame semel atq; acriter comitis Vrbi natis auspiciis in agro Bononiensi ad Ricardinam id ei loco nomen est dum castrametatur. Quo quidem C c tem-

310쪽

- PLATINA DE VITI s

eempore de Bergomate actiam certe erat,si tum Galeati us assilisset, qui Floretiam

componendae rei bellicae causa profectus paulo ante fuerat .Ferunt qui tanto pi lio interfuere, nusquam aetate nostra maiore contentione certatum esse, nec preti

una antea fuisse, in quo plures desiderati fuerint. Tu aut Veneti sibi potius quam

homini cauentes,cohortibus aliquot & turmis ei in auxilium missis, pace enixiuus quaerere,eius conficiendae arbitrium omne in pontificem deserentes. Qui rei suae quoq; admodum tunens, si victoria ad regem Sc ducem recideret,ut pax conficeretur instabat erat enim opinio quorundam hominum non vulgariu , Bartholomaeum connivente pontifice Padum traiecisse,quo mutato Florentinorum statu, in serre bellum Ferdi nanto regi commodius post et,cui ita insensus erat , ut accire contra eum nouos quoq; in Italiam hostes cogitauerit.Vocatis itaqi ad seo innium principum legatis,pacem his rationibus composuit,ut utraq; pars que bello ceperat redderet, utq; Bartholomaeus copias suas in Cisalpinam Galliam reduceret, seruareturq; pax illa, quae antea inter Franciscum Ssortiam Sc Venetos apud Laudam Pompeianam composita fuerat. In una re tantum addubitatum

est,excluderetur ne . pace Italiae, Sabaudiae dux, vel Philippus frater , qui eo anno Venetorum stipendijs militauerat, prouinciam Galeati; bello vexaverat . Petebant Veneti, ut inter foederatos is quoque censeretur. Negabat id fieri posse Galeatius, cum diceret, eum se nunquam pro amico §o habiturum, quem rex Franciae hostem haberet . Verum tantum valuit Paulus blanditijs de pollicitationibus,ut legatum Galeatij contra principis sui decretum in seiuentiam sui ipsius traxerit. Hanc ob rem iratus Galeatius,& Laurentium Pisauriensem l gatum suum exilio mulctauit, & Sabaud enses ita bello vexavit, ut eos pacem exposcere coegerit: quae quidem ex arbitrio regis Franciae postea composita est, interuenientibus de reginae de uxoris Galeatij precibus, quae ducis Sabaudiae si

rores sunt. Compositis autem hoc modo rebus, Paulus aὸ otium conuersus, populo Romano ad imitationem veterum, ludos quam magnificentisii mos & ep tu lautissimum instituit,procurante eam rem Vianesio Bononiensi pontificis vicecamerario.Ludi autem erant pallia octo, quae cursu certantibus in carnis priuio proponebantur singulis diebus. Currebant sene adolescentes,iuuenes,ludaei, acteor tum pastillis primo quidem pleni, qud tardiores in cursu essent. Currebant&equi,equae,asin i,bubali tanta cum omnium voluptate,ut omnes prae risu pedibus itare vix possent. Cursus aut & stadiuerat ab arcu Domitiani usq; ad aedes sancti Marci,unde ponti sex ipse solida voluptate percipiebat.Ac etiam in pueros cinno oblitos post cursum munificentia usus, ut singulis carlenum nummi argentei id genus est condonaret.Sed ecce in tam publica omnium laetitia subitus terror Paulum occupat.Nunciatur ei, quosdam adolescentes duce Calimacho in ea conspirasse,cui prae timore vix respiranti, nescio quo fato nouus etiam terror ad ditur . Advolat enim quidam cognomento Philosὀphus, homo facinorosus de exul,qui vitam primo & reditum in patriam deprecatus, nunciat, ac falso quidem, Lucam Totium Romanum ciuem Neapoli exulantem, cum multis exu libus in nemoribus Veliterninis a se visum, ac paulὁ pbstaffuturum.Timere Paulus ac magis trepidare tum coepit, veritus ne domi & foris opprimeretur. Capiuntur permulti in urbe,tum ex aulicis, tum ex Romanis.Augebat hominis timorem Vianesus: augebant Sc alij eius familiares,qui ex tanta perturbatione aditu ad maiorem dignitatem Se huberiorem sortunam sibi quaerebant. Irrumpebant cuiusuis domum sine discrimine.Trahebant in carcerem quos suspectos coniurationis habuissent. Et ne ego tantae calamitatis expers essent, domum ubi habitabam, multis satellitibus noctu circundant, fractis foribus ac senestris, vi irrumpunt , Demetrium Lucensem familiarem meum comprehendunt, a quo ubi sciuere me apud cardinalem Mantuanum coenare,statim accurrunt, Sc me in

cubiculo hominis captum, ad Paulum consestim trahunt. Qui ubi me vidit: ita .r inquit,

SEARCH

MENU NAVIGATION